Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tum B., me sane, inquit, tam luculentis exemplis a tuenda IX fabula pene retraxistis; sed illud vereor, ne si didascalicis fabulas omnino tollimus, una omnem, quae poetarum est propria, vim, et nomen ipsum adimamus. Scitis enim quam multi, neque ii quidem indocti, sacra potius sine cantu ac tibiis, ut ajunt, quam poetam sine fabulis esse posse affirmant. At nos, inquit A., non leviorem Hesiodi, quem paulo ante legebam, auctoritatem illis opponemus. Ast nimirum in Ascrae vallibus a sese auditas esse verosimiles fabulas, sed veritatem ipsam item nosse, atque etiam malle dicere.
Ιδμεν ψέυδεα πολλά λέγειν ετυμοισιν ομοια
Ιδμεν δευτ εθελωμεν αληθεα μυθησασθαι

Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.