§-o 16-o
1 In Systemate modernarum temperatarum constitutionum non nisi dupplex
dari potest suffragia edendi modus, nimirum aut per capita aut per
status . 2 Nulla unquam aut de novo instituta aut restaurata
constitutio fuit quin quaestio de utra[ERROR: no reftable :]
16.1 de utra] deutra
ex his modalitatibus adoptanda variis iisque fervidis studiis fuerit agitata; semper
status illi, qui pauciorem efficiunt numerum, votizationem
per status , alii per
capita sustinebant.
3 Qui priorem tuebantur sententiam, eam
motivo conservandi inter status
2400
aequilibrii fulciebant.
4 Qui posteriori favebant, eo nitebantur fundamento
quod singuli ad comitia evocati votum eiusdem ponderis esse debeat et pro sensu nationis non
nisi id accipi possit quod pluralitate votorum omnium in complexo sumptorum ablegatorum
concluditur.
5 Ubique tamen demum pro votizatione per capita conclusum
est; soli Poloni ius conclusae totius Diaetae sistendi singulo nobili detulerant, sed et hi
tristibus, quae ex instituto hoc dimanarunt, sequellis edocti recentissimis comitiis
votizationem per capita adoptarunt.
6 Verum hac in re aliam subit considerationem quaestio de constituenda
inter ipsa ad invicem eiusdem tabulae commembra votizatione, aliam item illa: quomodo vota
singulae in complexo sumpta tabulae ad invicem considerari debeant; prima tantum ad praesens
propositum pertinet, altera ad quaestionem aequilibrii inter ipsa corpora legislativa, de quo
continuo agemus, refertur.
7 Itaque quoad[ERROR: no reftable :]
16.6 quoad] quo ad
normam votizationis inter ipsa ad invicem eiusdem tabulae membra: ut primum una
tabula status aequali numero, v.g. duos aut quattuor continet, iam natura sua impossibilis
est votizatio
per status ; ut enim votizatio per status fiat, deberet singulus e
duobus statibus, qui eandem tabulam constituunt, secedere, vota inter se seorsim colligere,
sicque cum
voto curiato ad communem tabulam redire, quod nec loci nec temporis
opportunitas admittere videtur; sed concedamus obstacula haec posse superari, quid si unius
status votum pro
affirmativa , alterius pro
negativa concludat,
quod certe frequenter eveniret; tunc ipso facto inactivum redderetur totius tabulae votum, id
quod absque convulsione exercitii potestatis legislativae fieri non potest.
8
Iam vero in Hungaria singula tabula duos adeoque aequali numero status continet; natura
proinde sua debet votizatio per capita in singula tabula stabiliri.
9 Et vero usus iste in Tabula Magnatum reipsa viget, lex ipsa, articulus
quippe ***[ERROR: no reftable :]
16.8 quippe… decreti] articuli et decreti numerus deesse videtur
Vladislai *** decreti formam hanc
universim praescribit.
10 Quominus in Inferiori Tabula hactenus usu venerit, diversa impedimenta,
quibus removendis nunquam manus admota fuit, effecerunt.
11 Nihil proinde reliquum videretur quam ut id disquiratur quomodo
impedimenta haec, quorum aliqua iam supra §-phis 10-o, 11-o et 12-o attingimus, tolli sicque
legis illius effectus etiam quoad[ERROR: no reftable :]
16.10 quoad] quo ad
Tabulam Inferiorem procurari possit?
2402
12 Cum tamen non desint qui inordinatum modernum usum porro etiam
retinendum arbitrentur, iuvat ipsam etiam quaestionem, an nimirum ordinatam votizationis
normam etiam in tabula inferiori introduci expediat, paucis exhaurire.
13 Qui negativam sustinent, eo unice nituntur argumento quod per confusum
suffragia edendi modum singulares personae minus exponantur sicque aequilibrium legislationis
inter principem et status facilius conservetur. 14 Verum dum de introducenda
ordinata votizatione sermo est, non de eo agitur ne, si vota totius tabulae aut notabilis
adminus pluralitatis seu erga primam statim propositionem seu post exiguam concertationem
coalescant, non possit tabula sensum suum etiam porro per conformem acclamationem
manifestare. 15 Id tantum desiderantur ne graviora legislationis obiecta
vagis clamoribus committantur, utve, si aut obstante pluralitatis silentio e paucorum tantum
iam nimium protractis perorationibus aut ex ipsa acclamatione sensus pluralitatis tuto elici
non possit, adsit fixa votizationis norma per quam hic tuto cognosci possit.
16 Id autem ut efficiatur, exigit ipsa mixtae legislationis natura, exigit
ratio conservandae constitutionis, exigunt denique graves, quod modernus confusus suffragia
edendi modus post se trahit, abusus.
17 In legislatione enim in qua status partem habent, nec princeps nec
status ipsi, sed nec eorum repraesentantes aliud pro sensu et voto nationis habere possunt
nisi id, in quod maiorem statuum partem consensisse constat; in moderno confuso suffragia
edendi modo id nunquam tuto constare potest quia natura paucis illud popularis eloquentiae
donum elargita est ut ex arena de proposito sibi argumento diserte perorare possint.
18 Ex his ipsis sunt qui nec pectus ita firmum, nec vocem ita sonoram habent
ut in tam vasto cubili, in illo multitudinis strepitu audientiam sibi possint procurare.
19 Itaque eventus deliberationum ab iis unice ferme pendet quibus aut
utrumque hoc donum aut pectus adminus ita firmum obtigit ut, si plures eiusmodi (quamquam
pluralitatem longe adhuc non efficientes) voces suas uniant, ipsi pluralitati clamoribus suis
imponere possint. 20 Ut id in facto ipso appareat, deberet tantum aliquoties
periculum fieri ut ea, quae prius iuxta modernum modum iam pro conclusis habebantur, denuo
liberis votis subiiciantur, et apparerent certe plerumque contraria ab iis, quae iam pro
decisis habebantur, conclusa.
21 Ius itaque habet princeps exigendi ut modus statuatur quo sibi certo
constare possit quod ea, quae sibi proponuntur, sint reipsa sensa pluralitatis statuum; ius
etiam relinqui debet singulo Ablegato ut, si pluralitatem non consensisse existimet, possit
individualem deposcere
2404
votizationem; secus Hungaria non liberam, sed paucorum tantum arbitrio obnoxiam habet
formam legislationis.
22 Quod constitutioni ipsique adeo saluti reipublicae noxius sit modernus
usus vel inde patet quod propter dissonas eiusmodi acclamationes votum Tabulae Inferioris
saepe reddatur inactivum ; nimirum cum non adsit norma sensum pluralitatis tuto
cognoscendi, si difformes sint acclamationes, totum saepe ipsius tabulae votum evanescit,
quod grave Constitutioni ipsi vulnus infligit. 23 Quid? quod saluberrima
saepe consilia per dissonas eiusmodi acclamationes evertantur, quae certe a pluralitate
adoptata fuissent si praesto fuisset modus votum singuli membri explorandi, sicque patria
multis saluberrimis institutis carere cogatur.
24 Abusus, quos modernus modus secum fert, describere odiosum foret,
effectus eorum sunt quod per hos existimatio gentis Hungarae grave apud exteros detrimentum
patiatur; dein quod sacrum legislationis ius profanetur; in moderno enim confuso suffragia
emittendi modo occasionem habent homines, qui nonnisi auditores esse deberent, clamores suos
etiam cum minori Ablegatorum parte coniungendi sicque exercitium potestatis legislativae,
quod ipsos non respicit et pro quo nec sufficientem habent capacitatem, usurpandi; sed de hoc
in politia comitiorum uberius.