Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 15.

1 Quo loco, quoniam factum illud tot sceleribus, periurio, crudelitate, avaritia, dominandi libidine perpetratum per illam nescio quam rebellionem excusare solent Austriaci, quaero ego ab iis an eam aliquorum tantum, an totius regni fuise rebellionem putent? 2 Si aliquorum, non potuit ergo totum regnum contra datum iusiurandum ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo amplius aulae fidere ausus sit Ungarorum. 3 Si vero regni totius eam fuisse rebellionem dicunt, primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam post mortem caesaris constituendi consilia attinet, id primum rebellio dici non potest quod de tempore, quo nullum amplius sive caesari, sive domui eius ius in Ungariam fuisset, tractabatur; deinde in id pauci tantum e praecipuis proceribus consenserunt. 4 Quod autem sive priorem illam, qua in caesaris victualia pro externo milite exposcentis opinionem itum non est, sive posteriorem creando palatino per ipsos Ungaros indictam diaetam [ERROR: no reftable :]

15,4 diaetam] in margine addidit auctor | concessum] ex permissum corr. auctor

pertinet, id lege concessum, naturalis etiam se defendendi ratio iis in circumstantiis pertinebat. 5 Cedo enim universam in Leopoldum Ungariam insurexisse; an non id ipsis tam lex Andreae quam naturalis ratio permittebat, non solum crudeliter a Leopoldo omni Turcarum furori absque omni sive auxilii, sive remedii spe expositis, sed et ab ipso eiusque praesertim militia multis modis oppressis? 6 Lege itaque admisso ipsis facto non potuerunt tam enormis rebellionis accusari ut propterea cunctos eos in servitutem redigere potuisset.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.