Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 9.

1 Quod vel his, de quibus loqui coeperamus, comitiis palam factum est; nam ut primum intuitu religionis in diversa abire Ungaros aula conspexit ne, quas memoravimus, regni querelis indulgeri cogeretur, specioso, ne dissensiones in amplius gliscant, praetextu, insigni ludibrio, comitia dissolvit. 2 Quid faciat sic ludificatum infelix regnum dum non modo premi se omni calamitatum genere, sed et desperandum esse de remedio videt? 3 Sane mirari nos minime decet si de iusta tandem defensione coepit cogitare; dux tantum et author defuit cum Rudolphus, vel id indignatus quod Ungari mala sua quaeri ausi fuissent, quoniam de universis se non poterat vindicare, in Lutheranos, partem utpote infirmiorem, detonavit, quasi publicas ipsi consultationes 2544 turbassent, ultusque privatorum supplicio regni totius querelas est. 4 Tum vero alienatis Lutheranorum quoque animis vix Bocskaius, quem privatae iniuriae caesari infestum reddiderant, hostilem in eum animum ostendit, cum ilico ab eo adversus caesarem universum regnum stetit coegereque armis, cum aequitate non potuissent, caesarem Ungari exactius ut tandem eorum libertates observarentur, sufferretur extranea dominatio, palatinus demum post annos quattuordecim eligeretur. 5 Hae sunt foederis illius, quod anno 1606. ictum est, condiciones, ut appareat easdem et belli causas fuisse. 6 Eo foedere libera permansit Bocskaio, quam sub iugum miserant Austriaci, Transylvaniae possesio, Lutherani, ut suas etiam haberent partes, in regnum per legem recepti sunt.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.