Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
7 Immo quid de ministris loquor, ipsi patriae optimates eo aevo caesaribus
in illud despotici imperii fastigium connitentibus favisse et hoc modo ipsi quasi contra se
libertatesque suas patriamque suam pugnasse comperiuntur. 8 Cuius quidem
praeposteri atque, ut apparet, naturae ipsi repugnantis conatus causa videtur non solum
adulandi rebusque suis prospiciendi studium, verum etiam potissimum ea, quam supra diximus,
ratio, nimirum quia non aulici solum sive ministri, sed ipsi etiam in maioribus patriae
dignitatibus constituti optimates maiori cum authoritate sperant se munera sua exercere,
magisque imbecillioribus insultare, hocque modo altius supra ceteros se erigere posse si rex
despotico imperio potiatur; ubi enim rex ipse legibus constrictus est, eo magis inferiores
etiam magistratus non nisi concessam legibus iurisdictionem possunt exercere, neque pro
ambitione sua supra ceteros se attollere; contra, ubi rex absoluta pollet potestate, quisque
magistratus eam exercere potest iurisdictionem, quam favor ipsi regis tribuit et, licet nullo
etiam speciali regis favore gaudeat, hoc modo tamen minus ceteris videtur exaequatus quod non
libertate populi, sed arbitrio regis impediantur [ERROR: no reftable :]
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
|