Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2. De manipulatione interiori.

1 Si instructio consilii systematice compilata inque eius conformitate manipulatio instructa et propagata fuisset, non esset fortasse quod in hoc genere desiderari posset. 2 Nunc certe complura sunt quae

emendari posse videntur. 3 Iam primum discutiendum videtur an decem, quae actu subsistunt, commisiones ultro conservandae, aut penitus abrogandae, vel quot et quae retinendae sint?

4 Si moles agendorum et copiosus consiliariorum numerus spectetur, tempus vix suppetiturum apparebit ut omnia in pleno referantur. 5 In pleno unum obiectum, quod pertractatur, omnes occupat. 6 Contra consulentibus in una commissione quattuor aut quinque consiliariis, tredecim aliis vacat alia interea negotia praeparare. 7 Accedit quod pleraeque commissiones per positivas benignas resolutiones stabilitae sint, quodve intra pauciora et de statu ac nexu talium obiectorum iam informata individua negotia et solidius discutiantur et citius decidantur.

8 Ego tamen omnes commissiones ad generalia illa quattor agendorum capita, nimirum publico-politica, publico-oeconomica, publico-ecclesiastica, et commissariatico-exactoralia ita reducendas existimarem ut, primo, praeparatoriae omnes dispositiones in pleno referantur, adeoque, secundo, substantialis tantum negotiorum determinatio ad commissiones relegentur; immo, tertio, ipsa substantialis [ERROR: no reftable :]

2,8 secundo, substantialis] substantialis corr. ex materia | ipsa substantialis] substantialis corr. ex materia

determinatio, nisi aut anteactis et acclusis complicata sit, adeoque longiorem requirat combinationem, in pleno pertractetur.

9 Restat quinta adhuc, quae commune omnium instrumentum esse debet, commissio rationaria; verum huius intuitu ea fortasse iniri ratio posset ut commissio haec non constituat distinctum corpus, verum director exactoratus (accidentale enim est quod modo idem exactor et consiliarius sit) cum adiungendo sibi e consiliariis socio res calculi in concernentibus semper commissionibus referant.

10 Superest ut ipsae hae commissiones ad praescriptum in supplemento benignae instructionis ordinem reducantur, praesides domestica protocolla seu praescriptas illic exhibitorum tabellas rite servare easdemque praesidi consilii cum fine mensis semper exhibere debeant quo is cognoscere possit num et quid adhuc adhaereat.

2464

11 Pro commissionibus, quae stabilitae fuerint, instructiones elaborandas existimarem; non diffusas illas et quae circa mechanismum paene totae versantur, qualis superiori anno pro oeconomica ad multas fileras formata fuit, sed breves et systematicas quae circa substantiam singuli obiecti practicas referentibus dent inviationes.

12 In hunc vero finem necessaria praevie foret systematica omnium praeexstantium benignorum normalium compilatio, talis nimirum qualem dominus secretarius Paszthory in materia studiorum elaboravit. 13 Nam quae pro commissione oeconomica facta est compilatio magis anteactorum quam normalium formam habet. 14 Recenset enim multis verbis quid intimatum, quid per aliquam iurisdictionem relatum sit; ubi vero normalem re ipsa resolutionem exprimere deberet, paucis attingit: emanasse resolutionem in tali merito, quae certa puncta adnexa habebat.

15 Succincta et ordinata eiusmodi normalium compilatio magno veteranis etiam consiliariis subsidio foret, pro novis vero prorsus necessaria videtur. 16 Secus enim multum temporis perdent dum ea sibi nota reddant, interea vero aut confundent negotia, aut multum temporis et in publico et in commissionibus extrahent.

17 Ne vero liber eiusmodi normalium pro more dispereat, peculiari secretarii commissionis fidei ita concredi deberet ut illum nulli nisi erga reversales audeat extradare.

18 Porro de eo etiam singularis adhibenda esset attentio ut nova normalia, prouti veniunt, suis locis rite inserantur. 19 Quod quidem curae directoris cancellariae conventientissime concredi posse videretur. 20 Haec de Coordinatione Commissionum.

21> Relate ad internam Consilii manipulationem. <22 Observavi ego e pervolutione antiquorum anteactorum quod inde ab institutione sua in dicasterio hac non methodicus, sed mechanicus tonus viguerit. 23 Mechanismum hunc ego in eo potissimum colloco quod non collimetur ad realem servitii scopum, qui in eo consistit ut negotia ordinata adeoque breviori via ad effectum dirigantur, sed tantum ut quisque a se opus ea, qua potest, ratione expediat. 24 Inde fit quod saepe tales interrogentur qui non deberent, ii vero, qui interrogari debent, non ita, ut deberent, interrogentur, sicque negotium, quod una relatione exhauriri posset, saepe per plures protrahatur; quodve saepe, ubi directa dari possent, non nisi palliativa et generalia responsa dentur subalternis iurisdictionibus.

2466

25 Methodicus tonus potissimum directione praesidis et aliquot methodicorum consiliariorum exemplis induci potest. 26 Haud parum tamen ad id collaturum videtur si scripta (efformatis praevie per subalternos extractibus) vota inducantur; si aliqui referentes edoceantur quod consiliarius qua talis non relationes in forma correspondentiae, sed vota facere debeat; denique si id potissimum inculcetur ut, dum series anteactorum in voto nectitur, non describantur de verbo ad verbum antecedentes dispositiones et relationes, sed compendio succus tantum et substantia chronologice exprimatur, immo vota ipsa absque illis verborum ambagibus breviter elaborentur.

27 Restat ut necessariam adhuc de periodicis et cumularibus negotiis observationem subiungam. 28 Per periodica ea intelligo quae omni anno, omni semestri, [ERROR: no reftable :]

2,27 post semestri del. quandoque

immo et de quindena in quindenam referri debent. 29 Per cumularia ea intelligo in quibus omnes, aut certe pleraeque iurisdictiones audiuntur, et quae propterea ad cumulum reponi solent dum omnes conveniant. 30 In utriusque huius generis negotiis defectus facillime enascuntur nisi in separatis, quas iam proiectavi, tabellis consignentur, e quibus uno obtutu appareat quae iurisdictiones iam retulerint, quae non item.

31 E periodicis, quae semestrales sunt, plerasque in annuas relationes convertendas existimarem, veluti de moris, de salicibus, de causis civilibus et criminalibus, etc. cum quod scriptionis hac ratione fieret compendium, tum quod [ERROR: no reftable :]

2,31 tum quod] quod add. manus altera

accipiendarum certius relationum effectus procuraretur.

32 Cumulares si tabellariter fieri debent, postquam convenerunt, in unam tabellam redigi et aliquando cum, aliquando sine reflexionibus Suae Maiestati submitti consueverunt. 33 Si non sint tabellares, per frusta, prouti veniunt, repraesentari solent. 34 Cum eiusmodi frustatim submissarum relationum nullus in Excelsa Cancellaria usus fieri possit, abhinc vero nil nisi praeparati eorsum submittere conveniat, ego has quoque relationes nonnisi postquam confluxerunt, praevie combinatas cum opinione submittendas puto. 35 Scio in tanto iurisdictionum subalternarum numero et morositate longius ad id tempus requiri. 36 Verum sufficiens ea in re compulsivum medium praebere possunt iam proiectatae tabellae.

37 Unica hoc in genere difficultas subversatur quod cumulares eiusmodi materiae saepe debilioribus consiliariis obtingant quorum vires excedit eas debite combinare, ab iis vero absque cordolio eorum eotum 2468 aufferi non possint. 38 Verum et huic difficultati sapientia praesidis mederi potest.

39 Denique ad compendium internae manipulationis et id pertinere videtur ut innumeris illis de receptione in concivilitatem et coetum recursibus finis imponatur; civitatibusque iniungatur ut omnes, nisi iustae et meritoriae exceptioni obnoxii sint, suscipere debeant. 40 Ita fiet ut non omnes qui petunt, sed ii tantum, qui per civitates iam remoti sunt, recurrant. 41 Haec quoad vim motricem, seu internam manipulationem.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1782]: Operum omnium tomus II, versio electronica, Verborum 46753, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [skrl-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.