Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Etsi caeterae omnes doctrinae parvis primum ortae initiis fuerint, ac levibus incrementis paulatim auctae, tamen unius poetarum artis principia ipsa tam illustria extiterunt, ut Diis, deorumque Liberis auctoribus tribuentur. Nimirum illa suavitatis novitate, ac rerum nunquam antea cognitarum admiratione capti homines, artem, et artifices, quos humani ingenii excedere vires crederent, facile consecraverunt. Sed neque deinde, cum poetica multorum usu ac studiis excoleretur, aut consuetudine ipsa fuit ejusdem existimatio imminuta, aut illa divinitatis opinio sublata. Qui enim omnium animos tam mirifice allicere, ac tenere possent, non sine divino afflatu id assuetos putabant. Unde proprios etiam ac certos Deos inflammandis poetis adjunxerunt. Verum haec ipsa diuturna admiratio mutorum tandem solertiam, ac gravium etiam philosophorum animadversionem excitavit: qui accurate perspectis atque observatis excellentium poetarum artificiis, viisque, quibus incederent, quas rationes tenerent, penitus investigatis, si minus quaesiverunt. Atque eorum quidem in eo multum versata est industria, ut qua in re potissimum vis ac natura poeticae contineretur, docerent. Unde variae, interque se discrepantes plurimorum opiniones sunt exortae, quando alii in numeris concentuque carminis inesse omnem poetarum praestantiam, alii in fabularum elegantia, in naturae imitatione alii positam esse contenderent. Qua in controversia, etsi multa acute solerterque dicerentur, illud tamen minus commode II accidit, quod nonnulli sua de sententia ne recederent, artis ipsius magnitudinem, nullis datis philosophiae partibus, imminuerunt. Siquidem poeticae, quae sapientia conjunctione maxime creverat, a doctrina omnino segregandae auctores fuerunt. Nam qui fabulis, aut actionum humanarum simulatione contineri poeticam defendunt, hi poetas a philosophia aut prorsus revocant, aut, indulgentiores ut sint, fabulis occultandas disciplinas praecipiunt. Qui secus fecerint, seu qui perspicue philosophiam versibus tradendam susceperint; poetarum societate interdictum his esse pronunciant. Ita uno verbo, eos omnes, quos διδασκαλους dicimus, a poetarum numero exclusos volunt. Contra horum sententias plerique sane doctissimi Viri veterem poeticae, ac philosophiae cognationem cum tuerentur, plurimis et rationibus, et exemplis ejusdem sive retinendae, sive redintegrandae utilitatem dignitatemque comprobarunt. Quibus de rebus mihi etiam saepe multa sunt quaesita, et nuper fuerunt cum eruditissimis, mihique amicissimis viris Antonio et Balbo accuratius disputata. Apud A. enim cum essem, eaque de re forte exortus esset sermo, paulatim, ut in disserendo fit, quidam nos orationis ardor in intimas illius controversiae partes induxit. In quo illud etiam gratissimum fuit, quod inde singularem A. in his etiam elegantioribus litteris intelligentiam intuerer. Nam illum quidem multis esse ac gravissimis disciplinis egregie instructum ex summa, quae mihi cum illo intercesserat, necessitudine satis noveram. Siquidem quotidie fere una cum aliis eruditis viris, quorum familiaritate utebamur, sive illum conveniebam, sive ad me ille commeabat. In quorum consuetudine cum elegantissimorum hominum sermonibus omni urbanitatis, ac litterarum suavitate conditis plurimum fruebar. Sed tantum in illo inesse politiorum etiam studiorum scientiam nunquam certe animadverteram, quantam ex ea, quae inter nos fuit orta his de rebus controversia, perspexi. Nam cum maturius, quam caeteri solerent, ad illius domum me contulissem, eodem advenientem offendi B. eximiae indolis juvenem, quique ad excellens ingenium parem diligentiam, ac discendi III cupiditatem adjunxerat. Quapropter libentissime sese ad A. applicaverat. At A. quo illius desiderio obsequeretur, incidere interdum hujusmodi de litteris sermones non aegre patiebatur, ut de doctrinarum studiis praeclare et ipse multa afferret, et alacre B. ingenium ad cogitandum, ac dicendum commoveret. Itaque cum A. tum una adissemus, in legendo, et commentando non mediocriter intentum ac defixum deprehendimus. Cui B. vereor, inquit, ne minus opportuni simus, qui tam occupatum interpellamus. Vos vero, inquit A., percommode adestis; ab ea enim, qua distinebar cura, non tam sevocatis, quam ad illam mecum partiendam acceditis. Hesiodi Theogoniam paulo attentius perlegebam: siquidem vetustissimum ac in primis nobilem poetam considero tanquam praeclarum quoddam religionis ac doctrinae illorum Graeciae temporum nobis reliquum monumentum. Quot enim in illo, quam insignes de divina vi, ac natura, quot de elementis, ac rerum causis, quam suavibus fabulis inclusae sententiae! sed hoc loco vetus illa didascalici carminis, et doctrinae allegoriis obtegendae ratio occurrebat animo, ac mecum cogitabam, quanta in hoc poeticae genere doctrinarum studiis ipsa rerum obscuritas, ac difficultas ab ea fabulandi consuetudine poetas retraxisset. Tum B. at cur, inquit, non pristinum hunc morem deinceps etiam retinere potuissent, aut cur nostri nunc homines repetere vetustam illam musarum ingenio magis accomodatam rationem, ac redintegrare non possint? Equidem ut arbitror, tunc multo ornatior haec poeticae pars esset, atque ex animatis his fabularum simulacris sensus et vita quodammodo, ac magna certe carminibus vis accederet ad amovendam omnem disciplinae molestiam, et obscuritatem doctrinae. Tum A. quis, inquit, non tibi istud assentietur, miram esse suavitatem fabulis, si lucem rebus afferant? Sed quam quaeso unquam viam reperiri putas, qua obscuras res etiam ac difficiles quispiam expedire, ac illustrare fabulis possit? Unde tantam fabularum supellectilem accerset, quae par sit tam multiplicibus, ac tam variis exprimendis doctrinis? Ac si quis IV singularis ingenii facultate id etiam assequetur, quo tamen pacto efficiet, ut quae ita fingendo involverit, ea facile ab aliis intelligantur? Sint enim aliquae mitiores doctrinae partes, quae fortasse isthaec involucra non omnino respuant, verum si de difficilioribus naturae causis erit agendum, censesne res sua sponte impeditas, fabularum accessione non impeditiores etiam atque obscuriores futuras? Tum B. At ego, inquit, obscuris etiam rebus magnam inde lucem adfuturam mihi persuadeo. Quippe illa ipsa alienae formae similitudo quantum valet ad hominum ingenia excitanda! Proinde isthaec fabularum latebris includendae veritatis solertia mihi videri solet praeferre quandam illius, quae in Virgilii Bucolicis est, puellae speciem fugere ac latere velle se idcirco simulantis, ut et investigandi sui cupiditatem aliis injiciat, et inveniendi jucunditatem acriorem. Tum Ego, atqui miram hanc omnem, inquam, acuendae intelligentiae vim, quam dicis inesse fabulis, nulla re aptius, quam ipso fabularum exemplo refutari posse opinor. Ne recedam longius, Hesiodi, quem caeteris ad imitandum proposuisti, testibus utar fabulis. Quid enim iisdem obscurius, quid incertius? Neque nobis has tenebras temporum, quibus ab illo recedimus, longinquitas attulit. Aeque in illo explicando discrepantes eorum etiam sententiae fuerunt, qui ab illius aetate multo propius aberant. Scimus Zenonem Stoicum in ejus fabulis interpretandis sustulisse omnino receptas illas cognitiones deorum, et rebus inanimatis ac mutis docuisse haec tributa nomina. Quid igitur nostri poetae sibi polliceri nunc possint, quando iste fabulandi usus, tanquam Egyptiorum aenigmata, tandiu obsoleverit? Quamobrem si quis nunc fabulas in rebus praesertim difficilioribus explanandis revocet, meo judicio perinde faciat, ac si incertas ac dubias rerum notas magis ad divinandum, quam ad intelligendum proponat. Tum B. Quid causae est, inquit, ut ob variam Hesiodi interpretationem totum fabularum genus in invidiam adducas? Usuvenire enim facile potuit, ut ejusmodi fabulas suis versibus Hesiodus includeret, quae tunc ipsa sermonis consuetudine faciles apertaque essent, quarum deinde V cum intercidisset usus, intelligentiam, quae sequerentur, aetates non tenerent. Sed fabularum suavitatem si probamus, non est, cur ob hujusmodi latebras sint rejiciendae. Siquidem huic obscuritatis incommodo mederi nullo negotio possumus, si ejus generis fabulas usurpamus, quae non arbitratu cujuspiam, nec opinionum, aut morum inconstantia effictae sint, sed ab ipsa naturae similitudine ac veritate depromptae. Eaedem enim neque intercidere unquam possunt, neque obsolescere. His velut a natura impressis notis ac vestigiis cum insistent poetae, facile ac jucunde ad res cognoscendas nos deducent. Quare in conficiendis suis fabulis volo, ut has arripiant, ac sequantur, ex quibus appareant, quae in rebus insunt, similitudines, ac propinquitates. Has dum inter se component, atque aliarum vultus ad alias transferent, atque immutabunt, ea ipsa alienae imaginis inducta specie mirum in modum intelligentiam atque animadversionem legentium acuent. Exemplo antiquissimae Pythagoreorum fabulae rem apertiorem faciam. Non ignoras, quae vis, quae significatio illorum harmoniae fuerit, atque illa Phoebi imagine Musas cithara in orbem moventis, quam apte omnem gravitatis doctrinam comprehenderit, ac pene subjecerint oculis. Quod quidem quo alio artificio fuit a Pythagora perfectum, nisi similitudine fidium ad planetarum motus exprimendos traducta? Nempe cum miram utrinque consensionem existere deprehenderet, intervalla intervallis, sonos motibus congruere, haec inter se commutanda esse duxit, siderum cursus Phoebi ac Musarum specie vestiendos, fabulae hilaritate condiendam doctrinam. Hunc in modum musicarum rationum effigie leviter ac venuste adumbrata caelestium conversionum naturam ac mores expressit: ut quaecumque de illa trahendi vi, et gravitatis legibus deinde sunt comperta, universa fere sub hic uno fidium involucro fuisse inclusa videamus. Quare cur caeterae etiam philosophiae partes sane minus difficiles atque involutae, aeque explicari non possint, cum haec tam obscura ac multiplex gravitatis ratio fuerit unius fabulae adminiculo tam commode exposita? Tum A., egregii sane, inquit, exempli tibi in mentem VI venit, et quo controversiam omnem facile conficeres, si de occultandis doctrinis, atque eo fabularum integumento celandis quaereremus. Quamquam enim hic (me intuens atque arridens) inde ullam hujusmodi ne conjecturam quidem faceret: sed post stellarum conversiones diu perspectas, et illas gravitatis vires ex ipsa caeli observatione tandem patefactas tum primum harmoniae similitudinem siderum motibus accomodatam fuisse, et post eventum nos Aedipos esse coepisse tecum contenderet. Ambiguas res nimirum facile ad quamcumque partem flectimus, utque lucos ac praelia in nubibus, sic in veterum fabulis multa, quae illi ne suspicati quidem fuerunt, intuemur, atque in illis interpretandis plus nos ipsi fingimus, quam illi in lucubrandis. Sed pugnare tecum nolo, liberalius etiam agam, et concedam illo fidium involucro fuisse revera omnem gravitatis doctrinam, ac duplicatas reciprocas, ut vocant, illas etiam rationes, si ita placet, inclusas. Verum ad illud, de quo agimus, quantum id referet? Neque enim disputamus de illo fabularum genere, quae, quasi mysteria quaedam ad doctrinas ab oculis hominum amovendas erant institutae, neque inficiamur istiusmodi fabulis difficile etiam disciplinas implicari quoquo modo posse, atque involvi. Unum hoc defendimus: quo magis fictis his commentis involutae sint, eo impeditiorem earumdem intelligentiam fore, atque ita fabulas ad occultandam philosophiam opportunas esse posse, ad illustrandam non posse. Quare Pythagoreis relinquamus hunc fabulandi morem: nos si a didascalicis illustrari philosophiam volumus, isthaec integumenta ab earumdem versibus arceamus. Quo enim pacto fabulae veritatis interpretes esse possunt, si ipsae interpretes alio interprete indigebunt? Nam si ob suavitatem carminis adhibendas censes, qui caelo lepor, quae jucunditas ex obscuritate ac tenebris exoriri unquam potest? Perspicuitatem enim praesertim cum de abditis rerum causis erit agendum, primam dicendi virtutem esse judico, utque egregiae picturae, sic omnem scribendi laudem intercipi, si luce careat. Atque hanc unam ob causam opinor fuisse fabulas a veterum sapientium carminibus paulatim rejectas, VII atque ab Empedocle, Parmenide, atque aliis Italicae disciplinae philosophis idcirco hunc apertis versibus philosophandi usum fuisse demum introductum. Tum B. acriter oppugnari me, inquit, et loco pene dejici faterer hac obscuritatis calumnia, atque his Empedoclis, atque Italicorum exemplis, nisi opportune occurreret, quem subsidio advocare, et cujus judicio fabulas tutari facile possim. An Platonis vobis in mentem non venit? Nonne uno illius exemplo omnem hanc Italicorum auctoritatem, et omnes abrogandae fabulae rationes prorsus labefactas videtis? Quis enim unquam non solum philosophorum, sed etiam poetarum est aeque atque ille istiusmodi fingendis ac fabricandis commentis delectatus? Itaque ob idipsum comminiscendi studium Homerum philosophorum nuncupatum fuisse opinor. Tum A. imo, inquit, Platonem totum a nobis esse judico. Quando enim isthaec fabularum ornamenta, nisi in facilioribus argumentis adhibet? Sed cum ad obscuriores rerum causas explicandas interdum delabitur, quam accurate omnem comminiscendi licentiam removet! quam aperte omnia, quam nude pronunciat! Illius, quae in Timaeo est, de universitate naturae, disputationis velim recordere. Quod magis a fabulis remotum atque alienum esse potest loquendi genus, quam quo ille difficilem de corporum elementis quaestionem exponit? Quo planius res expediat, nonne arithmeticae etiam numeris, ac geometriae figuris utitur? nonne iisdem verbis explicat, quibus in iis artibus tradi solent? Cujus igitur rectius, quam Platonis auctoritatem nobis vindicemus, qui cum isto consectandae fabulae studio traheretur, omnem fingendi rationem in obscurioribus rebus explicandis deserit atque abjicit, et reipsa identidem dictum illud comprobat, quod usurpare erat solitus: veritatem nimirum fabulis omnibus esse suaviorem? Tum B. aegre, inquit, Platonis auctoritatem extorqueri mihi paterer, neque enim, opinor, complura mihi illius exempla deesse possent, si philosophorum testimoniis nobis esset pugnandum. Sed quid attinet in iis immorari, quando poetarum mores exquirimus? Quare caeteros omittamus, et horum tantummodo exempla VIII intueamur. Tum A., quid si eos, inquit, nihilo aequiores sis habiturus, et eorum etiam subsidiis destitutum te sentias? ac non unum aliquem e populo, sed ipsum latinorum poetarum principem testem adhibebo. Pervulgatos et pulcherrimos Virgilii de Anima Mundi versus velim in memoriam revoces. Nonne apertissime Stoicorum sententiam exponi, et omnia fabularum involucra removeri vides? Alios etiam Georgicorum, et Bucolicorum locos recordere: nam et Silenum Epicureorum more philosophantem, et causas rerum aperte ubique explicatas agnosces. Hoc loco B., equidem, inquit, nunquam Virgilium tot locis, tamque constanter in difficilioribus doctrinis refugientem fabulas animadverteram. Tum ego, at eundem, inquam, hunc morem rejiciendae in rebus obscuris fabulae fuisse aeque constanter omnium latinorum poetarum usu comprobatum facile possem ostendere. Sed ad Virgilii auctoritatem unius Ovidii exemplum adjiciam: est enim fortasse caeteris omnibus ad probandum accommodatius, quippe a poeta fabularum studiosissimo desumptum. Meministine ejus uberes illos, ac luculentos de Pythagorae Metempsychosi versus? Nosti quam enucleate, quam diu in omni illa expedienda doctrina immoretur? Nonne, quasi lege aliqua impeditus, quae vetet doctrinis immisceri fabulas, in medio fabularum aestu instituti sui repente immemor missas facit allegorias, et rem omnem illis fingendi integumentis exsolutam ac nudatam explicat? Hoc loco A., quidni igitur, inquit, controversiam jam omnem sublatam confitemur? et poetis cum data opera sese ad disciplinas versibus illustrandas convertunt, ab omni fingendi licentia abstinendum statuimus? Nam cum iis quidem, qui leviora ac faciliora argumenta pertractant, indulgentiores esse possumus: in manifestis enim rebus nihil lucis, accessione fabulae, detrahitur, jucunditatis vero non parum adjungitur. Sed hujusmodi festivitates a gravioribus doctrinis omnino removendas censeo, et tanquam inutiles ornatus in palaestra adhiberi solitos, in veris certaminibus, qua oneri sunt, motusque corporis impediunt, abjiciendas.

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.