Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ipso musarum testimonio aperte philosophandi rationem, ut vides, tuetur: sed quo
demum vocabulo didascalicos appellemus, non magnopere laboraverim. Placet illa
Adissoni in refellendis Miltoni obtrectatoribus urbanitas, qui negabant illius
poema heroicum esse nuncupandum, propterea quod primae poematis partes Deo
essent assignatae; at vos, inquit, si heroicum dici minus lubet, divinum
appellatote; ita Didascalici, si minus fabulae, veritatis ac sapientiae poetae
per me licet nuncupentur. Tum B., ne ego quidem, inquit, controversia nominis
magnopere torquerer, nisi rem ipsam in hac verbi contentione agi viderem, et
poeticae vim omnem ac naturam in disceptationem vocari. Si enim fabulas non sua
ipsarum causa a poetis conquirendas putas, tamen oportet, ut ob eam imitandi
necessitatem, qui est praecipuus poetis finis propositus, retinendas fateare.
Scis enim plerosque censere omnem poeticae praestantiam in humanarum actionum
imitatione esse positam, hujus autem imitationis tanquam ministras esse, atque
effectrices fabulas. Quorum quidem sententia, etsi mihi aliquam dubitationem
afferre soleat, tamen magnopere moveor, cum considero eandem imitandi legem ab
ipso poetarum Reipublicae quasi conditore Aristotele latam esse. Qui propterea
Empedoclem, quod nullis adhibitis fabulis ab hac imitandi X norma recessisset, et nudis versibus philosophiam esset persecutus,
a poetarum civitate excludendum sanxit. Quid quod idem germanam imitandi
rationem illa esse statuit, cum poetae eos ipsos, de quibus agunt, loquentes
inducunt. Si ab hac alienae personae ac sermonis simulatione quidpiam
recesserint, resque gestas per se ipsi narrandas susceperint, narratores tum
esse, non imitatores, nec poetas appellandos pronunciat. Quare quid Didascalicis
fiet? Quid ex eo poetarum artificio reliquum illis erit? cum non modo in nulla
actionum imitatione versentur, sed ipsa etiam hujus imitationis quoquo modo
simulandae instrumenta fabulas illis auferamus. Tum A. me etiam, inquit,
vehementer moveret, ac frangeret Aristotelis auctoritas, quem poetices
conditorem jure nuncupas, et quem aeque aliarum complurium doctrinarum artificem
appellare possumus, cum tot disciplinas antea dispersas ac dissolutas summa
ingenii solertia primus constrinxerit, in artemque redegerit. Sed quo magis
praeclara atque egregia omnia de hoc artium moderatore sentio, eo difficilius
mihi in animum possum inducere hac illum mente fuisse, ut poetarum studia ullis
brevioribus spatiis, quam naturae ipsius amplitudine circumscriberet. Nam si ex
hac rerum universitate exclusos ad humanarum actionum imitationem quasi in
exiguum gyrum compulit, et si ad illas, quas commemorasti, imitandi leges eorum
praestantiam aestimare oportebit, jam Homerum ipsum, quem alioquin caeteris
omnibus praetulit, post mimorum etiam, atque Atellanarum scriptores ponamus,
necesse erit. Nimirum poetam tum illum dumtaxat appellabimus, cum alios
loquentes inducit: illam autem ejus poematis partem longe majorem atque
ampliorem, in qua nullo alieno indicato sermone ex se ipse nobis deorum atque
hominum facta, mores, ingenia mirifice exprimit, credo, repudiabimus, nec
proinde imitatorem nec poetam ibidem illum esse censebimus? Tum B. sed fortasse,
inquit, Aristoteles non tam poetas, quam genera ipsa poematum exquirens,
interque se comparans illud intuebatur, quanam in re potissimum vim naturamque
carminis poneret. Quae si in hoc sita est maxime, ut nos aeque moveat, ac si
XI oculis atque auribus res ipsae in animos
influerent, nihil propius ad hanc aurium atque oculorum fidem accedet, quae haec
alienae personae ac sermonis imitatio. Atque idcirco, opinor, perfecti poematis
exemplar, verasque imitationis sedes tragoedias esse statuit. Nam etsi poetae
alias etiam habeant, quas sequi possint, rerum effingendarum rationes, tamen, si
ab hac una alieni sermonis inductione recesserint, describere illos tunc potius,
quam imitari dixeris. Hic A. sed si hac, inquit, describendi opera ita nos
commovebunt, ut res ipsae, si objicerentur sensibus, non acrius percellerent,
quid interest describere ne, an imitari istud dicamus? Quid enim refert, an
alieno sermone, an carminis vi, caeterisque artis miraculis moveamur? Non
Oedipum ipsum, cum sese Laii interfectorem fuisse comperit, in scaena ejulantem,
sed ab aliis narrari illius luctum audimus, neque tamen idcirco minus
exhorrescimus. Tam apte est enim doloris illa vis, tam ad veritatem naturae
descripta, ut audire lamentantem, ac fibula sibi evellentem oculos videre
videamur. An Briseidis ab Achille discedentis dolorem uno Homeri versiculo
descriptum non melius intelligimus, quam si diutissime conquerentem induceret?
An ulli sermones vim potestatemque deorum tantopere exprimere possent, quam cum
Neptunum duobus passibus ab Euboea ad Lemnum pertingentem, aut Jovem pro
Trojanis ab Ida propugnantem divini poetae versus pene oculis subjiciunt? Sed ut
hominum, ac deorum actiones omittamus, cum ad alias naturae partes ab omni sensu
intelligentiaque remotas sese convertit, ac caeli terraeque regionibus ob oculos
positis mundi totius aspectu mirifice nos detinet, num imitatorem tum illum
omnino desinere esse censebimus? Num omnem istam imitandi, nostrique percellendi
rationem solis humanarum actionum finibus concludemus, perinde ac ad caeteras
res nullas, cum ad naturae similitudinem expressae sint, ista nostrorum
afficiendorum animorum virtus permanaret? Nam cum in hac rerum universitate
permulta sint inanima quidem, nulloque sensus praedita, in quibus tamen plurima
vis inest, sive magnitudine, sive ordine, sive alia multiplici ac varia specie
nos XII commovendi, satis erit manifestum in
earundem rerum imagine exprimenda magnam aeque poetis relictam esse copiam ad
voluptatem, tristitiam, admirationem, aliosque sensus in nobis excitandos.
Iidemque tum tandem germani imitatores erunt putandi, cum hanc universae naturae
imitationem fuerint assueti. Siquidem etiam tenuiorum artificum, quos ob
hujusmodi imitandi studium tacitos poetas appellamus, laudamus industriam; et
quibuscumque in rebus naturae similitudinem effinxerint, tanquam praeclarior est
poetarum laus, qui caeteris omnibus ampliores habent imitandi fines propositos,
neque singulas levesque tantummodo res, sed universas ac maximas miro artificio
possunt effingere, atque omnem conspectum et imaginem naturae quasi tabulam
nobis ad intuendum proponere? Itaque hanc infinitam naturae imitationem illis
esse attributam, eorumque facultatem his pene immensis vagari finibus ab
Aristotele fuisse animadversum etiam sine ullis testibus ob singularem illius
ingenii magnitudinem mihi satis persuadeo. Sed id ipsum locupletissimo Laertii
testimonio nobis etiam est proditum. Ait enim Aristotelem in eo, quem de poetis
scripsit libro, luculenter fateri, optimis quibusque dicendi modis, ac poeticis
figuris Empedoclis versus esse egregie instructos, ut proinde Empedoclem
homericum omnino esse affirmet. Verum hanc Aristotelis in judicio de Empedocle
ferendo varietatem inde profectam esse existimo, quod in suis de poetis libris
universum de omnibus rebus dicendi poetarum artificium exquireret; in eo autem,
qui unus e multis reliquus est illius poetices liber, ut Socrates philosophiam,
sic ille poeticam a mundo ac caelo ad mores transferens sola humanarum actionum,
quam Epici ac Tragici sequuntur, imitatione constrictam expendat. Tu vero,
inquit B., praeclare et summi viri prudentiam ab omni judicandi inconstantia
vindicasti, et scrupulum mihi quendam ac dubitationem, quae ex hac imitationis
lege residebat, animo exemisti; aegre enim adduci poteram, ut XIII Virgilii Georgica ob eam imitationis inopiam non
divini poetae opus existimarem, aut ipsum Lucretium tametsi sedulo, ac naviter
philosophantem, ob sublimem ac singularem illam dicendi rationem, non item
homericum, ac summum poetam crederem. Quid multa? ipsos epicos, et grandiores
poetas non ad solam illam imitandi normam putabam exigendos: aliud quiddam majus
atque amplius esse oportere arbitrabar, unde suos illi cultus, suosque ornatus
accerserent. Siquidem noveram Trissini poema illud quidem ad constituendae
fabulae leges et ad Iliadis exemplar accuratissime compositum in bibliothecis
pene delitescere; Areosti vero Orlandum veterum vestigiis non tam sollicite
insidentem, ac nonnunquam ab ipsa veritate naturae ultro aberrantem, tamen ob
mirum istud dicendi genus videbam in manibus omnium esse, ac meipsum illis
deliciis, ac pene praestigiis rapi, atque allici sentiebam. Tum A. quare
sublatis atque exsolutis his tanquam nodis, quid dubitabimus jam illud statuere
in humanarum actionum imitatione non esse reponendam omnem poetarum laudem.
Equidem illud etiam adjunxerim, ne in ipsa quidem ampliore naturae imitatione
illam esse unice positam; et quanquam haec naturae veritas ac similitudo
poeticae solum ac fundamentum sit, non in illa una tamen esse omnia, sed ab alio
fonte derivandam singularem illam vim ac praestantiam. Ac si dicendum est, quod
sentio, hanc praesertim locandam arbitror in illo poetarum proprio cogitandi ac
dicendi genere, quo ita jucunde omnia admirabiliterque exprimunt, nihil ut esse
possit nec ad res cognoscendas pulchrius, nec ad legentium delectationem
praeclarius. Qui istiusmodi ornatu compti instructique sunt, hi sane in
quascumque naturae regiones ingrediantur, sive de hominum actionibus, sive de
rerum initiis, sive de administranda Republica, sive de Religionum sanctitate
agant, quodcumque denique argumenti genus pertractent, omni laude cumulati
poetae nuncupentur. Si qui vero eo comptu careant, illos nullo imitationis,
nullo fabularum subsidio, hujus pulchritudinis inopiam compensaturos opinor. Tum
B. ista mihi, inquit, mirifice probas: sed quanam in re potissimum hoc
XIV ipsum singulare dicendi genus collocas?
Unde hunc tantum ornatum exoriri putas? Quibus tandem artibus utendum, ut hanc
excellentium hanc praepotentem ac dominam animorum vim quipiam possit assequi?
Arduam, inquit A., ac difficilem omnino rem postulas, et quae, cum caput totius
artis ipsa sit, nulla arte fortasse tradi possit. Sed quibus a natura dati sunt
quidam celeriores animorum motus, in iis certe magna insunt adjumenta ad hanc,
de qua dicimus, praecellentem pulchritudinem comparandam. Sic enim censeo:
peculiare hoc esse acrioribus quibusdam ingeniis atque ad musarum studia natis,
incredibili ut sagacitate atque animadversione vigeant, ad varios rerum aspectus
ut subito excitentur, atque ad earum imagines excipiendas agiles atque
experrecti sint. Quae caeteros languidius impellunt, ipsi acriter sentiunt,
celeriterque arripiunt; omnes rerum gradus, discrimina omnia, varietates,
similitudines, vim animadvertunt, interque se conferunt. In animis recenti hoc
imaginum appulsu agitatis, eoque fervore raptis permultae subito oriuntur, atque
inter se permiscentur rerum antea perceptarum formae, ex quarum mira
conjunctione ipsi varie commoventur, ad hilaritatem, ad moerorem inducuntur,
inflammantur, exardescunt. Neque vero hujusmodi rerum perceptio obscuriore
quodam sensu concluditur, ut cum multae in imperitorum etiam animos aliquando
species influunt, neque causas, cur ita afficiantur, tenent. Hoc enim habent
praestantiora ingenia, summam ut sentiendi vim par intelligendi solertia
consequatur. Inter illos rerum appulsus, animique nostri motus, quae cognatio
intercedat, exquirunt: cumque ut nervos in fidibus, ita a variis rerum formis
varie animos percelli sciant, eorumque motus tanquam chordarum sonos tristes,
aut jucundos esse, quae movendis atque in quamque partem inflectendis mentibus
aptiores sint imagines, vident. Atque ita in intimos animorum sinus, ac sensuum
et cogitationum ortus penitus illapsi ad ipsos voluptatis ac pulchritudinis
fontes perveniunt. Quam vim cum animo semel hauserunt, cultusque atque ornatus
universos contemplati sunt, postquam ad scribendum accesserunt, ad illius
praeclaram XV speciem omnem dicendi rationem
dirigunt, illius colore ac lineamentis omnia convestiunt. Perinde enim ut ipsi
affecti sunt, ita nos movent, et quos in rebus cogitandis ipsi percipiunt
impulsus, eosdem in explicandis ad nos transferunt, nobisque impertiunt. Tum B.
ab altissimis, inquit, et pulcherrimis initiis poetarum praestantiam repetis, et
pene ad similitudinem illius, qui in Platone est, opificis Dei formarum
contemplatores et effectores nobis poetas egregie describis. Quidni enim creare
quodammodo res ac gignere censeantur, qui nos, in quas velint, cogitationes
inducant, in quoscumque motus inflectant, nostrosque sensus dicendo validius
moveant, quam praestantes res ipsae movere possent? Nimirum inde exorta est
eorundem illa vis ac virtus, atque inde profecta sunt illa miracula ac portenta,
quibus nobis hunc rerum aspectum formosiorem, et in ipsa natura pulchriorem
alteram naturam efficiunt. Hinc si ad narrandos hominum eventus, vitaeque casus
se conferunt, tam variis luminibus distinguunt omnia, ut perjucunda ea ipsi
dicendo praestent, quae experiendo ob quotidianam rerum sive pravitatem, sive
satietatem, vitae ipsius taedium nobis afferunt. Ipsae aegritudines ac
perturbationes animorum, quae tam acriter nos cruciant, si ab ipsis excitantur,
gratissimae sunt: suaviter nos angunt, ad dolorem, ad misericordiam impellunt,
metum denique, ac terrorem summa cum voluptate conjungunt. Quid quod
magnitudinem, ordinem, varietatem, qualem frustra in rebus exquirimus, ad nostra
desideria suis ipsi imaginibus accomodant, et pene explent illam, cui nunquam
facere satis possumus, infinitam animorum cupiditatem. Unde cum admirabilibus
eorum artibus detinemur, a communi vitae contagione atque taedio ad quasdam
beatorum hominum sedes videmur secedere. Sed nulla in re, inquit A., mirabilior
atque utilior eorum est opera, quam cum res a sensibus, intelligentiaque communi
remotissimas nobis propius admovent, et veritatem ipsam, ac rerum altissimarum
cognitiones ad oculorum consuetudinem traducunt, ac suavibus simulacris
involutas in animos inferunt, ut quae cogitando atque intelligendo assequi
XVI possumus, quasi intuendo teneamus.
Consentanea nobis est haec una maxime rerum cognoscendarum ratio, utpote cui diu
a pueris nos natura ipsa assuefecerit. Atque idcirco a sensuum societate
sevocare atque abstrahere animos, ac sequi simplex ac sincerum illud
intelligendi genus sine labore non possumus, neque sensuum conjunctionem
revocamur. Ita ex ipsis angustiis, quibus animi obsequio et indulgentiam
corporis adstricti coercentur, poetae egregiam et delectandi, et juvandi
opportunitatem quaesiverunt. Hoc loco B., tu vero, inquit, illuc, quo maxime
optabam, rem deduxisti: haec enim quae postremo loco sunt a te dicta,
Didascalicorum facultatem, unde digressi sumus, praesertim attingunt, unaque
aperiunt errorem illorum, qui hos a musarum artibus propterea removent, quia res
a sensuum usu longe abductas, ac intelligentia comprehensas pertractant, atque
ita in eo reprehendunt in quo potissimum ipsi praestant. Nam si formarum illa
ubertas, in qua praecipua vis carminis est posita, a rerum ubertate
proficiscitur, undenam amplior poterit, quam a doctrinarum fontibus
efflorescere? Quae unquam sedes pulchritudinis erit aptior, quam veritas, ac
rerum plurimarum scientia? Ubi magis alitur animus, aut unde potest imaginum
effectrix ingenii vis fecundior exoriri atque erumpere? Quippe in rerum
maximarum intelligentia defixa mens majores etiam habet impetus, ut, quae
penitus intimeque perviderit, pulchre item splendideque efferat. Quare poetarum
animos excitat haec artium doctrinarumque cognitio, et quasi materiem viresque
suppeditat illustribus illis simulacris, quibus asperas res ornant, obscuras ac
difficiles illuminant, et quasi quibusdam insignibus variant, ac pene depingunt.
Quanquam quae pictura exprimere tam apte potest, tamque multipliciter, quae
poetae interdum ex abditioribus eruta naturae latebris educunt? Nam omnis demum
pingendi fingendique ars quid aliud potest, nisi extremam tantummodo faciem
ostendere, et commodiores rerum aspectus uno oculorum intuitu, uno temporis
momento circumscriptos? Hi vero intimos corporum atque animorum recessus
XVII aperiunt, mutationes omnes ac
vicissitudines describunt, caecasque res omnino atque ab aspectus judicio
longissime abductas conformatione quadam ac figuris instruunt. Tum ego, sed si
Didascalici, inquam, in suis versibus efficere isthaec omnia possunt, quid jam
erit ab eorumdem praestantia fabularum decessione detractum? Aut cur
non aequo animo fictis illis commentis careamus, cum haec eadem nec minus ubere
ornamento compensent, nec ipsi fabulis fere dissimili? Hoc loco A. bene, inquit,
narras, cum has poetarum formas, ac dicendi figuras fabulis similes affirmas. Ex
iis enim, quae paulo ante commemorata sunt, tam inter se finitimae atque affines
videntur, ut haud sciam, an eandem, sed certe parem utroque in genere vim inesse
opinantur. Nam quid aliud sunt demum haec simulacra, ac figurae, nisi breviores
quaedam fabulae, quarum ambages quidem amputentur, retineatur vis ac lepor? Quid
enim metaphoram esse dixeris, nisi meram, sed verborum ambitu contractam
fabulam? Quid similitudines, nisi germanos apologos? Alias aeque figuras non
obscure ab hoc fonte deductas, et fabularum, a quibus emanarint, imagines ac
exempla esse facile agnoveris. Miram, inquit B., neque antea mihi perspectam
fabulas inter, ac figuras cognationem aperuistis, eoque magis probatis, quo
aegrius, nescio quomodo, ferebam a Didascalicorum versibus omnino exclusas esse
fabulas, quarum obscuritatem ac latebras illis tantum ademptas, jucunditatem
pene restitutam esse video. Sed venit in mentem id a vobis exquirere, quomodo
putetis oriri potuisse hanc ipsam inter fabulas, et has formas dicendi
affinitatem? Nam neque casu hanc tantam similitudinem extitisse arbitror, neque
invenio, cujus studio in hominum sermonem, et in scribendi elegantiam
influxerit. Tum ego, quoniam, inquam, in sermonis principiis investigandis
conjiciendo progredi oportet, verisimile hunc in modum sese rem habuisse videri
potest. In populorum primordiis, atque agrestiore vita cum permulta nomina ac
vocabula ad significandas res deessent, primum actione ac gestu fuisse
XVIII homines usos, prout ab iis fit, quibus
intercepta sit facultas; sed cum haec ad sublevandam sermonis inopiam non
sufficerent, fabulas tamquam picturas rebus designandis magis accommodatas
fuisse adhibitas. Nota est illa Menenii Agrippae ad plebem, quae in montem
Sacrum secesserat, fabella, qua rudi populo, qui justitiae, et civitatis
constituendae neque vim neque nomen teneret, illa corporis humani membrorum
inter se dissidentium imagine utilitatem legum ac magistratuum in animos
intulit. In ipsis philosophiae incunabulis eadem fabulandi industria sapientes
usos scimus ad morum doctrinam imperitorum mentibus communicandam. Sermonis
autem copia, ac rerum notitiis paulatim deinde auctis, quamvis eo praesidio
propter utilitatem instituto carere homines facile possent, tamen cum non
mediocrem inde consequutam jucunditatem viderent, detracta etiam necessitate
propter voluptatem retinuerunt. Sed cum ad rerum obscuritatem, ac longiores
sermonis ambages vitandas amoveri fabulas oportuit, tunc circumcisis ambagibus,
earum vim atque elegantiam in hos concinniores dicendi modos traduxerunt. Unde
quod in scripturae inveniendis elementis accidit, ut ipsae rerum picturae, quae
initio ad res designandas adhibebantur, paulatim contractae in litterarum notas
transierint, illud idem etiam in hominum sermone videtur contigisse: nimirum ut
fabulae quasi cogitationum imagines ad rudiorum intelligentiam primo adhibitae,
deinde contraherentur in hos breviores dicendi comptus, quasi figuras, quibus et
communis sermo, et poetarum oratio praesertim esset elegantior. Nonne in paucis
saepe verbis, et singulis fere vocabulis hujus originis vestigia, ac
similitudinem deprehendimus? Verum ego vos ab instituto sermone pene abduxi, dum
a rebus ad verba revoco: quare ad reliquas formarum opportunitates, et
Didascalicorum virtutes quaeso pergite. Tum A., imo, inquit, ad intimam formarum
atque imaginum vim penitus inspiciendam, atque ad ipsas radices ac stirpes ejus,
de qua dicimus, poetarum pulchritudinis nos revocas, dum illius originem a
verbis etiam ac vocibus repetis. Nam quae demum alia hujus dicendi laudis
elementa sunt, quam isthaec ipsa vocabula XIX atque
nomina? Aut quo pacto conceptae illae atque inclusae animis formae erumperent,
nisi cogitationibus nostris hae vocum tanquam imagines resonarent? Atque ex hoc
fonte sane effluxit illa verborum cum rebus similitudo, et illa propria poetarum
hujus etiam imitationis exprimendae facultas: hinc gravibus sonis ingentia,
levia remissis, blanda suavibus, tristia miserabilibus referunt, et quotquot
animorum motus sunt, totidem ipsis vocum mutationes, tamquam ad variandum
colores occurrunt, seseque offerunt. Cum in hoc tam multiplici verborum apparatu
illustriora atque ad res indicandas aptiora quaeque seligunt, quid mirum, sin
uno verbo interdum magnopere nos impellunt? Et quemadmodum ex unius lineae ductu
illud inter Apellem et Protogenem summi artificii certamen extitit, sic in uno
vocabulo excellentium poetarum ingenia saepe cernimus. Jam vero cum varie verba
component, interque se jungent, conformabunt, transferent, quantus rebus ipsis
ornatus, quantus ex hac structura et collocatione vocum orationi splendor
adveniet? Ejusdem sententiae species alio verborum sive delectu, sive ordine,
quam erit praeclarior? Sed his omnibus cum sese adjunget numerorum concentus,
atque harmoniae vis, et omnes has et cogitandi et dicendi virtutes colligabit,
ac vinciet, tum vero orietur illa concinnitas et suavitas carminis, quae
poetarum laudes perficit una maxime, atque absolvit. Haec est, quae inusitato
ardore commovet animos, et quocumque incubuerit, facile pertrahit, quae
incredibili jucunditate perfundit, quae plausu, quae clamores efficit. Tunc ego
paulum subridens, ain vero, inquam, an vos ex praestantiore quaque arte subsidia
ad poetas ornandos colligetis? Neque enim satis habuistis in formis conficiendis
picturae imagines ac simulacra illis impertiri, nisi nunc musices concentus, ac
sonos etiam tribuatis? Quid ni vero, inquit A., tribuamus, et cognatam illam
humanis auribus atque animis harmoniae rationem illis potissimum adjudicemus? Si
inanes vocum flexiones, et nihil significantes tibiae soni in nobis tam varios
tamque jucundos motus excitant, quam validius animis illius harmoniae vis
dominabitur, quae sonos verbis, XX numerosque rebus
conjunget, atque hac cogitationum et cantus varietate aures una
mentesque implebit? Nam qui carminis ac numerorum concinnitate plus aequo
delectati eo usque adducti sunt, ut in ea sola poeticae vim omnem ponerent, ii
mihi videntur, nec artis hujus magnitudinem, nec ipsam concinnitatis rationem
intelligere, cum eandem a rebus distrahunt. Siquidem non citharoedum aut
auloedum aliquem instituimus, quorum inanes etiam vocum soni per se possunt
consistere, neque de modorum quopiam artifice, sed de praecellente rerum
pulcherrimarum effectore, ac dicendi moderatore inquirimus. Cujus illa demum
erit germana concinnitas, quae ex hac numerorum cum rebus ac sententiis
consensione coalescet. Tum B. hac etiam ex parte, inquit, quanta Didascalicorum
virtutibus fiet accessio! Res enim ex philosophiae ac doctrinarum fontibus
haustae sane et numerorum copiam et uberiores sonos per se ipsae parient.
Sententiarum vero illa vis quantum elegantia dicendi, et carminis concentu
augebitur! Sed haec ipsa etiam suavitatis novitas, atque insolentia quantam
pulchritudinem, quantam jucunditatem rebus adjiciet! Inusitata haec doctrinis
inducta species cum inde accidet, unde minus expectabatur, quam erit hoc ipso
gratior atque pulchrior! Simile hoc videtur Graeci illius artificis industriae,
qui quo formosiorem Venerem efficeret, in Satyri idcirco excavato simulacro
collocaverat. Ita deae species ab ipsa circumpositae imaginis feritate comptior
ac venustiorum a molliore autem muliebri forma vastius viri robur, atque illi
lacertorum tori latiores videbantur. Sed aliud etiam inest, inquit A., in hac
veri docendi suavitate, quod ad singularem legentium delectationem valere
plurimum opinor. Illa harmoniae vi, illa numerorum concinnitate quam multarum in
nobis rerum memoriam excitari necesse erit! Quot latentium veritatum igniculos
ac semina commoveri! Hinc quae intelligemus, magis a nobis ipsis inventa, quam
lecta putabimus, plura nobis comprehendi, quam explicata sint, mirabimur. Quam
haec nos nostri diligentes mire rapient! Quam ingenio nostro delectati satis
docti nobis videbimur, nobisque placebimus! Quam vero divinos, ac XXI humana majore vi praeditos hujusmodi poetas
arbitrabimur, qui cum inusitata omnia ac peregrina nobis afferant, tum nos ipsos
solito beatiores, ac doctiores pene faciant!
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
|