ยง 8.
1 Nec conquiescere Austriaca arma dum cedente tandem fatis Bathorio, quod
tam efflictim cupiverant, Transylvania potirentur. 2 Tum demum libere coepit
saevire Austriacus furor; cum nullum iam in vivos crudelitatis genus superesset, in mortuos
saevitum fuisse indubitata tradunt monumenta; nempe subiugata iam Transylvania Ungariam,
Austriam inter et illam mediam, nullum respuere posse servitutis iugum existimabant.
3 Protrita omnia regni iura, violatae militari licentia nobilitatis
libertates (3:1598), inducta rursus externorum dominatio, clausae gentilibus dignitates,
palatini munus rursus suppressum, ut iam cuique liceat existimare an non in tanta legum ruina
lex Andreae periuro principi resistendi tribuens facultatem locum habere debuerit et
effectum. 4 In tanta tamen ruina patriae silebant adhuc leves (ut volunt
Austriaci) et nati ad perduellionem Ungari, satis non fuit tantis obrui malis; oportuit et de
remedio antea desperare. 5 Quod brevi Rudolphus palam fecit indictis comitiis
quo de gerendo adversus Turcas bello consuleretur. 6 Sed enim mederi antea
suis volebant malis Ungari, remedium tantarum calamitatum postulabant. 7 Hic
sive data occasione, sive incitati arte aulae Lutherani suam in regno sectam stabiliri,
ademptas restitui ecclesias postulabant. 8 Quo loco, quoniam mentio incidit
Lutheranorum, praeterire sine fraude non possumus qua Austriacorum arte aucta haec in Ungaria
haeresis tantis bellis praetextum, Austriacis autem facilem stabiliendae hereditatis
absolutaeque dominationis dederit modum.
2542
9 Ingens fuit, antequam domus Austriaca irrepsisset, legum in Lutheranos
severitas, (54:1523) vitae fortunarumque rei habebantur. 10 Recessit ab eo
rigore statim Ferdinandus, sive quod imperii Lutheranos, quibuscum ingens tum illi negotium
fuit, metueret, sive quod unice stabiliendae hereditati despoticoque imperio intentus
gauderet [ERROR: no reftable :]
8,10 gauderet] corr. auctor ex gaudebat
diversitate religionis gliscentem Ungarorum dissensionem eos ad antevertenda sua
consilia minus fortes reddere.
11 Eadem fuit cunctorum eius successorum in
Lutheranos indulgentia dum fere Catholicorum numerum exaequassent.
12 Tum
vero praeclaro hoc suo opere Austriaci, principes videlicet (ut iactitant) valde religiosi,
uti coeperunt semper religionis motivo, cum opus foret, Ungaros in diversa distrahentes.
13> Erat quod a regno petendum haberet princeps? <14 Templa,
scholae, universitates Lutheranis promittebantur.
15 Fuit id semel obtentum?
16 Iam nulla de iis mentio; ut esset catholicis quoque quod eos consoletur,
cuncta in horum favorem dicebantur.
17 Coeperat violatas libertates regnum
lamentari?
18 Instigati sunt Lutherani suas praetensiones ne omitterent,
catholici ne cederent; sic vigente privatim discordia minus publico poterat indulgeri
querelis.
19 Denique, exsuperantibus Ungarorum patientiam iniuriis, armis
Austriacorum tyrannidi obvium itum est?
20 Commota ilico universa Europa est,
indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae
unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis
libertatum regni
violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint,
illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat.
21 Atque his
artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa praeclarum suas intentiones aulae
exsequendi semper modum dedit.