Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ยง 14.

1 Itaque vix sublatis iis rursus Posonium nobilitatem citavit ubi, etsi pars admodum exigua adfuit, quod plerique, prospicientes quod futurum erat, in Transylvaniam aufugerant meliora tempora praestolaturi, [ERROR: no reftable :]

14,1 praestolaturi] praestolatura

caesar tamen tanquam supremam operi manum adiecturus se tandem aperte declaravit ac vi absolutae potestatis et supremi dominii , quod per compressam rebellionem se in Ungariam acquisivisse iactitabat, certa pro intertenendo milite vectigalia mandavit facturus (ut ipse in diplomate inquiebat) experientiam an, qui in eum tam graviter deliquissent, suam hoc facto oboedientiam, qui autem in fide perstiterint, perseverantiam sint contestaturi. 2 Ita demum mutata omnis in Ungaria regiminis forma, sublata comitia, supressa dignitas palatini, inductus 2554 ad continendam, ut dictitabant Austriaci, in fide rebellem gentem Teutonicus ordo eorumque magistro, quod palatinum concernit de lege, vice regis munus delatum.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.