ยง-o 15-o
1 Iam quoad[ERROR: no reftable :]
15.1 quoad] quo ad
B: nisi status quaestionis quoad obiectum hoc rite defigatur, nunquam illud fundate
exhaurietur.
2 Iam vero status quaestionis non in eo versatur an comitatus et
civitates eam, quam ipsis libet, activitatem tribuere adeoque eam vel ampliare vel
restringere possint; id enim tritum illud axioma, quod mandatarius non nisi eam habeat
potestatem, quam ipsi mandans concedit, extra dubium ponit; verum in eo quaestio versatur an
reipublicae intersit ut simul constituta potestas legislativa restrictos tantum ad
praescripta puncta mandatariatus acceptare observareque debeat, et an ipsi Ablegati a
praescripta sibi sententia, etiamsi seu circumstantias interea mutatas videant, seu etiam
contrariis argumentis convincantur, recedere non possint?
3 Qui affirmativam sustinent, sequentibus ferme argumentis eam fulcire
solent: 1-o, quod Ablegati seu repraesentantes sint tantum organa committentium, per quae hi
voluntatem suam manifestant, adeoque quod Ablegati per se nullam personalem
habere possint opinionem.
2392
4 2-o, quod minus tantum videatur obnoxiorum humanae fragilitati aliquot
individuorum arbitrio omnem causam publicam concredere.
5 3-o, quod committens impediri non possit quominus delegatum suum, si
velit, revocare possit; hoc autem admisso, quod suapte sequatur delegatos non nisi eas, quae
ipsis praescriptae sunt, sententias sustinere debere; si enim contrarium agant, possunt sibi
committentes continuo per eorum revocationem subvenire.
6 4-o, quod, si aut non praevisus in eorum instructionibus casus occurrat,
aut respectu praescriptae sibi alicuius sententiae medio tempore circumstantias mutari
contingat, possint novam a principali suo commissionem expetere.
7 Ad haec ferme momenta recidunt omnia ea quae iam apud alias gentes
multis paginis hanc in rem disputata sunt, et tamen sententia haec nec cum principiis
constitutionis Hungaricae nec cum natura legislationis cohaerere videtur.
8 Relate ad 1-mum, in Hungaria unam legislativae potestatis partem
Princeps, aliam omnes quattuor Regni Status in comitiis congregati habent. 9
Dudum iam in constitutionale principium abivit illud quod Statum nobilium relate ad comitia
non efficiant omnia nobilium individua, sed illa tantum, quae singuli comitatus nobiles pro
repraesentantibus suis delegerunt. 10 Itaque penes hos etiam solos, si in
comitiis congregentur, exercitium potestatis legislativae, in quantum haec Statui huic
competit, residet. 11 Sicut in regno electivo status quidem conferunt regiam
potestatem, ipsi tamen illam non possunt exercere, ita in comitatibus nobilitas confert
quidem Ablegatis suis ius partem potestatis legislativae in comitiis exercendi, ipsa tamen
illam non potest exercere; licet enim etiam in comitatibus omnes quattuor Regni Status
partialiter concurrant, certum tamen est quod comitatibus nulla pars legislativae potestatis
competat, quia secus etiam in comitatibus nihil sine auspiciis Principem decerni posset, et
tunc Hungaria non esset monarchia cuius caput est Princeps, membra vero quattuor Regni Status
praescripta legibus forma in comitiis congregati, sed efficeret corpus e pluribus eadem
gubernii forma gaudentibus provinciis conflatum, quale exempli causa in Hollandia septem
foederatae provinciae constituunt.
12 Quod exercitium illius, quae Statum nobilium respicit, legislativae
potestatis partis ipsis comitatuum repraesentantibus in comitiis competat, inde etiam patet
quod reliqui etiam duo Status, praelatorum nempe et magnatum, ad elargiendas Ablegatis
instructiones perinde concurrant et tamen, postquam hi in comitiis in unum congregantur,
ibidem
2394
personali voto gaudeant, adeoque ibidem et sententias, quas in comitatu sustinuerunt, si
deinde secus persuadeantur, mutare, et de novis, quae in comitatibus praevisa non fuerunt,
obiectis vota depromere possint; ab horum exemplo videtur lex reliquos etiam duos Status,
nobilium et civitatum, in eorum Ablegatis ita personificare voluisse ut, sicut
primorum duorum Statuum individua, ita horum etiam repraesentantes personali voto in comitiis
gaudeant. 13 Iam vero ut primum exercitium potestatis legislativae ipsis
comitatuum et civitatum Ablegatis competit, suapte sequitur quod instructiones, quas a
comittentibus suis accipiunt, tantum consultivae esse debeant, non
imperativae ; id est quod Ablegati singulum instructionis suae punctum, nisi
novis argumentis, aut per mutatas interea circumstantias aliter persuadeantur, sustinere,
neque ab illis ex ullo personali suo motivo recedere queant; in negotiis tamen, quae praeter
suam instructionem occurrunt, aut si circumstantias temporis aliud exigere videant, vota
iuxta prudens suum arbitrium pro bono communi depromere et possint et debeant.
14 Et certe id ipsa legislationis natura exigere videtur; dum
Princeps aut etiam privati negotia aliqua per delegatos tractant, negotia eiusmodi plerumque
in paucis capitibus consistere solent; in his limitati mandatariatus facile
locum habent; si enim seu aliquid impraevisi occurrat, seu circa iam mandata sibi negotia
circumstantias mutari contingat, mandatarius novas super his instructiones eo facilius
impetrare potest quod plerumque rem habeat cum singulari persona quae se circa
proposita sibi obiecta citius determinare solet; aut si etiam cum mandatariis
moralis alicuius corporis , quales sunt respublicae, negotium
tractetur, non nisi pauca eiusmodi moralia corpora ad idem negotium influere soleant.
15 In Diaeta non pauca aliqua capita, veluti in tractatibus inter potentias
suscipi solitis, verum universa legislationis obiecta occurrunt; committentes repraesentantum
non sunt tres quattuorve, uti inter potentias evenire solet, sed 53 comitatus, 46 civitates,
adeoque 99 non singulares personae , sed mere moralia corpora .
16 Si horum omnium repraesentantes in omni casu non praeviso, in casu
praeterea, ubi circa iam mandata sibi negotia circumstantiae mutantur, novas a comittentibus
suis accipere deberent commissiones, ex identitate rationis deberent hanc tunc etiam
exposcere quando contra commissas sibi sententias talia adduci audiunt argumenta, quae ipsos
quidem movent, sed in comitatibus, dum talis sententia stabiliretur, in medium prolata non
fuerunt; nullus enim vir honoratus contrariam sensui suo sententiam tueri potest nisi ad id
altiori potestate cogatur. 17 Si vel haec in reflexionem sumantur, facile
apparebit quam fluctuans, quam interminabilis evaderet comitiorum manipulatio, si limitatis
eiusmodi mandatariatibus locus admitteretur.
2396
18 Corpus legislationis Hollandiae tantum e septem foederatis provinciis
consistit et tamen, quia harum repraesentantes non nisi cum limitato eiusmodi mandatariatu
exmittuntur eaque de causa in singulo proposito superius casu novas a committentibus suis
accipere debent inviationes, deliberationes comitiorum illorum adeo lentae sunt ut id pro
intrinseco constitutionis Hollandicae vitio merito exponatur, et reipsa respublica tristes
morae huius effectus iam saepius experta sit. 19 Quid fieret in Hungaria si
99 moralia , forte in obiectis legislationis necdum ita, ut sunt septem
Hollandicae provinciae, versata corpora de singulo novo obiecto, de singula
circumstantia, de singulo argumento, si haec nova sint, deliberare deberent; nonne omnis
Diaeta et taedio tam diuturnae morae et profundendarum in repraesentantes expensarum
gravitate infructuose dissolvi, nonne sensim constitutio ipsa everti deberet?
20 Solet quidem argumento hinc id obverti quod sufficiat si pluralitas
instructionum singuli huius Status sit conformis, et tunc minoritas iam non debeat recurrere
pro novis instructionibus; raro autem eventurum sit ut instructiones plane in aequalibus
ratis pro una et pro alia sententia conveniant. 21 Verum potest evenire et
evenit certe frequenter ut obiectum aliquod non nisi exigua aliqua instructionum seu
comitatuum, seu civitatum pluralitas determinaverit de quo reliqui comitatus aut civitates
nihil statuerunt; in casu hoc reliquorum omnium comitatuum et civitatum repraesentantes
privarentur voto positivo circa talia obiecta quia non possent ad comittentes
suos pro instructione recurrere, proprium autem votum ipsis depromere non liceret, id quod
ipsi naturae liberae constitutionis repugnat; in hac enim omnis qui ius habet ad
legislationem concurrendi debet etiam potestate gaudere ad singulum obiectum
positivo suo voto influendi. 22 Deinde evenit saepe ut aut
Princeps proponat, aut secus circumstantiae temporis talia obiecta in Diaeta evolvant quae
nullius seu comitatus seu civitatis instructionem ingressa sunt. 23 In his
adminus casibus in sententia limitatorum mandatariatuum ad 99 illa moralia
corpora tamen recursus fieri deberet, quod solum omnes illas, quas supradiximus, tristes
sequellas produceret.
24 Quid multa? Si Ablegati non essent nisi organa suorum comittentium et
portitores declaratarum scripto eorundem opinionum, ad quid tanti sumptus, tanta mora, tantae
consultationes; mittantur e parte singuli circuli unus alterve tam comitatuum, quam civitatum
nomine; mittant his sua sensa comitatus et civitates. 25 Illi subducant
calculum votorum circa proposita obiecta et illas, quae exinde prodiverint, sententias
Tabulae Magnatum proponant. 26 Si novum quodpiam obiectum emerserit, illud
significent continuo omnibus comitatibus et civitatibus et, postquam responsa confluxerint,
eodem quo supra modo procedant, et sic prodibit sine
2398
tot sumptibus et cum lucro temporis illius, quod in consultationibus consumitur, eadem
Diaetalis manipulatio quae prodiret, si instructiones Ablegatorum pro
imperativis declarentur neque illis admittatur votum personale .
27 Et haec sunt gravia illa momenta quae limitatis
mandatariatibus adversantur. 28 Gravissimum tamen contra illos
argumentum experientia ipsa suppeditat; hanc enim in deliberationibus publicis
tutiorem ipso ratiocinio ducem esse constat; constitutio Anglica iam ante
saeculum constabilita est, in hac nullus datur limitatis mandatariatibus locus, immo
repraesentantes neque aliquas a committentibus suis instructiones accipiunt, et tamen
feliciter subsistit. 29 Nostro aevo, sub oculis nostris enatae sunt duae
novae constitutiones eaeque non temperatae, ut in Anglia, monarchiae , sed
stricte republicanae ; nuper in America, et recentissime in Galliis disputata
fuit, dum utraque haec constitutio formaretur, summis studiis a versatissimis in obiecto
legislationis viris haec quaestio. 30 Et tamen utrobique pro illimitatis
mandatariatibus decisa est.
31 Certe etiam in Hungaria et ratio publici et formandae tanto magis
constitutionis studium et ipsa salus reipublicae exigere videtur ut instructiones comitatuum
et civitatum non pro imperativis , sed pro consultivis diserta
eaque constitutionali lege declarentur.
32 Argumenta, quae pro contraria sententia superius attulimus, iam per
motiva nostrae opinionis omnia soluta sunt, praeter metum illum ne forte repraesentantes in
transversum abripiantur; verum et hunc allegata Angliae, Americae, et Galliae exempla
evertunt eritque id ipsum novo incitamento ne Ablegati ad Diaetas partium studio, sed ex
genuina promovendae causae publicae consideratione legantur.