1.
1 Consilium cum et magna et complicata sit machina, nisi proportionata moli
vis motrix adsit, in languorem, [ERROR: no reftable :]
1,1 languorem] langviorem
nisi vero tanta obiectorum et departamentorum diversitas ipsa ordinata manipulationis
ratione planior efficiatur, in confusionem prolabi debet.
2 Vis motrix in referentibus residet, quae tamen deinde tota in praeside
concentratur. 3 Huic vero praecipuum praestare subsidium potest director
cancellariae, nimirum si per eum concentrata veluti in prima manu negotia ad praesidem
deferantur.
4 Hic cum sit anima totius machinae, ut vis motrix moli respondeat, non
tantum conclusa dirigere, sed et totum negotiorum complexum demptis currentibus minutiis
pervidere, in deliberationibus moderationem tueri, impedire unius alteriusve praepotentiam, ne
quid adhaereat, intendere, quae prae aliis expedienda sint, determinare debet.
5 Gravis sane et operosus, seu aetas seu eminentia eorum, qui consilio
praefici solent, spectetur, labor. 6 Quem tamen inductio currentis protocolli
et ordinate elaborata exhibitorum tabella, tum dexteritas directoris cancellariae multum
alleviare potest.
7 Inductio protocolli currentis unice ab arbitrio praesidis, elaboratio
ordinatae tabellae exhibitorum a dexteritate versati hoc in genere unius individui dependet.
8 Ut director quoad complexum negotiorum praesidi subsidio esse possit,
primum pares operi huic humeros habere debet, deinde non videtur currentibus minutiis
occupandus, verum pro elaboratione magis arduorum negotiorum reservandus; dispensandus etiam
videtur ab operosa, sed minus necessaria omnium expeditionum subscriptione, vel maxime vero ab
eo ne solus emanentium aut absentium consiliariorum supplentem agat. 9 Acta,
quae nunc in officio exhibitorum aperiuntur, demptis rescriptis regiis et iis, quas sibi
praeses reservaret, materiis, fortasse expediret ut per directorum aperiantur, eidemque
officium exhibitorum semper ad manus sit, quod praeter generalem exhibitorum tabellam omnia
acta in tabellas periodicorum , cumularium , et
currentium negotiorum sub inviatione directoris dispescat.
2458
10 Hac potissimum ratione et reflexoriorum exactitudo procurari et
negotiorum inantiquatio praecaveri et exactum scontro induci posse videtur.
11 Sicut praesidis est dirigere, ita referentes primum negotiis motum dare
debent. 12 Ut hic rursus vis motrix moli machinae respondeat, requiritur
primum capacitas referentum, deinde ut quisque pro genio et sphaera capacitatis applicetur.
13 Primum per recentior factam nonnullorum iubilationem iam superatum videtur.
14 Libet tamen quaedam universim eatenus adnotare.
15 Selectum quandoque intercepit gradualis ab infimis officiis promotio.
16 Mechanismum exterioris manipulationis edoctus quandoque et sibi et consilio
persuadet se parem esse et internae rerum manipulationi. 17 Scio reperiri
interdum etiam in statu subalterno privilegiata quaedam talenta, quae natura ipsa ad altiora
efformavit. 18 Sicut haec negligere, ita illa, quae externe tantum nitent, aut
nonnisi diuturnitate servitii comendantur, interno gremio admovere non expedit. [ERROR: no reftable :]
1,18 expedit] expediti
19 Pro iis, qui in externa manipulatione aetatem cum laude
consumpserunt, alia et quidem in linea utili praemia constituenda putarem.
20 Selectum consiliariorum fortasse mercedis etiam exilitas impedit,
praesertim cum consilium in limite Regni constituatur. 21 Inde fit ut
periphaeria selectus ferme ad aliquot adsitos comitatus restringatur, nimirum cum solum
advicinantium bonorum subsidium penes moderna stipendia consiliarios indemnes reddere possit.
22 Maxima tamen pars agendorum consilii mediocrem tantum capacitatem, verum
diligentiam et methodum in manipulatione requirit. 23 Haec usu ipso, si semel
methodicus toti corpori dicasterii tonus detur, etiam per referentes mediocris capacitatis
condisci potest.
24 Est certum genus referentum, cetera operosum et ingeniosum, sed, quod
sicut a natura inditam habet disordinatam cogitandi rationem, ita eandem in ipsa negotiorum
manipulatione exserit. 25 Anteacta praepostere combinat, conclusa format
obliqua, saepe ad corticem adhaeret, opinionem tamen suam petitis e longinquo argumentis
subtiliter solet sustinere. 26 Horum conclusa eo dificilius est rectificare
quod anteacta aut non ita ut sunt, aut certe praepostere referant. 27 Praesidi
vero pro ratificatione tantum conceptus ipsi, non vero acclusa adferantur. 28
Evenit ut moniti etiam a secretariis, qui ex combinatione anteactorum hiatum observarunt,
tamen erroneo suo concluso institerint. 29 Quare inductis semel scriptis votis
instruendi censentur domini secretarii ut, si quid tale
2460
observent, primum moneant referentem; si tamen is facto suo insistat, rem iudicio praesidis
substernant. 30 Et haec de capacitate referentum.
31 Ut quisque pro genio et sphaera capacitatis suae applicetur, plurimum ab
eo dependet ut praeses qualitates singuli exacte noscat. 32 Hoc praesupposito
tota res ad aequabilem materiarum distributionem recidit. 33 Grave hoc et
nonnisi consilio directoris et gravi praesidis iudicio dirimendum opus hactenus per
subalternum conficiebatur. 34 Inde factum ut negotia homogenea discerpta,
heterogenea vero composita; ad capacitatem vero aut genium referentis adeo reflexum non fuerit
ut pro principio assumptum sit omnem consiliarum ad quodvis negotium referendum paratum esse
debere. 35 Exempli gratia, sub rubrica civitatensia omnia
civitatum negotia uni complexim data fuere, cum tamen appareat civitatum negotia ad plures
rubricarum subdivisiones referri. 36 E contra navigatio Dravi, qua comitatus
Hungariae respicit, uni, qua Croatiae, alteri assignata fuit, cum tamen constet obiectum hoc
discerpi non posse.
37 Agenda consilii nunc in 46 amplius rubricas discerpta indeque, nescio
quali cum combinatione, quinque vel sex materiae uni consiliario assignatae sunt.
38 Generalis haec materiarum consignatio adeo arcane servatur ut nulli
consiliariorum eius copia fiat. 39 Usus tamen ipse ostendit plus ad numerum
rubricarum quam ad pondus earundem reflexum fuisse. 40 De hac materiarum
divisione meam ab infra peculiariter depromam opinionem.
41 Distributio materiarum cum per generales tantum rubricas fieri possit, ad
iudicium protocollistae exhibitorum pertinet singularia negotia ad concernentes generales
rubricas revocare. 42 Qua quidem in re defectus quandoque intercedit.
43 Quare hoc subsellio iudiciosum hominem collocandum puto qui, si fluctuet,
ulteriorem a cancellariae directore expetere debeat inviationem.
44 Hanc materiarum distributionem stabilem haud esse posse vel inde constat
quod multa negotia, quae principio totum hominem occupant, progressu temporis ita exhauriantur
ut vix aliquam deinde praebeant occupationem. 45 Quare eatenus attentum esse
oportet cancellariae directorem, sed potissimum ipsum praesidem, ut per adiciendas aut
demendas materias iusta semper pro ratione capacitatis singuli referentis laborum proportio
observetur.
2462