Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
5 Sed ut ad profana revertamur, praeteritis infinitis aliis, quis nescit
nuper in Gallia Richelii Mazariniique, in quos omnem fere suam potestatem principes sui
transtulerant, ambitione artibusque omnem parlamenti sive seniorum populi, exaequatam fere
quondam cum regibus, potestatem prostratam, principemque ad despoticam illam, quam hodiedum
retinet, potentiam evectum esse; scivere nempe ambitiosa illa ingenia sibi subici illos
optimates et in se regem, si absolutam potentiam consequatur, esse ab iis adorandum.
6 Et hac de causa nuperrime apud nos quoque Leopoldum caesarem ministri sui,
ut effractis, quos lex et vetus consuetudo regiae potestati posuerat cancellis conculcatisque,
quas iure etiam iurando, dum inauguraretur, confirmaverat, nobilium privilegiis ad despoticam
illam
2594
authoritatem quoquo modo emergeret, ita sunt adhortati ut pro tenui hoc ambitionis fumo
totum Hungariae Regnum a barbaris occupari, se regia sede sua expelli, ipsamque metropolim
arcta obsidione cingi videre maluerit.

|