Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBER OCTAVUS.
Vicina quondam Nympham de rupe vocantem,
Fertur, et in teneros amplexus ire parantem,
Ah miseram, sprevisse puer Cephisius: ille
Latratus audire canum, tantumque ferarum
Nota sequi cupidus vestigia. Nympha sed amens
Interea durae riguit moerore repulsae,
Saxum facta, loquax tamen, atque audita remittens
Ultima verborum: nec tum quoque sortis iniquae
Hujus cum miserebat; erant sibi spicula cordi,
Solaque montanis in saltibus excita praeda.
Illimem tame nad fontem lassatus ab aestu
Ut stetit, et pura vidit se pronus in unda,
Extemplo Juveni vultus placuere decori,
Atque ardentia candenti duo lumina fronte,
Effusique levi Zephyro per colla capilli,
Collaque, pectoraque aestivos captantia ventos:
Atque putans undae ripis latitare sub udis
Venatorem alium, frustra malesanus amavit.
Sic in eum spretae cecidit vindicta puellae,
Assimilique, ut erat par, poena est tortus amoris.
Tum miser ah saevos circum latrare molossos,
Tela jacere, feras transire impune sinebat,
Oblitusque sui simul, et se fixus in uno.
Denique erat tanto quoniam impar ipse dolori,
Ad vitreum, vertente Dea, flos constitit amnem. 25
Infelix fatum puer evitasset iniquum, 435
Si vocemque suam cognosset rupe remitti,
Credita quae Nymphae jam vox fuit, unde superbo
Dicitur intumuisse animo, suaque ora, peribat
Quae demens, nitida simulata referrier unda.
Scilicent hoc animi est exemplum non sua, seque
Agnoscentis, et extra se plerumque abeuntis
Propterea, neque post in se redeuntis, ubi omnes
Nascuntur motus varii, ne cernier a se
Ipse queat, nimium quoniam diffunditur extra.
Inde leves curae surgunt, et inania vota,
Et varii irrepunt intro, incertique tumultus
Humanam speciem turbantes, in pecudumque
Vertentes morem, aut in truncos, seu fera saxa.
Qui lateat se nempe, quid optet, quidve sequatur,
Nesciat; atque suum quid sit sperare, fruique,
Scire, et velle suum qui non consideret intra,
Decidere humana fatearis mente, necesse est,
Bellua fiat uti demum, stipesve, lapisve.
Excutiat qui se contra, vestiget et omnes
Insinuans aditus, si fors se frugis inanem
Inveniat, vitiisque gravari, et vivere nullis
Liberum, et crectum rebus, sed compede multa
Adstringi, imperiisque urgeri haud mollibus usque;
Improbat, atque horret, sua tristia, duraque damnat
Servitia, ereptum sibi se suspirat, et illam
Libertatem animi sublatam; vincula rumpit
Porro, et se vitiis depulsis vindicat audax.
Sin vero pulchra noscat virtute potiri,
Et pravis animum nunquam turparier orsis,
Officiumque sequi; gaudet se teste, magisque
Hinc desiderium pulchri, et succedit honesti,
Quod videt, et cujus naturam percipit intra.
Tum sibi se socium non displicet esse; nec usquam
Effundi res in varias, nec quaerit abire
A sese nimis; intus habet, quo gaudeat, et quo
Contentus degat, pulchraeque agat otia pacis.
Quam contra infelix, quae turpis, vita! Necesse est
Semper adesse sibi, fugere et se semper, et omnes
Quaerere, quae sibi se rapiant res, distineantque. 436
Protinus hinc animo surgunt fastidia solis ;
Nam tum in se redeunt, proin rebus disque sipari;
Disque trahi variis contenditur; alea pernox
Hinc placet, et ludi, pompae, convivia, cantus,
Et rumor populi, plausus, furor, atque tumultus,
Quidquid et affectus in nobis excitat ipsis,
Quorum ope nos nobis condi datur, atque latere.
His magis at turpes fieri tum proinde necesse est,
Augeri et causam celandi nosmet, et usque
Crescere; semper ut hinc crescant vitia, inque valescant,
Dum rapere in praeceps mortalia pectora possint:
Paulatim assuescunt nam turpibus, et mala semper
Agglomerant majora; sui fuga major in horas
Propterea: jam cum demum ad turpissima ventum est,
Cum nequeant proprio a conspectu semper abire,
Incipiet longo minui tunc horror ab usu
Duritie inducta: non jam rerumque suique
Taedet, foeda sui non vulnera percipiuntur,
Paulatimque magis sua, quo majora, placere
Inceptant commissa; et jam tum plauditur, ingens
Jactaturque scelus, sceleri et poscuntur honores.
Quod procul a nostris avertat conscia factis
Mens, et se speculo veluti, in se flexa, tuatur,
Ne sinat illapsa corrumpi labe decorem.
Ut Matrona solet; pulchro quod ab ordine aberrat
Scilicet, et pravum est, aut hilum claudicat, aufert
Inspectans, mutatque, et corrigit omnia solers,
Prodeat ut cultu non injucunda venusto.
Attamen in speculum hoc irrepere fraus mala nostrum
Saepe solet; nam de parti nos istud amoris
Vertimus, et tuimur, cupimus quos cernere, mores.
Proin omni debemus idem convertere parte
Undique, lustrantes et nos latus ire per omne.
Interea haec manant vitae unde exempla regendae,
Primum erit hic, speculi quae sit natura, videndum,
Et quam diversi mores, radiique reflexi
Quid vario faciant de corpore, multaque porro
His alia addendum radiorum munera, multas
Atque remigrandum, quas scilicet ante probavi, 437
Ad vires lucis, quid ab his et deinde sequatur,
Quosque ferant nobis usus, inquirere pergam.
Irrita, tu facies, ne ventis verba profundam.
Multarumne ferax minus est, multosque per usus
Deducendarum rerum, quam caetera, lucis
Officium facie de corporis exsiliendi,
Quodque minus praestet jucunda, et idonea vitae?
Principio facies si laevis, planaque constet
Corporis; incurrens retro convertitur, itque
Haud aliter radius, faciem quam corporis ultra
Si puncto ex alio venisset, tamque remoto,
Quam citra res est revera lucida jactans
Tela, atque hujus item prorsum e regione locato.
Propterea in speculis, quae constant plana, videmus
Res, ut si starent ultra; seseque tueri
Qui cupit, et proprios in eo cognoscere vultus,
Ante oculos rectum opponit; nos flumina nobis
Proin etiam, si non cursu turbentur, et aura,
Reddunt, et tenues rivi inter saxa, lacusque,
Et putei illimes, tum cum sitibunda locamus
Desuper ora, pares prorsus, nisi dextera quod quae
Sunt nobis, illic apparent dextera contra.
At speculum obliques si planum, parte patebit
Quod jacet obliqua, et si vertas denique circum,
Res omnes positas circum tueare, necesse est.
Exiguoque tubo speculum si mobile claudas
Exiguum, sed uti liber sit de latere uno
In speculum radiis per hiantia claustra receptis
Ingressus, nulli tum visus cuncta videre
Ipse queas, claususque domi, quaecumque, tueri,
Exterius peraguntur, in ipso et multa theatro
Servare, et juvenum nutus, hilaresque puellas,
Plaudentesque viros, et cui quis serviat haerens
matronae, et cui quae nimium exornata nitescat,
Cedentesque sua quid agant de sede mariti.
At specula inter se varie inclinata vicissim
Aptans, res, facies, quantumvis multiplicari,
Ut pro simplice saepe decem, centumve tuaris, 438
Atque ita scenaï speciem producere possis.
Tum duo si specula adversis sita frontibus extent,
Continuo, effigies repetita sit effigiei, et
De speculo in speculum sine fine resultat imago,
Infinitaque fit series, si forte locetur
In medio corpus; sed non est cernere certe
Infinitam; etenim capite ipse obstabis, ut ultra
Non possint numerum species excurrere certum.
Jam quibus est facies speculis non plana, nequibunt,
Res, ut sunt, simulare, sed augent, imminuuntve,
Aut alia immutant variae ratione figurae,
Ut situs est oculi nimirum, et corporis, atque
Ejus uti sunt inclinatae mutua partes.
Praeterea quaedam specula, ut concurrere possint,
Efficiunt, radii, quaedam, ut discurrere contra:
Infinita tamen constant discrimina eorum,
Quippe infinita ratione inflectere possis,
Et, quascumque voles, speculis inducere frontes.
At certae quaedam frontes sunt, nosse ut ab ipsis
Et species quantum mutari debeat omnis.
concava sic, pars nempe globi quae parva cavati
Sunt, specula, a puncto radios distante fluentes
Reflecti, jungique una fecere; vocamus,
Id, quo junguntur, punctum (succenditur ardor
Namque ibi saepe) focum; fumare ibi plurima cernas.
Ergo aliquod lucens si punctum ita distet, ut inde
Emissi radii regione plagae prope eadem
Ad speculum properent, ferventque prope aequa meando
Inter se spatia, excussis, retroque repulsis
Fit focus a speculi tantum laevore remotus,
Quantum pars quarta est spatii, quo extenditur ille
Per medium globus, unde fluit conflata figura.
At si dum veniunt, densentur spicula lucis,
Jungentur propius reflexa, focoque locabunt
Se mage vicino: contra quocumque fluant si
Rarescentia de puncto, punctumque nitenti
Interea accedat speculo; focus ipse recedet
Continuo; donec regionem hoc occupet illam, 439
Primum stare focum qua dixi, parte remotam
Crassi nempe globi quarta: tum quippe repulsi
A speculo radii jungentur, ubi infinita
Transabiere loca; inter sese aequalibus ibunt
Nimirum spatiis, densoque aeque agmine pergent.
Quod si porro et eam regionem denique punctum
Transcurrat, citraque propinquius adsit, abibunt
Illi inter se rarescentes, disque trahentur.
At quae sunt radiis, genus hoc, discrimina, planum
Cum feriunt speculum? Si distent advenientes
Aeque inter sese, distabunt effugientes
Aeque itidem inter se: sin, aut concurrere puncto
Cis speculum a posito facias, exire videbis
Trans speculum a pariter posito; aut concurrere quoddam
Trans speculum ad punctum facias, concurrere cernes
Cis speculum ad punctum, sed tantum parte modo ista,
Illa nuper erat quantum de parte remotum.
Denique quae fors est radiis convexa propulsis
Ad specula? Adveniunt cum per loca cuncta maniplo
aeque densato, post plagam rarior exit
Per loca diffugiens radiorum lucidus ordo;
Ut si de puncto prodirent interiore,
Crassi parte globi quarta quod distat ibidem.
Hoc dici possit focus, at vice fungitur ejus.
Rarescens magis usque locis si tum accidat agmen
Luminis ad speculum puncto, quod sit vicinius illo,
Esse globi quarta docui quod parte remotum.
Postremo radii densentur si magis usque,
Cum veniunt, ultra partem ut concurrere quartam
Illam deberent; porro in sua terga redibunt
Haud ideo semper non agmine rarescente,
Diductoque locis, veluti communis origo
Ultra illam pariter partem foret. At venientes
Si punctum hoc una spectassent; mox redeuntes
Complessent semper spatia aeque lata locorum.
Sin mage vicinum spectassent denique punctum, 440
Densati magis usque redissent, atque vicissim
In se inclinati, concurrentesque coissent,
Fecissentque focum ratione hac scilicet una
Verum, alia cum sit ratione vicarius omni.
Quod sic nempe globo conflatis in speculis fit
Convexisve, cavisve: sit ipsum hoc certius, atque
Verius in speculis, quibus uno e segmine coni
E tribus exorta est quocumque externa figura.
Tunc etenim sensus prorsum non occulit ullum
exiguum errorem; quem non discludere totum
A speculi facie potes, orbe quod exit ab aequo.
Jamque cavis speculis radios si jungere solis
Tentes, aetherium succendes protinus ignem,
In terramque feres audacis more Promethei,
Hoc nostro quantis potiorem viribus, et quam,
Ut supera docui, subito omnia conficientem?
Horum ope vel magnis immissum classibus ignem
Moenibus ex altis referunt, urbesque solutas
Obsidione gravi, jam non ad littora, ut olim,
Hectoreo facibus delatis hostica cursu:
Fama Syracosium quod fors non vera profatur
Pro patria fecisse Senem, cum puppibus illud
Romuleus Ductor pelagus contexeret, acri
Clauderet et longum bello, circumsona late
Arma ferens contra partes fortemque secutos
Adversam; interea pugnabat desuper ille
Ingenio plus, quam validis gens tota lacertis,
Dum nova continuo repararet machina bellum.
At nunc hostiles imitato fulmine caeli
Moenibus arcemus classes. Convertere tantum
Tum specula esset opus fulgentia Martis ad usus,
Gorgoneos vultus aliqua regione crearet
Cum natura iterum, monstrumque repente sub auras
Anguicomum in lapidem convertens cuncta veniret,
Contra quod Pallas speculo donaret et ense
Persea, posset uti non visa abscindere colla.
Hoc genus armorum potius tua, Mater Amoris,
Sit tua, dum laedis mortalia corda, supellex,
Inque Cupidineo moveant incendia bello. 441
Scire licet tamen hic conflata incendia saepe
Esse cavis speculis etiam sine Sole duobus,
Innumerabilibus frustis concreta minutis
Quae fuerint, variisque inter se flexibus aptis;
Diffusi radii nam de carbone rubenti,
Quo focus unius congesto, atque accumulato
Fervebat speculi; tunc ejus fronte repulsi
De nitida speculum denso magis agmine adibant
Alterum, ab hoc iterum ut collecti et convenientes
In regione foci, positam hic absumere possent
Ligni forte struem, validasque attollere flammas.
Si quis se speculo adsistens variante tuatur,
Parva sui de convexo referetur imago,
Recta tamen; contra magnam resilire cavato
Aspicies, ut te valeas conferre colossis
Immanes vultus, immania membra gerentem,
Non minus at rectam, si sis vicinior. Ejus
Ipse globi mediam cum pervenis ad regionem,
Cujus nempe globi est speculum pars, tota videtur
Confundi penitus; sed si plus inde recedis,
Rursus prodit, at inversa revoluta figura.
At quae aliae speculis objectae res, tibi longe
Aëre pendentes comparent, nempe reflexi
Queis radii coïere locis, rerumque figuras
Efformant varias, simulacraque inania pingunt.
At quae sunt aliae speculorum denique frontes,
Coni, aut pyramides nimirum, sive cylindri,
Quaeque itidem innumerae sine lege, et nomine constant,
Deformant res mille modis, claudasque figuras,
Detortasque, et distentas, et flexibus aptas
incertis faciunt, et monstra informia reddunt,
Ut pueri paveant, suaque horrescant simulacra.
At pariter, quae sunt longe deformia, contra
Reddi pulchra queant; ut si pingatur imago
Horrida distortis membris, rictuque ferino,
Qualis Erinnyos est, speculum et prope tale locetur,
Ut reflexa alio radiorum lumina nectat
Ordine, quo deceat nimirum, pulchra repente,
Apparet facies, seu Diva potens Amathuntis, 442
Sive puer Veneri nimium dilectus Adonis.
Ludicra sic speculis tibi mille effingere possis
Illorum pro natura, flexuque, situque,
Et magicas insons imitari protinus artes,
Seclaque, mutatae quibus in nova corpora formae.
Caelo etiam speculis interdum luditur ipso;
Nam si corpora sint tenues suspensa per auras
Parvula grandinis, et subter laevissima longe,
Subter et occiduis Phoebi, ut venere, repulsos
In nostras acies, aliumque effulgere Solem
Efficient, caeloque novam exardescere lucem.
Sic pariter memorant nubes speculi vice functas
Interdum, visamque maris tranquilla per alta
Esse urbis positae trans ardua culmina montium
Effigiem; nubes radii namque urbe sub altas
Immissi, rediere obliqui, et in aequora lapsi,
Atque repercussi rursus, non ordine rerum
Turbato, magnae speciem tenuere priorem
Urbis, et hanc Nautis mirantibus ostendere.
Illi percussi novitate hac inscia corda
Credunt proinde coli neptunia regna marinis
Gentibus, atque domos fabricari, templaque subter,
Et fora, porticibusque amplis innixa theatra,
Sirenas, Proteos, Glaucos, Tritonas in alto
Esse salo populos, Nympharum et nomina mille.
Nunc age, quid fiat, cum lux in corpora non jam
Laevia, sed quibus est frons aspera, scabraque contra,
Missa cadit, quid fiat, habe. Lux funditur omnes
Protinus in partes illinc, locaque omnia circum.
asperitas quid enim constat, nisi continuis frons
Flexibus interrupta, plagas et versa sub omnes,
Proptereaque plagas reflectens lumen in omnes?
At non omne tamen lumen, quod venerat, extra
Ejicit; in multis anfractibus inque cavernis
Illius pars magna perit pulsa, atque repulsa,
Atque breves iterans saltus, flexosque meatus.
At quaecumque salit lux scabra a parte, necesse est,
Dimidium circum sese diffundat in orbem 443
Et fugiat sursum, atque oblique per latus omne;
Namque aciem in quamvis oculi valet insinuari,
Quae sita sit circum, citra illos scilicet orbis
Dimidii fines; neque enim transcurrit et ultra,
Obstat enim parti pars altera continuata,
Atque intercipit audentem transcurrere lucem.
Praeterea quae lux e parte remittitur una,
Dimidium non est aeque divisa per orbem,
At recta exsiliens major vis luminis extat.
Namque oculo hac, illa circum regione locato,
Quo minor apparens est auctus partis, eandem
Seu quo conspicias obliquior, accidit inde
Hoc lucis minus ad sensum, et mage languida vis est.
Sic mediam cum luce pilam Sol irrigat, illa
Quam quoque tu spectes Solis regione nitentem,
Comparet discus veluti, qui lucidus aeque est
Undique; quandoquidem quas partes augmine cernes
Aequali, aequa etiam conspergi luce videbis.
At mage quae limbo pars, hoc genus, aequa propinquat,
Obliquam magis, et majori esse augmine oportet
Revera; quare revera quae spatio sit
Pars distenta aequo, lucis minus ejicit a se,
Nam quo obliquior est, apparet mole minori.
Non hoc corporibus tantum, quae scabra repulsant
A sese radios, verum et quae lucida vibrant,
Est contingere opus: tuimur cum lampada Solis
Nostra colorato defensi lumina vitro,
Aequus ubique nitor disco in rutilante videtur.
Propterea quae pars prope limbum cernitur aequa
In medio positae parti, vi lucis eadem
Impellit nostras acies, et percutit aeque;
At pars illa quidem non est, ut cernitur, aequa,
Sed major tanto, quanto est devexior; ergo
Vis lucis viso, non vero, pendet ab auctu,
Cum minuatur, ubi pars est obliqua tuenti.
Hoc animadvertas itidem, quod diximus ante,
Quanto plus radios mittente a corpore distas,
Imminui plus quam tanto vim luminis ejus,
Nimirum spatiis in sese pro repetitis: 444
Nec non et reflexa, velut quoque diximus ante,
Vim lux imminuit spatiis (si caetera circum
Sint paria) abductum quibus est, quod lumina mittit
Ex sese corpus diffundens, Solis uti fax,
Nimirum his spatiis in sese pro repetitis.
Exin percipies, lucis, quam corpora reddunt
Lumine collustrata uno, pendere vigorem
A spatiis hoc ad lumen, nec molis ab auctu
Non etiam visae pendere; est molis hic auctus
Quandoquidem nexus cum tractu, conque ligatus,
Quo nos distamus, qui cernimus, obliquâque
Cum regione situs; sic ut quo obliquior hic fit,
Amplior et tractus sese repetitus in ipsum,
Apparens nobis minor hoc sit corporis auctus.
Hinc videas, quare errantis cujuslibet astri
Sole globus collustratus splendescat in omni
Aeque parte sui, medium prope, vel prope limbum,
Seu pleno circum orbe micet, tergove tumenti,
Seu sinuet falcis sese de more cavatae;
Et cum dimidia est Luna, aequa luce nitescat,
Qua si plena foret, de tanta ibi fronte niteret;
Et videas, lucis vis imminuatur in astris
Qua ratione vagis, dum Terra, aut Sole recedunt;
In variis atque esse nitor quis debeat astris
Inter se; diversa tamen frons possit eorum,
Et circumpositus similis non omnibus aër
Turbare has ipsas rationes, nec dare lucem,
Quae pro jam positis deberet fulgere rebus.
Inferior quibus est, quam nobis, interiorque
Ambitus, ut Veneri idaliae, Atlantisque Nepoti,
Ultra cum Solem sunt, tota fronte coruscant,
Sed nimium a Terra distant simul: inter at ipsum
Cum Solem, Terramque meant, propiusque vagantur,
Non poterit nobis, qua pars est clara, videri,
Nempe retro positis; locus ergo est inter utrumque,
In quo majori comparent vivida luce,
Quam quocumque alio: hic inter loca constet, oportet,
Caeca silent quibus, et nitido quibus orbe refulgent.
Invenies ipsum, si quaeras, qua ratione 445
Fiat, ut apparens partis sit maximus auctus,
Scilicet illius, quae in disco est lucida, partis.
Tellurem hanc etiam reflexae lumina lucis
Mittere dicendum; ex obscuro cernere eandem
Illa, clara diem qua fert, si parte queamus,
Impare non aliis fulgentem luce tuamur.
Atque hoc multiplici possis cognoscere pacto:
Cum tu vincta aperis nocturno lumina somno,
Exorto jam sole, tuum lux illa diei
In thalamum irrumpens per rara foramina, reddet
Astrorum totidem species, similesque nitores.
Cum nitet alma dies, lunam aspice, confer et agris,
Collustrat quos sol, et montibus; illa profecto
Non jam lucidior, non esse micantior istis
Apparet; quare montes, campique videri
Si possent procul ex altis, et lumine cassis
Nempe locis; clara sic luce, ut luna, niterent.
Denique de terra reflexam cernere lucem
Luna dat ipsa, novis cum caelo cornibus errat;
Nam praeter partem, quae splendida sole propinquo est,
Quod reliquum est ejus, lux quaedam pallida tingit.
Atque haec, quod nisi lux de terra jam queat esse
Assurgens? etenim cum nos solemque sit inter
Tum prope luna, videt phoebeo lumine terram
Fulgentem, pleno velut orbe, et percipit illinc
Haud aliter lucem, quam nos de lumine lunae
Percipimus, cum plena micat; quin latior extet
Mensura cum terra quater distenta quaterna,
Quam luna, hanc ipsam majori lumine tellus,
Quam contra terram conspergit luna, quaterno
Lumine nempe quater. Sunt mutua munera utrinque,
At quanto donat potiori foenore Luna,
Et quanto Terrae mage dona haec splendida nostrae,
Praesertim brumae per tempora, consita canis
Cum nivibus tegitur lateris pars ampla Borei!
Nam tum Luna, satis si caelo educta superno est,
Assueto magis est accepta argentea luce,
Majores saliunt namque a candore nitores.
Hanc aliqui Lunae conspectam in corpore lucem, 446
Cum nondum ad radios fuerit mens versa repulsos,
Ingenitam dixere olli, propriamque dicarunt,
Ut nunquam toto spoliari lumine possit.
At spoliatur ea de parte, ubi crevit, et errat
Cornibus obtusis, qua Terram parte tuetur
Nocturno prope contectam velamine totam;
Nam prope vanescit tum lux ea; Terra aliorsum
Nempe jacit lucem, non qua se Cynthia flectit:
Illi non igitur propria haec, nativaque constat.
Ob Solis radios a Lunae fronte repulsos
Non una ratione queas dignoscere, rerum
A duris, quae sint ibi fluvida, densaque raris;
Fluvida enim lucis minus a se, raraque pellunt,
Tum quia pars introrsum obrepit, tum quia frons est
Scabra minus, nequeat lucem ut disperdere circum
Undique, sed junctam loca versus certa repulset,
Ad nostrum raro pertingat ut agmine sensum.
Sic maria haec conspecta procul de vertice summo
Collustrata minus campis et montibus esse
Apparent; proin in Luna maria esse putamus,
Esse lacus, camposque, et se volventia campis
Flumina; signamus fines, et nomina cuique
Nostra damus, regesque novos, nova ponimus illic
Imperia. Excoluisse fuit caelestia quondam
Quaeis labor, et duram in caelum procul isse per artem,
Naturaeve viam reserare et pandere multo
Certius, atque alios breviori ducere cursu,
Proinde sui memores post se fecisse merendo,
Illic nomina sunt, illic discreta quieti
Famae regna habitant, aeternaque saecula condunt.
Arbitrio regum praeclaro fulgere honore
Quemvis posse putem, atque opibus, vitaeque beatae
Muneribus, sed non famae sua nomina posse
Sacrare aeternae, non immortalia vitae
Percipere hinc decora, atque omnes transmittere in annos.
Ipsi ca nec reges valeant sibi; commoda cuncta
Mors rapit adveniens; pulchri elabuntur honores
Protinus, et tituli non jam auribus observantur:
At valeant sacri vates, et templa tenentes 447
Edita doctrinae, victuris indere fastis
Nomina; quod fulvo munus pretiosius auro est.
Atque utinam, veluti sunt munera parca Potentum,
Illi sint pariter victurae laudis avari,
Nec profundere saepe velint, nec reddere saepe
Indignis, bene sed tantum laudare merentes;
Plus optanda forent aliis haec praemia vulgo;
Utraque et auxilio sibi tum, decorique vicissim,
Regum illinc foret, hinc Sapientum magna potestas.
At cur non pariter palantia sidera nobis
Diverso frontis rutilare nitore videntur,
Ut Luna? est etenim diversa fronte putandum
Esse eadem exterius, raro, densoque vicissim,
Et fluido pariter variata, et corpore duro.
Ut noscas simul immixtorum fila colorum
Quid faciant, superà doctus reminiscere; lucis 510
Agnosces jubar efficere, et candentia tantum
Lumina, ut et vario prodire a pulvere dixi
Commixto inter se; quapropter clara vagantum
Luminis est species astrorum corporibus, cum
Lumina, qualia sunt, nequeant discreta venire
Edita longarum trans intervalla viarum.
Plurima praeterea de caelo exempla reflexae
Ipse queas lucis petere, et refracta tueri
Illic lumina item; verum tot abire necesse
Non est in spatia, et vasto discedere tractu
A terris, nostro vel ab aëre; plura videmus
Nempe, repercusâ prope nos spectacula luce
Quae sint, fractâque itidem, et mage forsitan apta
Quae sint, ut lucis pateat natura meantis;
Praesertim tali cum sese ab origine jactet
Ipsa Iris, variosque trahat de luce colores,
Exemplumne queat pulchrum mage suppeditari,
Quodque mage ardentes noscendi exsuscitet aestus?
Quare age, quae vero nobis jam proditur ortu,
Praeferat unde suos rerum pulcherrima fucos
Iris, habe,pluviumque Jovem, atque tonantia saepe
Regna Jovis specie cur inter nubila amoena
Perfundat. Ratio est horum tam certa profecto, 448
Irim ut qui nunquam vidisset, dicere, qualis
Surgere deberet caelo, cum spicula Phoebus
Vibrat in adversas undarum lucida guttas,
Ille quidem posset, quae plurima diximus ante,
Edoctus, lucisque vias, et munera noscens;
Amplius exortam nec jam Thaumante putaret,
Junoni famulam nec iter consternere ab alto
Aethere labenti; sed veram cerneret artem
Naturae, qua dilabi sit multa necesse
Protinus ex oculis miracula, difficilemque
Dissolvi, qui dignus erat jam vindice, nodum.
Pulchra fit Iris, ubi est adversum roscida nubes
Educta in Solem, radiisque objecta per auras
Plurima gutta cadit pluvias, vel spargitur humor
Fontibus erumpens, humectat et aëra circum
Rorans; semper eam curvarier orbis in aequi
Aspicies arcum; per Solem, oculumque meatus
Et qui rectus eat, medium ejus trajicit orbis.
Sed non integer est, neque junctis clauditur oris
Orbis hic; at neque dimidium plerumque tuemur
Ejus; ab hac tantum nam parti deficit idem,
Quanto Sol Terrae supra micat altior aequor.
Iste coloratis septem distinguitur arcus
Ductibus, haud aliis quam, queis collucet imago
Vitrum post triquetrum, et diverso haud ordine nexis;
Stat ruber in summo, violae imo in margine fucus.
De medio in terra puncto altas orbis ad oras
Si tractum gradibus caelestem dinumerare
Collibeat, quam sit nimirum iste amplus; oportet,
Ut binos gradibus denis quater, unius et pars
Tertia quae est, addas; at qua distinguitur arcus
Ductibus ardescens septenis, latus ibidem est,
Quanta est pars gradibus quarta unius addita binis.
Exterius rubeus splendescit vividus ille
Limes; at interior, violae qui luce refulget,
Haud, ubi desinat, agnosces, nam rarior usque
Attenuatur, et in nubem dispergitur ipsam.
Si pluvia uber erit, phoebeosque omnis ad ictus
Exposita, aspicies alia simul Iride caelum 449
Pingier, exterior cui sit, proin amplior arcus.
Ista pares praefert etiam, quos illa, colores,
Ast et pallidulos, inversoque ordine flexos:
Extimus híc violae color, at ruber intimus extat,
Interiorque sui medio tam distat ab orbis
Puncto limes, uti decies numerare queamus
Quinque gradus, partesque duas de partibus, unum
Queis findis, ternis: si ternos jungere pergas
Deinde gradus, partesque duas itidem unius addas,
Limitem ad extremum violae pertingere speres;
Quanquam et hic effusae, vanescentisque supernas
Paulatim it violae limes commixtus in auras.
Jamque horum ut varias possis cognoscere causas,
Expendisse viam, et penitus vidisse necesse est,
Quam radii, qui tum guttam impinguntur in unam
Quamlibet, efficiunt, ac signant intus et extra.
Principio forma se flectit gutta rotunda
Omnis aërio tractu, circumque tumescit,
Ut pila, quandoquidem liquidis est partibus undae
Mutua vis quaedam, qua se conjungere tentant,
Conque ligare; ideo foliis quoque juncta tenetur
Gutta, suo compressa licet sit pondere paulum.
Dimidia est igitur pars guttae desilientis
Exposita ad solis radios, latet altera contra.
Hi partim redeunt post ictum, ubicumque rotundam
In guttam incurrant, septenaque fila reportant;
Partim intro subeunt compti quoque, compositique
Omnigenis filis: filum intro quodque receptum
Recto calle meat, pertingat donec ad oram
Adversam, qua tum pars libera prodit in auras,
Introrsum pars ad flexus reflectitur aequos,
Aequalemque viam primae legit; advenit oras
Rursus ad extremas, partimque per aëra, ut ante,
Contiguum fugit, et partim interiora regressu
Rursus adit subito, callemque prioribus aequum
Signat: ita innumeros saltus novat, atque novando
Carpitur, externis nam delibatur ab auris.
Ex his ante alios radii cognosce meatum,
Incidit in medium qui guttae culmen, aditque 450
Rectus aquam: quae pars redeat, vel progrediatur
Ejus cumque, plaga remanet, qua venerat, una,
Nimirum medium quae punctum trajicit orbis;
Nam radius subit has, subit illas rectus et oras,
Nec proin solvitur in variorum fila colorum.
Ast alii, medium qui sunt hunc inter, et illos
Extremos, radunt qui guttae denique fines,
Ad faciem veniunt obliquo calle liquentem;
Propterea quae pars intrat, frangatur, oportet,
Inque retexatur sua septem fila, meatum
Intorquentia non una vi, nec regione:
Parsque horum, quae de gutta post effugit, aequo
Flexu infringetur, quo scilicet ante, subibat
Cum guttam; quoniam chorda intra quaelibet orbem
Extremis flexus facit ambis partibus aequos;
Utque obliqua via est proin egredientibus, illis
Sic fuit ingressis. Filum quapropter in auras
Egressum debet quttae inclinarier aeque,
Ac prius, endogredi cum jam tentabat in undam.
Proin intercipiens radiis iter omnibus, unum
Si jubeas tantum in guttam transire, videbis,
Qua primum elabi molitur parte, resolvi
Filorum in seriem, queis non reflectier intra
Contigit; inter se quae rarescentia tractu
Post aliquo, notam speciem formare valerent,
Vitrum ut post triquetrum, si sat splendoris inesset.
Ex a?ia guttae fronte, ut reflexa fuere
Intus fila semel. series post altera prodit
Filorum, quae plus e jam disjungier est par,
Et notam speciem septem formare colorum.
Sic alio atque alio guttae latere altera porro,
Alteraque exibit, post plures nempe repulsus,
Filorum series, notaeque effingere quibunt
Se totidem effigies, sed languidiore sequentes
Lumine, rarescunt quoniam magis usque colores,
Splendorisque tot in species vis magna profusa est.
Nunc aditus radiis ex omni parte patescat
Innumerabilibus, confertoque agmine inundent
Dimidiam guttam; jam filis fila, necesse est, 451
Concurrant his illa, coloresque uniter apti
Omnigeni nequeant vires educere seorsum,
Ut videantur, et hos possis distinguere ab illis.
Quae nunquam reflexa exibant fila, per omnes
Continuò tractus sese confundere debent
Immixta: at reflexa semel, vel saepius intra
Guttam quae fuerint, aliqua regione videri
Discreta inter se poterunt, qua fila coloris
Unius uberiora meant, atque agmine longe
Densato; color ut vivus consistere possit.
Haec plaga diverso certe diversa colori est.
At bene, quod doceo, ut pernoscas, perspice filum,
Quod medio ingreditur guttam vicinius axi,
Quodque repercussum semel intra erumpit in auras.
Flectitur iugrediens, paulum tamen, atque revertit
Paulum diverso reflexum calle, meatus
Quam prior est; regioque viae, discurrit in auras
Qua porro elapsum, paulum inclinata quoque extat
Ad regionem illam, qua discurrebat id ante.
Has geminas tu deinde vias, quarum altera lumen
Sistit ad ingressam, post egressum altera defert,
Productas recta distende, occurrere ut ultra
Percipias guttam, et flexus formare cacumen.
Paulatim medio fac ab axe recedat ad oram
Intrans alterutram sursum, deorsumve; sit isto
Tunc iter obliquum pacto magis intorquetur, et intrat
In guttam deducta magis via, quoque reflecti
Debet lux, punctum mutatur, quoque revertit
Tractus, quoque situ post exit, quaque recedit
Deinde plaga: his rebus mutatis omnibus, illum
Mutari pariter flexum fateare, necesse est.
Certe illum agnosces, solerti singula mente
Si nectas, primo crescentem; proinde viarum
Protensarum inter ductus majora relinqui
Tum spatia, atque plagas magis a se avertier ambas.
At via quandoquidem, tumida quae confit in unda,
Paulatim decrescit, erit, decrescat et illud,
In quo lucis iter reditum mutatur ob unum. 452
Angulus idcirco, quem diximus, ille, meatu
Qui pendet semel a reflexo, bisque refracto,
Cum radius certum ad spatium decessit ab axe,
Pervenit ad summum crescendi culmen; at illo
Dimoto vel adhuc radio mage, carpitur augmen
Paulatim, contraque revolvitur, et minor usque
Fit flexus, filumque, quod exit denique lucis,
Tum minimum discurrit ab axe plagaque priori.
Ergo illa regione situs, ubi crescere flexus
Desinit, et minui inceptat, permulta, necesse est,
Exire inter se spatiis distantia fila
Pene aequis; nam multi aequantur pene ibi flexus:
Quandoquidem, quod saepe vides contingere rebus
In variis, cum res ad summos pervenit auctus,
Nec manet, ante suis quam porro damna vicissim
Succedant incrementis, discrimina quaeque
Incrementorum tenuantur in infinitum;
Donec vanescant crescendi in culmine summo:
Sic vel solstitii, gelidae vel tempore brumae
Cum calidi crevere dies, noctesve rigentes,
Multorum prope sunt discrimina nulla dierum
Inter se, prope noctium item discrimina nulla.
Horarum numero aequali componitur omnis
Noxve diesve etenim, mediae hinc quae est proxima, et illinc
Unicaque haec summo revera in culmine constat:
Virgaque decurri quae curvos pendula in arcus,
In medio quamquam nimium properare videtur,
Cum parat ascensum in descensum vertere, torpet.
Quapropter quae fila erumpunt, angulus impar
Cum sibi continuo est, nimium rarescere debent
Inter se, magis et disjungi semper eundo
A gutta, ne nos ictus sentire queamus.
Contra quae veniunt illo de limite, flexus
Est ubi maximus, ut docui, procedere debent
Aequis inter se spatiis, densataque ferri
In longos pariter tractus, longeque ferire
Vi multa sensum: radios hos dicere proinde
Fortes, pollentesque queas, sensumque movere
Aptos, et varios in mentem immittere motus, 453
At cum fila duos intra sunt passa repulsus,
Angulum ea exposcunt minimum, ut pollentia constent.
Qui veniet radius medio vicinior axi,
Exibit medium vix inclinatus ad axem:
Quapropter sese via quo secat utraque puncto,
Angulus efficitur, vix angulus ut videatur,
Tam diductus hiansque, prope ut sit trames uterque
Ductus in oppositas oras: abductior axe
Continuo veniat radius; tenuabitur idem
Paulatim, certo sed limite decrescendi,
Flexus; post iterum distractis amplificatur
Cruribus: ergo illo dum perstat limite, multa
Prodibunt extra fila efficientia sensum,
Atque sua nostros vi percellentia visus.
Sic cum fila etiam post quotviscumque repulsus
Exsolvunt sese gutta, erumpuntque tenaci,
Flexus erit minimus quidam, vel maximus illo
In decrescentum crescentumque agmine, binae
Quos fecere viae primo, extremoque meatu.
E genere hoc igitur minimus, vel maximus idem,
Non erit, ut fiat tantum angulus, est ubi nullo
Guttam intra saliens via fili nota repulsu.
Nam cum principio (disjungi coeptat ab axe
Cum radius) nimium nimiumque sit arctus utrinque
Flexus in oppositas partes qui vertitur, idem
Tum magis atque magis spatio latescit hiante,
Seque ipso crescit major sine limite, donec
Perstringat guttam, quem tu dimoveris axe,
Paulatim radius; tum fila egressa, necesse est,
Omnia rarescant passim, et tenuentur eundo.
Haec animo postquam perspexeris omnia, sensus,
Namque potes, testesque naturae consule sensus;
Hinc pete suppetias rationi, et fide ministris
Praesertim hic oculis. Solidum crystallina moles
In pondus conflata, et ab omni parte rotundum,
Pendeat ex alto laqueari, laxaque constet,
Qua pendet, domus, et seclusa a luce diei.
Ex una tenuem sed rima admitte comanti
A sole excerptum radium, et converte, prope axem ut
str.454.
Irruat in vitrum; tum deducatur ab axe
Paulatim, donec terga effugientia radat.
Protinus aspicies a prima fronte repulsam
exclusamque aditu sese convertere partem
Retrorsum radii; pars uno excepta meatu,
Et nusquam reflexa, bis at refracta colorum
In seriem discerpta videbitur ire latus post
Oppositum vitri: semel et reflexa sua se
Constitui regione, sua, bis, terque, quaterque,
Atque iterum atque iterum pariter reflexa, suosque
Septenos latus in varium deferre nitores,
Sed tenues demum, vanescentesque repulsus
Post multos: nocet hospitii mora major eisdem.
Praeterea moto radio tuearis, oportet,
Quamque suo seriem filorum excurrere motu:
Opposito prior in regionem parjete eandem
Semper it, et nunquam sua se in vestigia volvit;
Altera per murum medio decedere ab axe
Pergit tractu aliquo, coeptat tum deinde reverti,
Haud secus, ac meta contacta, axique propinquat.
Altera sic pariter series, atque altera porro
Ordine perpetuo procursus atque recursus
Quaeque suos faciet. Quo coeptat quaeque redire
Limite, limes erit, flexus quem maximus ille
Efficit, aut contra minimus, quem diximus ante.
Jam tum te jubeo vigilem servare, retrorsum
Uno quemque situ non incipere ire colorem
Qualibet in serie, sed cunctos ante, rubentes;
Postremo, pallent violae qui more, referri.
Hos poteris signare situs, ubi quisque reverti
Qualibet in serie coeptat color ordine certo.
Tunc age majorem clausum in penetrale meanti
Pande aditum radio, tota ut crystallina moles
Protinus immisso lucis torrente rigetur:
Lumine tota domus circum perfusa nitebit.
Sed quos ante situs signaveris, iridis illos
Aspicies fulgere coloribus, haud aliis, quam
Quos mutare viam cernebas nuper ibidem.
Debilis aut ea lux si sit tibi lapsa colorum, 455
Signati ut nequeant muro infixique videri;
Ipse acies muro admotus converte nitentem
Crystalli in molem; molem intra protinus illos
Deprendes, frustra quaesitos ante, colores,
Sed quos non illinc dimotus cernere quibis.
At mage, tenue domum radii cum lumen adibat,
Discreti fuerant, distinctique ante vicissim;
Nam modo vel propria cum sunt in sede locati
Miscentur filis alia de parte remissis;
Sed sua vis major, longeque potentior illic
Exsuperat, speciemque dat illa noscere tantum.
Pondera quapropter vitri pendentia cernens
Undique conspicies pulchrae Thaumantidos ora
Plurima, sed geminis inerit laus major, honorque,
Ortus quae ex uno ducunt, binoque repulsu.
Quod nos hic solidi tentamus mole rotunda
Crystalli, pariter bulla tentare queamus
Crystalli, gremio laticem quae claudat; at istic
Praeterea fierent trajectus caetera paulum
Turbantes, radius dum vitro transit in undam,
Eque unda in vitrum, numerusque excresceret iridum
Ingens, ductantum denso sese ordine circum.
Vel non clausus item valeas haec cernere caeli
Tegmine sub claro tentans, sed lumina circum
Cum multa adveniant a terra atque aëre missa,
Non bene distingui poterunt, velut ante, colores.
Attamen appensam dum bullam mobilis auris
Sustinet, adductusque facit conscendere funis,
Est locus, incipiat violae quo purpura primo,
Succedentia tum, quae caetera fila, videri
Post alia haec atque haec, cernuntur ut iride prima:
Post et adhuc bulla sublata celsius, ipsi
Comparent iterum rubri, viridesque colores,
Atque alii; ducit proprios viola ultima sucos,
Iridis ut fieri cernas super ore secundae.
Haec ad rorantes pluvio nunc aëre guttas
Quam facile est transferre, et in illis Iridis ortus
Noscere! ab hoc primum patuit tentamine certe
Et res et ratio paulatim, adapertaque tota est. 456
Multarum haud primum rationes noscere rerum
Posse datum est nobis, post in discrimina notas
Ducere; quid tali mens unquam more videret
Res nova nam, tentes quam prendere non habet ullum
Quod latus arripias; aliarum proin ope rerum
Quaerenda est: igitur vario torquenda paratu
Est natura diu nobis prius, ut sua prodat
Consilia, et multos saepe inducenda per usus,
Omnis uti demum ratio patefiat aperte.
Ingenio mens freta suo non commovet ullas
Instans res; superant illae invictaeque rigescunt;
Deficiunt vires, nec acumen proficit acre,
Nec numerus contendentum, seseque juvantum.
Haud aliter, quam cum sunt pondera magna movenda,
Non valeant homines manibus convertere solis;
Ut si forte ingens sit humo attollenda columna,
Aut moles Libycis excisae montibus olim;
Surgere per for a nunc quales Romana videmus,
Et campos Urbis late exornare patentes,
Grandes relliquias veteris monumentaque luxus:
Fac subeant homines, manibusque, humerisque movere
Contendant, vanos spectator rideat orsus,
Quanquam illi in lucta valeant, nervisque, lacertisque,
Atque toris, cunctique humeros pectusque nitescant:
Non fatis esse queant pauci, multique coire
Non possint, unaque omnes contingere molem,
Ut moveant; ideo non simplex machina saepe
Aptanda est, cunei, troleae, funesque voluti,
Atque adhibenda alia instrumenta, aliique paratus;
Erigitur victo sic demum pondere laxum:
Atque ita saepe levi peraguntur maxima nisu.
Scilicet hoc rerum est ire in discrimina, et usu
Multiplici tentare, quod optes, exque periri;
Quippe aliter vanos contendes edere motus
Ingenii; longe siquidem subtilior ipsa est
In rebus natura suis, et acutior, omnique
Argumentorum procul astu libera fertur,
Et, genus hoc, artes eludere callida novit.
His igitur vitri a bullis fecere sagaces 457
Ad guttas, pluviamque gradum; per roscida nempe
Nubila multiplices duci debere colores
Videre, et pulchra depingier Iride caelum.
Quaevis gutta facit, qua flexus maximus extat,
Aut minimus, pulchra luce apparete nitentem
Irim non unam:fit ab uno nempe repulsu
Vividior longe, a gemino pallentior illo.
At quas multiplices porro genuere repulsus,
Aut vix, aut nusquam comparent; debile namque
Lumen adit nostros visus, neque percutit ictu,
Quem sentire queamus, et internoscere multis.
Quare oculus quoties illa in regione locetur,
In quam mittuntur densati quique colores,
Spectet eos, opus est, gutta in mittente nitores.
Protinus hinc ratio patefit, cur orbis in arcum
Flectitur Iris, et incurvo se tramite ducit;
Fila etenim fuci cujusque, valentia quae sunt,
Illa exire plaga debent, formare necesse est
Quam certum, ut docui, cum prima, qua prius illa
Advenere, plaga flexum. Jam finge recentem
Duci acies nunc per nostras a Sole meatum;
Hunc etiam simili pollentia fila secabunt
Flexu; quandoquidem intervallo cum via duplex
Inter se distat parili (ut, qui sole profusi
Sunt radii in guttam, atque oculum) quae tertia utramque
Trajicit (a gutta ut filorum sunt tibi ductus),
Flexus hinc illinc jacet inclinata sub aequos.
Quapropter si tu fingis, tantum esse coortum
Sic oculo in nostro flexum, quantum esse necesse est,
Qui post regressum debetur maximus unum
Filis, quae rubra sunt; vel contra post geminatos
Horum regressus minimus; rubraque ista per orbem
Circa oculum duci fila, immotumque meatum
circa, quem radii de sole in nostra profusi
Lumina conficiunt; circum signabitur arcus
Per pluvias nubes rubicundus. Fila per orbem
Cum circumduci finges, describier auris
Finge etiam coni faciem; guttasque putato
Omnes, quae jactant rubeum, educuntque colorem, 458
Apparere super facie illa, et proinde videri
Aequali a medio coni axe recedere tracta.
Proin et dispositae comparent orbis in arcum,
Orbis, quem medium nimirum trajicit illa,
Quae solem atque oculum nectit via, continuata.
Sic alios etiam, quotquot sunt, flectere debes,
Fleximus ut rubeos, super Iridis ore colores.
Haec via, quae nectit solemque, oculumque, necesse est,
Cum super occasum, super aut Sol editus ortum est,
Protinus ut subeat terram, seseque sub ejus
Visceribus condat caecis; proin illius orbis
Quod medium est punctum, terra quoquo crede latere.
Quapropter, terra extantem quem conspicis, arcus
Partem dimidiam non totius expleat orbis.
Dimidiam exaequat partem, cum lumina mittat
Ex humili nimium Sol exoriensve, cadensve;
Nam via tum terram conradit desuper aequam,
Et medium id punctum supera in tellure recumbit.
At si Sol oriensve prope, occumbensve sit ipso in
Margine telluris, caelique, e vertice montis
Spectans oppositam in vallem, quandoque nitentis.
Plus quam dimidium miraberis Iridis orbem.
At quae celsa petunt aurarum, altoque volatu
Longe abeunt fretae volucres pernicibus alis,
Interdum totum videant de nubibus orbem
Pingier, atque Irim sua jungere cornua plenam.
Tu quoque conscenso ramorum culmine summo
Arboris, est ad rorantem quae consita fontem,
In guttis vacuas dispersis subter in auras,
Sole novo integrum despectes Iridis orbem,
Aut prono jam Sole, tuis ut transitus hujus
Fulgori sit sub pedibus, ramique, comaeque
Non ire impediant, neque latus stipes inumbret.
Si movearis, erit, nova semper ut Iridis ora
Aspicias; quoniam, per solem, oculumque meatus
Qui transit, mutatur, item mutatur et ille,
Intra oculum certo qui flexa hunc trajicit ipsum:
Tute per hunc ipsum vel si more re meatum,
Haud minus ille quidem mutabitur; aëra tranat 459
Diversum, atque aliis occurrit in aëre guttis.
Proinde Iris sequitur, qui te fugit, et fugit ipsum,
Contra qui sequitur, nec eo transire sub arcu
Cuiquam contigerit, nec pulchros tangere vultus.
Jamne vides, quare in pluvia, quam Sol fovet almis
Adversus radiis fecundans, nascitur Iris?
Quare etiam Soror interdum germana per auras,
Si pluvia uberior, si claro pervia Soli,
Nascitur, et fucos fert multo pallidiores?
Denique vividior cur, qui rubet, omnibus extat,
Languidiorque aliis contra, de nomine dictus
Qui violae color est? Qui flexus in Iride prima
Maximus est rubro, cunctos est maximus unus
Inter; at est minimus rubro qui deinde colori,
Omnium erit minimus, super Iride nempe secunda
Quotquot sunt; igitur qua se rubicundus in ora
Collocat, haud ulli e serie advenisse licebit
Atque immisceri, rubeasque retundere vires:
Aureus ast ubi sit, rubro datur esse colori,
Quamvis uberior, constetque valentior aureus
In ditione sua; flaventes inter, et aurei,
Et rubei irrepunt; potior flaventibus at vis.
Denique qua violae funduntur, fundier illa,
Parte minore sui tamen, omnes est opus ora.
Languescunt violae proin, pallescuntque per auras;
Praeterquam quod lux quoque per se pallida earum est;
Quapropter debent cum fuscis aëris auris,
Nimbosoque die confundi, atque imbribus atris.
Omnia quae potis es, magno, minimoque docemus
Que nos de flexu, magnorumque et minimorum
De vario inter se discrimine, et ordine eorum,
De varioque situ, varia et ratione colorum
Tentatis rerum innixi successibus, una
Ambiguum nec proinde animum res ferre per istas.
Propterea fatis est, si noveris ante, sub undas
Quod ruit ex auris, quantum interiore meatu
Flectatur, medias nimirum accedat ad oras
Filum lucis; ab hoc etenim constare necesse est, 460
Si bene rem subigas numeris, quis debeat ille
Angulus esse, facit cujusvis quem via fili
Duplex et gutta subeuntis, et egredientis
Post quotcumque moras intra, quotcumque repulsus.
Per numeros orietur item. quantum ampla colorum
Crassaque sit species in quavis Iride cumque
Attamen hic par est praenoscere, cuilibet Irim
Esse suam solis puncto, quod spicula jactat
Lucida; proin Irim, quae cernitur, innumerales
Congestas simul esse; minus distincta oculorum
Unde venit species: et cum Sol corpore lato
Occupet id caeli spatium, comprendere possis
Dimidio quod nempe gradu; quae cernitur Iris
Quaelibet, est isto mensurae latior auctu,
Ac foret, in punctum si Sol se cogeret unum.
Per numeros itidem diversos esse colorum
Cognosces positus prima super, atque secunda
Iride debere, inversoque has ordine tingi;
Nempe hanc interno, externo illam ardere rubore.
Denique per numeros (quid non hac arte patebit?)
Quantus erit, statues, ut lymphae in corpore nuper,
Sic in materia qua tu vis cumque tumenti.
Flexus maximus ille, in gemmis scilicet, aut in
Crystallo, aut olei claro in splendore rotundi,
Aut succis aliis, rore et cujuslibet herbae.
Protinus hic miram rem percipe. Corpora cuncta
De genere illorum, quae pellucere videmus
Nimirum, tali frangendi praedita constant
Vi radios tumidum tranantes augmen, ut ipsi
Reflexi semel efficiant, qui maximus ille est
Angulus: ast adamas radios infringere suetus
Longe aliis mage, sic frangit violenter, ut ante
Perveniatur ad extremum summumque cacumen
Praedurae guttae, quam flexum maximum ad illum:
Proinde hunc non faciet post unum adamantina gutta
Regressum: quare si caelo adamantinus imber
Decideret (quod tum fiet, tibi, Juppiter, illo
Cum penetrare aditus, obstructaque claustra libebit,
Ut turrim Acrysii quondam aureus imber adisti), 461
ornaret vultus non Iris prima decoros,
Nec pretio crines sibi posset fingere tali,
Ut possit vitro, electroque, oleoque nitere.
Multi illam in multis revera fulgere rebus
Interdum videre; ut sparsas rore per herbas
In pratis, cum Sol caput effert mane recenti,
Roscidus humor enim radios infringit, ut imber;
Et cum transpicitur quoque parvae pulvis arenae
Ad solem vitro convexo; ut caetera multa
Praeterea, postquam radios hausere, nitescunt.
Interdum quoque Luna sua curvarier Irim
Luce facit; sed rara quidem spectacula caelo
Haec tuimur, quoniam reflexaque, fractaque saepe
In guttis nimium tenuantur languida per se
Lumina, nec splendior nisi pallidus imbuat Irim,
Quae nequeat nostros plerumque lacessere visus.
Si fluitent vacuo pendentes aëre guttae
Diverso ex humore, magisque minusque vapore
Sulphureo albentes, phoebeam ut frangere possint
Non aeque lucem, varios sese Iridis arcus
Aspicias circa medium unum inflectere punctum,
Arctos hos, illos amplos, extraque meantes.
Maximus ille etenim fieret qui flexus in omni
Humore, aut minimus, non par foret, et varianti
Gigneret eductos sursum regione colores.
Porro particulis volitantibus aëre forma
Si varie confletur, uti diversa priore
Sit, qua gutta fuit; flexi orbes aethere multi
Jam poterunt ipsa Solis de parte videri,
Atque illum spatio late circumdare magno.
Saepe natant caelo compressae grandinis auctus,
In medio quorum paulum nivis undique clausum est
Non pellucentis, glacialis lamina cingit
Scilicet extrorsum, cohibetque ut parjete vitri:
Parjetis est facies inter sese utraque certo
Flexu inclinata. Haec corpuscula grandinis ergo
Cum sita sunt sic nos inter solemque, nitores
Lucis ut ex ipso venientes sole refractos
Introrsum flectant, et nostra ad lumina mittant; 462
Lucentem ducent circum, claramque coronam
Undique, non vero flexam tamen orbe, sed ovi
Ad speciem accedente, ut terrae obliqua manebit.
Hac quoque nocturnos ornabit Cynthia vultus
Crebrius; haec caeli nimirum nostra carebit
Cum pars luce alia, lucentem ubi cernimus orbem.
Nunc age, cur radiis oculorum ambage refractis
Fiat, uti videamus, et ipsas quatenus intus
Effigies rerum turbet divisa colorum
Multiplices lux trans aditus in stamina septem,
Percipe, nam par est usus perquirere veros,
Et caecas penitus sensus penetrare latebras
Illius, per quem in natura cuncta videmus,
Grataque tot per quem rerum spectacla patescunt,
Scilicet innumerûm specie mutata leporum.
Ergo ubi vitaï sensus tam commodus extat,
Forma globi est oculo prope, convestita tenaci
Exterius tunica, quae qua est de parte sub altis
Anterior sita palperibus, pellucida constat,
Nec trans se radiis iter obstruit; illicet illi
Exiguum subeunt intro nigransque foramen;
Cui dedimus nomen pupillae; exinde meandus
Est Crystallinus humor, et exsuperanda tumentis
Hinc illinc veluti lentis via, dura profecto;
Incolumes radios nec enim sinit ire, sed illos
Frangit in ingressuque sui simul, egressuque;
Sic frangit tamen, ut qui devenere fluentes
Uno de puncto, punctum jungantur in unum
Dein oculi parte in postica convenientes,
Et positarum extra rerum simulacra struantur:
Pingitur in fundo nimirum plurima rerum
Effigies, quas nos tuimur, sed vertitur ordo
Et loca vertuntur, veluti jam diximus ante,
Vitrea lens clausum in thalamum simulacra meare
Cum faceret rerum: tuimur tamen omnia recta
Haud minus; ipsa etenim radios mens docta secari,
Nempe docet natura, revolvit cuncta, situsque
Ad proprios, ad vera refert loca quasque figuras;
Sive quod interius motus utrumque recepti 463
Distinguens latus, assuevit quem dicere ab una
Dextrum parte, putat dextrum, oppositaque sinistrum;
Judicioque suo longos constante per usus
Externis junxit sic partes partibus illas,
Quasque videre situ ut positas non ambigat apto.
Tunc igitur rerum effigies distincta videtur,
Puncto omnes radii cum conciliantur in uno
Uno ante a puncto digressi, vel prope punctum
Quae simulet, simul exigua in regione locantur:
Horum namque situs si sit distensior, atque
Amplior, ex uno venientia lumina puncto
Luminibus puncto ex alio venientibus illic
Ponentur super, et partem cum parte figurae
Confundent; simulacra incerto ut limite constent.
Hoc vitium est oculis, nimium crystallina quorum
Lens tumet, a fundo nimium vel distat, ut ante
Jungantur radii, quam fundi in parjete sistant.
Tunc opus est res ad visus adducere nostros,
Aut aegros oculos vitris fulcire cavatis,
Disjungantur uti radii plus inde fluentes:
Namque ita plus spatii ad coëundum a lente requirunt.
Est oculis itidem vitium, crystallina forma
Cum fuerit laxata annis, nec, ut ante, tumescens,
Quantum opus est, nec, ut ante, a fundi limite distans;
Incurrunt fundo prius ipsi namque, vicissim
Quam coëant, radii; confusa apparet imago
Propterea, nisi quae longe distantia rerum
Monstret; namque minor radiorum hinc angulus exit;
Proin cito convenient: vitris quoque fessa juvetur
Convexis oculorum acies, ut muneris unam
Tunc obeant, quam lens debet crystallina, partem.
At quibus et turgescit, uti turgere necesse est,
Distat et a fundo crystallinus humor; in ipso
Pingetur fundo rerum distincta figura.
Atque ut propterea propiora, remotaque possint
Idem oculi aspicere, et sensu pollere valenti,
Ipsius facile immutari forma situsque
Humoris debet pro re, quae cernitur; ipse
Proin ut funiculis oculi suspenditur arce 464
In media, possunt qui tendi plusve minusve,
Aut paulum adduci quoque, deducique vicissim.
Distantum rerum, vicinarumque fluentes
Per radios igitur fieri tum debet imago,
Parvarumque itidem, ut puncti nigrantis in alba
Signati chartae facie, in regione locare
Quam possis illa, sensus quam, resque reposcunt.
Forsitan at mirum videatur, cur ita rerum
Distincta effigies fieri queat, in sua fila
Cum confracti abeant radii, variosque colores:
Quin duplex causa est, obsistere quae videatur,
Ex uno egressi puncto jungantur in unum
Ne punctum radii, distinctaque fiat imago:
Primo, vel fuerint ejusdem fila coloris,
Cum tumidam lentem transmittunt, fractaque ad axem
Inclinantur, erit, multa ut vicinius axi
Occurrant, ut multa remotius, ipsa tumescit
Si veri lens more globi, nec prorsus in uno
Conveniant puncto, at spatio quod latius extet;
Qui situs amplior est, quo lens patet amplior ipsa.
Praeterea quae sunt diversi fila coloris,
Ut minium, et violam referentia, tardius illa,
Ocyus haec coëunt; quare rubra omnia puncto
Vel si conveniant uno, non ulla profecto
Altera convenient, sed circum sparsa nitebunt.
Jam primum, gemina tolli ratione, quod obstat,
Posse putes; alia vel lentem inflectere forma
Si detur, quae fila uno egredientia puncto
Cogere non aliter, quam punctum possit in unum.
Si defuncta tamen natura hac parte fuisset,
Fila alia haud possent, alioque fluentia puncto
Unum itidem jungi in punctum, pariterque coïre,
Circum aliquem diffusa sed irent quaque per orbem:
Vel si detur eam non densis partibus aeque
Lentem conficere, at paulatim progredientem
Ad medium spissare; etenim subeuntia fila
A latere, ipsum axem deberent ante secare
Quae citius, quia tunc per quae densissima non sunt,
Crustarum sola labuntur, confracta meabunt 465
Ipsa minus, quam cuncta aeque densissima si sint,
Proptereaque ipsi paulo quoque serius axi
Occurrent, quo nempe occurrunt caetera fila,
Quae minus a latere adveniunt, medioque propinquant.
Natura in nostro crystalli humore videtur
Hanc artem tenuisse; etenim compingitur idem
Crustis, quae densae ad mediam mage sunt regionem.
Attamen haec quoque sunt, quae filis de genere uno
Prosint, ast aliis contra obsint; praetereaque
Prosint tantum uni rerum spatioque plagaeque,
Mutatis contra rerum spatiisque, plagisque
Obsint, ut prorsus non unquam his omnibus aptes.
Proin jungenda simul lux sparsa jacebit in orbem.
At porro, nulla tolli ratione, quod obstat,
Posse putes, etenim mutari non queat ipsa
Filorum natura, quibus discrimina tanta;
Quidquid enim generi filorum conferat uni,
Hoc alii officiat: si puncto jungat in uno
Illud, nempe aliud diverso jungat, oportet.
Quin si tenue, oculi quod ab ipsa nempe figura
Promanat constet discrimen, quidquid et ipsum est,
Prorsus corrigere hoc, et tollere tenue queamus,
Alterum erit, quod obest, majus tamen, atque opis expers.
At non idcirco, si cunctas vertere mentem
In res sponte velis, nequeas agnoscere rerum
Distinctas intra effigies debere videri.
Egressi radii de puncto quolibet uno,
Scilicet in punctum non possint jungier unum,
Atque adeo parvum circum effundantur in orbem,
Ut tamen effigie rerum sit major earum
Orbis hic, exigua quae nobis mole, sed ipsa
Distincta nimis, apparent, velut augmen arenae,
Et fibrae, atque pili tenues: lux scilicet orbis
Illius in medio longe densissima constat
Prae luce, inflexas est quae diffusa per oras;
Proinde magis nervum pollens, sensumque movere.
Fac reputes orbem fieri, medium occupet ejus
Ut punctum, quidquid filorum in luce virentum est;
Caetera tum quae sunt aliorum fila colorum 466
Distendent orbes majores desuper, ipsi
Ut distant magis a media regione virentum.
Fila igitur medio reperiri cuncta necesse est
In puncto; extremas sed vis decrescit ad oras,
Majorique minor spatio est vigor, atque potestas:
Quin infinite minor est; proin unica possit
Sentiri, medio tantum quae plaga fit orbe.
Et licet ad medium hoc veniant quoque non sua fila,
Ex aliisque cadant diversa fluentia punctis,
Non tamen illa prior turbari possit imago. 1245
At si trans tenebras prospectes undique densas
Clarum lumen, erit, multo ut videatur ob istos
Majus aberrantes radios, mutare figuram
Qui poterunt etiam, et falso celare sub orbe.
Sic abducta procul fax caeca nocte rotundis,
Et multo apparet majoribus obsita flammis;
Propterea ut credant persaepe incendia magna
Grassari celso nemorosi in vertice montis
Cernentes longe pueri, cum plurima lampas
Disrumpens tenebras manibus praetenta feratur,
Ostendatque vias, tutosque ad lumina calles:
Sic et Mercurio sidus, Venerique dicatum
Cornua cum falcemque gerit, sua cornua, falcemque
Orbe tegit claro: sic late sidera fixa
Cum non sint tenui (tam distant edita) puncto
Majora, at longe puncto majora videntur;
Propterea ut multi hoc abrepti errore oculorum
Sidera metirentur ea amplo corpore quam sint:
Quanquam etiam augenda visus in imagine nostri
Partem habeat quandam, fibrarum qui tremor intra
Exoritur, siquidem concussis hic tibi fibris
Consensere aliae, et loca se movere propinqua.
Nunc locus est memorare artem, admovisse remotas
Cui nostris oculis licuit res: vitrea septa
Ut sint clausa tubis, et queis variata figuris:
Quid lucis fila efficiant, iterumque iterumque
Franguntur certa cum lege, atque ordine certo:
Quid juvet, aut obsit:quid primo rebus in istis
Tentatum, quid deinde, adjunctum denique quid sit, 467
Mutatumque novis inventis, omnia pandam.
Sensimus extemplo jam tum sustollier, atque
Plus quam praepetibus procul ire per aëra pennis.
Panditur illa ingens caeli domus, altaque nobis
Cominus apparet; discedunt moenia mundi;
Inde novi patefacti ignes, novus ignibus ordo:
Inde etiam sensus infra deteximus ipsam
Naturam, neque parvarum spectacula rerum
Miramur minus, atque animantum tenuia structa.
Quare ades; evolvam miram tibi protinus artem,
Naturae fines quae laxat, et undique pandit.
Neve jube, vel in haec vario, vel in illa morari
Digressu interea, et nugis avertere mentem;
Namque obsunt veris interdum ludicra rebus,
Ingratasque moras objectant ambitioso
Ornatu, cum sit praesertim mens tua nostris
Jamdudum musis, genus hoc, assuetaque causis,
Quas doceo; tu proinde leves hic neglige cultus,
Quasque Atalanta vices habuit, nunc cautus omitte.
Illa levi cursu dum pervolat, atque sequentes
Se vicisse procos dum jam putat; ecce volutus
In latus excurrit globus aureus, ?ilicet ardet
Conspectum, fidensque suis legit avia plantis;
Dum legit, extratque; a tergo praeterit alter:
Tum subito haec citior ventis et fulminis igne
Evasura prior subit: at provolvitur alterum
Ante pedes malum, cum jam jam proxima meta est;
Haud minus illa tamen sectatur capta nitore,
Digrediturque via; metam tenet alter, et ipsa
Interea sine honore sinu mala aurea portans
Sub juga conjugii nequidquam ditior ibit.
Ut primum inventum est aptare, et claudere longo
Vitra tubo (septem quater ex quo tempore lustra
Praeterire), inter non tum nisi bina ferebant;
Nimirum vitrum convexum in vertice summo
Aptabant, ast in fundo vel utrinque cavatum,
Vel minus ex una convexum parte, cavatum
Quam parte ex alia. Jam quae his discrimina vitris,
Accipe: convexum vitrum quos excipit ante 468
Se radios, post se jungit; frons utraque cui si
Aequo sit convexa tumore, et tela ferantur
Inter se radiorum aeque distantia, ibidem
Post jungentur, ubi est, si continuata per orbem
Sit convexa figura suum, medium illius orbis.
Hic locus ob lucis vires, densataque tela
Officium nomenque foci tulit, atque vigorem;
Quae supera in speculis ratio est jam prodita nobis.
Hic medius focus est; densatur nam venientes
Si radii, citra focus horum fiat, oportet,
Sin regione illa rarescunt forte, fit ultra.
Punctum hoc, unde fluunt, quo fit vicinius, ille
Jam magis atque magis vitro a frangente recedit,
Donec ea sistat punctum a regione, remotum
Hinc sit ut a vitro tantum, quantum focus ipse,
Qui medius; nam tunc ille infinita remotus
Longe abit in spatia, et distantes egrediuntur
Aeque inter sese radii, seorsumque feruntur.
Sin et adhuc punctum tractu breviore locetur,
Inter se radii tumido de corpore vitri
Disjungentur, erit nec jam, quo tendere possint,
Conjungique, focus; sed erit tamen, unde videntur
Directi effugere, ex alia jam parte receptus:
Certe fictus is est, dicique vicarius idem
Possit propterea, seu forte precarius, ipsis
Ut quoque de speculis non multo diximus ante.
Ast ea si fuerit lens aeque concava utrinque,
Luminaque inter se parili distantia tractu
Excipiat, faciet porro mage lata meare
Perpetuo, ut citra focus ille precarius extet,
Atque cavi distet quantum medium illius orbis.
Hic focus est itidem medius; venientia nam si
Lumina latescant, magis egredientia vitro
Latescant, facientque focum hunc accedere lenti.
Paulum accedere sin ad se venientia fingas,
Ut tamen a se egressa recedant, sit focus ille
A vitro abductus nimium, longeque remotus.
Jam nunc finge magis multo ad se accedere prima,
Directa ut media sic in regione coissent 469
Circumducti orbis, post aequo fracta meabunt
Inter se spatio, et focus ille vicarius ibit
Tractu infinito, ut non usquam appareat esse.
Se densantia adhuc magis illa venire putato,
Post quoque densari, quamvis minus, atque videbis
Conduci, tandemque foco se jungere vero.
Atque haec per numeros generatim solvere possit
Omnia, nimirum cava, vel convexa figura
Vitri quam sit, ubi cognôris, quamque remotum
Punctum, quo tendunt radiorum tela, vel unde
Ipsa fluunt, dabitur fictum, aut deprendere verum,
Qua maneat regione, focum, qua parte locetur.
His tibi subjunctis, quem primo diximus ipsi
Inventum esse tubum, gemino tum corpore vitri
Munibant; convexa parum lens scilicet alta
Extabat de parte, in res conversa videndas:
Interioris erant cava vitri septa: prioris
Qui medius focus est, longe deductus abibat
Introrsum; vitri distabant septa cavata
At propius, pariter focus hujus fictus eadem,
Verus et illius juncti ut statione cubarent.
Ad sensum hinc multo veniebat major imago,
Quam sine subsidio tali conspecta fuisset,
Et mage clara, sua mage item distincta figura.
Nam si de puncto radii qui quolibet uno
Fluxerunt, veniant oculorum ad nostra prope aequo
Inter se spatio distantes lumina, ut ipsos
Dein in fundo oculi cogat crystallinus humor,
Distincta a nobis tum percipietur imago.
Exceptos nunc ante tubi convexa refringit
Lens, mittitque, foco proprio ut jungantur; at illi
Agmine densato inter se, lentisque petentes
Alterius loca ficti foci, quae diximus, illa
Franguntur rursus lente; haud conducier exin
Debent, ast aequo distantes ordine ferri,
Ut totidem veluti fasces de lente cavata
Aeque densati radiorum progrediantur
In sensum, quot ea sunt in re puncta videnda.
Quare oculum introeunt, quo debent, limite quique 470
Inter se positi, distincta ut fiat imago.
Quin oculis variis varie potes instrumentum
Aptare; introrsum si lentem namque cavatam
Trudas, ut radii punctum in distantius, ejus
Quam fictus focus est, tendant, discedere paulum
A se debebunt egressi, languida quantum
Lumina, quae nequeunt longe sita cernere, poscunt.
Sin lentem extrorsum detrudas, ut radii, cum
Erupere, meent conversi mutua paulum
Ad sese, opposito visus medeare labori,
Aetas quo plerumque senum inclinata tenetur.
Commoda propterea vitae hac de parte minora
Decerpunt anni nobis; ars erigit aevo
Labentes oculos, et miro robore fulcit,
Verum sic aliis succurrere sensibus aegris
Nondum est arte datum; non tanto haec proteget unquam
Nos clypeo, possimus uti vitare senectae
Omnem ictum, lapsos sensim irrepentis in artus,
Atque hebeti constringentis torpore cerebri
Duratas fibras, vitalem et sanguinis auram.
Scilicet illam artem stulte moritura propago
Optemus; referunt usam qua Cholchida quondam,
Effoetum ut virides revocaret corpus in annos.
At toties fieri major debebat imago,
Majus erat quoties spatium, convexa sui lens
Quo spatio a regione foci, quam quo cava distat:
Hac tibi quod facili ratione ostendere possim;
Egressi radii diversis corporis oris
Lumine cum jam oculos claro pepulere, ibi tantam
Formant effigiem, fit eorum quantus in ipso
Angulus humenti crystallo, nempe secantum
Hinc sese atque illinc dextris, orisque sinistris.
Angulus huic par est alter prope, qui sit in ipsa,
Nempe tubo admoto, convexa lente, secantur
Primam in qua radii sese inter, deinde cavatam
Cum lentem tetigere, magis rarescere multo
Mutua jam debent, ut si discedere puncto
Ex illo incipiant prope, ficti ubi conditur ejus 471
Ora foci, quare tanto plus lumina nostra
Intrabunt rarescentes, seseque ferentes
Oblique, distat mage quanto a lente cavatâ
Lens convexa, focus quam fictus scilicet ipse;
Seu prope communi lens haec convexa focorum
A regione magis quanto removetur: utraque
Et quia qui veniunt radii de parte, refracti
Omnes exterius sunt, perstant inferiores,
Qui subter fuerant, et qui super, esse superni;
Proinde suo sic ipsa situ remanebit imago,
Ut si tantum oculis spectasses, recta stabit.
Intra sic oculum cum rerum crescat imago,
Pallidior fieri debebit, ni quoque crescat
Lux oculum ingrediens a rebus; copia nam par
Lucis debilitatur, ubi loca per magis ampla
It diffusa; sed huic facile est occurrere damno;
Namque tubo fit, cum spatiis ut lux quoque solis,
Uno tot radii de puncto quolibet intrant,
Orbem quot possunt pupillae trajicere arctum:
At cum vitra tubis inclusa adjungimus; illi
Jam tot erunt, possit quot lens transmittere euntes
Convexa: at quanto haec pupillâ est amplior ipsâ?
Exin quin poteris, quanto convexa patere
Debeat haec circum spatio lens, noscere; namque
Pupillam toties debet comprendere, vitri
Trans septa haec quoties conspecta augetur imago:
Atque haec tum fiet sic lucida, claraque prorsus,
Ipsam si vitris sine perciperemus, ut esset.
At si non ea lens spatio, quo debet, aperta est,
Arctior at paulo; poterit sat clara videri
Haud minus, imbuerit rem si lux plurima, imago.
Arctior at multo si fiat, pallida rerum
Effigies confit visarum, offusaque nocte,
Expers nec vitio constabit machina turpi.
Incuset rerum tum forsitan inscius artem,
Cum manus in culpa siet, atque indocta mali mens
Artificis, qui turbet opus plerumque, laborem
Ad durum nisi contulerit, mentemque peritam, 472
Consiliumque sagax; animi nam perficiuntur
Plus ope cuncta, feri quam motu corporis ullo;
Inde regi validum quin debet corpus, et inde
Omnibus aptari, ne diruat omnia nitens:
Ut quondam Herculei remos fregere lacerti;
Tentarent canos quoties impellere fluctus,
Cum Minyae prima ruerent vada salsa carina.
At vitium no deest, geminaque haud commoda parte est
Machina; parvam etenim demonstrat corporis ejus,
Quod tuimur, partem, neque certo hanc limite finit.
Nam rarescentes radiorum e lente cavata
Egressi fasces multi exta lumina nostra
Hinc illinc cecidere, atque in latera omnia circum
Frustra abiere; aliud neque tum jam corporis ejus
Aspicere est, nisi puncta, illi quibus exsiliere,
Queis directum iter in pupillae tenue foramen
Perpaucis certe. Punctorum sic mediorum
Irrumpunt fasces integri, claraque puncta
Sunt ea propterea, at positorum ad imaginis oras
Carpuntur, semperque magis libantur, ut orae
Confusae fiant circum, et lucem usque minorem
Exhibeant, et paulatim vanescere pergant,
Donec deficiat non certo limite lumen.
Esse sed haec artis, quaecumque est, exorientis
Et fors et ratio debet, ne protinus illa
Pertingat propriae summa ad fastigia laudis;
Praeferat exortu sed multa informia primo,
Quae labente die paulatim perpoliantur:
Quaedam proinde loco moveantur, et adjiciantur
Quaedam, et multiplices varientur multa per usus.
Quare sunt gemina haec vitata incommoda porro;
Dimovere cavam nam lentem, atque inseruere
Convexam, quam cum prima sic nectere visum est,
Inter uti positus primam foret atque secundam
Communis focus; a puncto sic corporis uno
Quolibet emissi radii hac regione focorum
Junguntur, porro rarescunt, denique tractu
Aequo inter sese stipati a lente propinqua
Erumpunt, subeuntque aditum, quem pupula pandit, 473
Congesti totidem in fasces, sunt puncta quot illa:
Ast ipsi conventuri erupere vicissim
Fasces, contenduntque sui densarier omnes
In regione foci; qua si regione locetur
Ipsa adaperta acies oculorum, una excipit omnes,
Excipit, et partem non parvam corporis haurit.
Margine praeterea certo distinguitur illa
Effigies, si, qua focus est conjunctus uterque,
In regione tubi, et radiis coëuntibus una
Formatur species, orbem tu scilicet aptes,
Inque feras, media pateat, quam lens est altera lata;
Namque, ibi conjunctis radiis, datur exitus illis,
Qui vacua hac orbis coëunt in parte, negatur,
Qui coëant alia, et possint confundere fines.
Quapropter certo, et claro fit limite imago,
Nec pallescenti paulatim desinit ora.
At tubus, e genere hoc quoque, quod reprendere possis,
Quiddam habet, atque novum vitium prodire videtur
E vetere, abscisso velut hydrae e vertice vertex.
Usque tamen leviora manent incommoda, quippe
Profecisse, eadem minuendo, semper oportet,
Et semper majora minoribus immutando.
Haud facile est subito vitia omnia vellere prorsus:
Ramus ita avulso de ramo suppeditatur
Exoriens, iterum ex avulso provenit alter,
Atque alter, donec cesset pubescere stipes.
Efficit, inversas ut formas percipiamus,
Iste tubus: fasces quos colligit altera vitri
Emittitque a se lens, omnes mutua flectunt
Introrsum; proin qui demissior ibat, in altum
Insilit, et contra delabitur altus ad imum.
Hoc quoque devites tamen, interponere lentes
Tum tibi si libeat geminas, armare quaternis
Arte hac proinde tubum, geminus bene congruat omnis
Ut vicinarum focus una, conveniatque;
Tertia nam tum lens distantes excipit aeque
Inter se radios, distantes quartaque mittit
Aeque etiam inter se; proin, ut fuit ante, figura 474
Haud minus adveniet distincta, oculumque lacesset.
Ast ipsi fasces postquam junxere foco se
Communi mediarum, abeuntes mutua franget
Tertia lens, facietque aequo post currere tractu:
Quarta sed infractos iterum se jungere coget;
Flectet in oppositas sic partes, ante secunda
Quam qua flexerat. inversoque invertet eodem
Ordine; restituet lateri proin omnia vero.
Tunc in ea coëuntum oculus regione locatus
Omnes hos fasces simul excipit, effigiemque
Auctam, et finitam haud incerto limite cernit.
Hic quoque jam fasces coëuntes denique in ipsa
Pupilla, flexu sese inclinare vicissim
Majori tanto debent, quam quem sine vitris
Conficerent radii, quanto vicinior extat.
Qui lentes inter geminas focus anteriores
Communis jacet, internae vicinior, inquam,
Quam primae externaeque; igitur sic noscere possis,
Metirique augmen, dimensus ut ante figurae es.
Cumque voles, oculis variis ut idoneus extet,
Hunc fecisse tubum; potes aut protrudere ternas
Introrsum lentes, aut contra extrudere easdem;
Fascium enim qui sunt radii, tunc egredientur
Aut rarescentes inter se mutua paulum,
Aut se densantes contra, ut diversa tuentum
Lumina nimirum succurrier aegra reposcunt.
Quin extrudendo, deducendoque valebis
Illos dimoto quantumvis jungere tractu,
Effigiemque super tabula, vel parjete longe
Pingere, praesertim nimium si fulgida sit res,
Obsitus et tenebris locus, in quo pingitur illa.
Sic spectare licet claros et noscere vultus
Solis, eoque super maculas numerare repertas,
Mercuriique orbem tranantem cernere subter
Interdum, Lunaeque ora obscurata latentis,
Cum parte ex aliqua Solis jubar invida carpit.
Jam quia sunt rerum caelestia quaeque rotunda,
Nil refert, videas, inversa, an recta; licebit
Atque ea proinde tubo, cui bina est utraque lens, et 475
Convexa, aspicere, ut mos est adeuntibus astra,
Et cujusque locum, et motum, et lustrantibus augmen.
Intus cum radii de puncto corporis uno
Quolibet emissi coëant simul, ante secundam
Quam lentem tangant; ibi si subtilia fila
Tendantur, debent nimium distincta videri,
Et partem visi tegere intus corporis unam
Debent: propterea fila haec subtilia quodam
Instrumento aptant, cocleis ut scilicet extra
Conversis ad se possint accedere, possint
Inque vicem quovis dimota recedere tractu:
Tractus et hic, motusque illorum, per coclearum,
Qui fiunt, orbes vertendo dinumeratos,
Noscantur: fila interdum haec subtilia certos
Inter se ad flexus figunt transversa, secentur
Ut puncto in medio. Quantum hac ratione juventur
Utrâvis caeli Mensores in capiendis
Astrorum spatiis, motuque, et mole, referre
Difficile est: novisse datum callentibus artem
Uranies, purosque dies, noctesque serenas
Late per superas cupide ducentibus oras,
Resque novas illinc animo excipientibus acri,
Quas tum per terras evulgent protinus imas,
Et caeli condant fastos, veraque receptent
Historia, tam quae jam praeterlapsa retrorsum
Tempora, quam quae sunt aevo volvenda futuro.
Sed jam posse tubis (geminis seu lentibus illi,
Seu sint bis geminis instructi) forte rearis,
Quae tu conspicias, augeri corpora molem
Haud secus in quamvis, ac si tribus illa recedant
Passibus, aut ulnis, inter quae millia multa
Sunt, et quae medium mare vasto interluit aestu:
Nam tantum cum res oculorum in imagine crescat,
Quantum prima suo superat lens orbe secundam,
Orbe, in quem circum deberet continuata
Flecti; si, genus hoc, orbem sine fine secundae
Imminuas, tergoque suo haec magis usque tumescat;
Primae orbem at facias grandescere, vixque tumere
Hanc exaequato prope tergo, fiat, oportet, 476
Ut sine fine etiam rerum grandescat imago.
Verum an tunc eadem pariter distincta manebit
Claraque, quantum opus est? confusa nec omnia cernes?
Lens convexa quidem, quae prima est, jungere dixi
Quam radios quovis emissos corporis uno
De puncto, non tam bene jungit, prorsus in uno
Ut puncto coëant, at circumfunditur orbis
Pro puncto (fieri crystalli humore docebam
Nuper ut a nostro), commisceturque vicissim
Parti pars; haec confusae rata causa figurae est.
Cumque minus lens curvatur, quae prima, magisque
Est extensa super patefactaque, crescere debent
Ipsi orbes radiorum, et crescere proinde tumultus.
Quod certe nequeat vitari, si simulacra
Augeri libeat longe, et grandescere rerum.
Altera lens etiam faciens res crescere visas
Errores faciet radiorum crescere : quare
Major ab hoc etiam crescet cum mole tumultus.
Praeterea augeri quia primae lentis hiatus
Rerum ipsa debet cum mole, extendere forsan
Si nimis hanc libeat, tantus debebit hiatus
Esse, globum ut superet lentis quoque, nec fatis orbis
Integer esse queat. Quantum at dispergier inde
Esset opus radios! quod ne contingere possit,
Nunc lens prima globi parvo de segmine confit.
Si, quod difficile est, vitris tamen indere talem
Contingat formam, faciat quae jungier uno
In puncto radios de puncto corporis uno
Emissos; illos an erit vitare tumultus
Propterea ut possis? radios ita flectere vitrum
Nam si deberet digressos corporis uno
E medio puncto, medio ut post jungier axe
Deberent itidem; certe no flectere posset
Sic alio egressos e puncto, et cogere, ut una
Hi coëant, verum latera ad sua quemque remittet.
At quia diverso radii sunt deinde colore;
Diversosque pati debent trans vitra meatus;
Errorum uberior multo est haec causa priore.
Propterea quamcumque voles inducere vitris 477
Formam, semper erit, radii ut frangantur in orbem,
Nec valeant puncto conjungi prorsus in uno;
Unde venit species rebus confusa, neque error
Parvus is est, etiam exiguis in rebus, at auctus
Ingentes facit, et magna ad discrimina ducit.
Sidera sic, caelo quae fixa vocavimus alto,
Cum longis spectata tubis sunt, parte videntur
Caeli extensa aliqua, tenui tamen atque minuta,
Ast aliqua, et nobis non vera mole patescunt.
Atque eadem minimum nequeunt excedere punctum,
Cum lens prima nigro fumi fuscata vapore est;
Errantes radios ut sic obtundere possit.
Praeterea ut valeant aeque distincta videri
In magnis simulacra tubis, simulacra, necesse est,
Ista tubis augmen ne cum crescentibus aequum
Accipiant; horum multo minus incrementum
Sed sit, uti numeri est, in sese qui repetitus
Evaleat cum mole tubi componier illa:
Sic duplo fiat si rerum major imago,
Majorem prima molem quater esse necesse est,
Aut novies etiam, ter eam si increscere cordi est.
Ipse tubum sed jam producas, atque secundam
Non mutes lentem; quod molis, imaginis illud
Augmen erit; nec non quoque tunc excrescere primae
Tantundem pariter debebit lentis hiatus,
Constet imago eadem ut tunc aeque clara; sed orbes
Dilatantur ab hoc auctu, queis fila colorum
Sparguntur diversa foci in regione; necesse est,
Confusa effigies ideo, turbataque fiat.
Quare adhibenda alia est, oculo adducenda, secunda
Lens, ut ab hac visae minus extet imaginis augmen,
Ipsa sui proin exposcit minus augmen hiatus;
Quodque tubo producto accessit, id inter hiatus
Dispertito ipsos, atque inter imaginis auctus,
Ut crescens non clara minus distinctaque constet.
Si vitrei conflata globi de segmine forma
Non bene junctorum radiorum, et proinde tumultus
Unica causa foret, diverso increscere moles
Ordine deberet visarum tum nova rerum, 478
Quam quem jam docui, et facilis medicina clueret,
Scilicet errores quae partim tolleret illos:
Primum nempe quod est vitrum, si lamina duplex
Id foret, inque sinu puras includeret undas;
Nam tunc errores vitrorum erroribus undae
Pugnarent, nec non prope pensarentur utrinque.
At quia de varia filorum provenit error
Natura, haud possis alia meliore mederi
Huic ratione, tubo quam, jam diximus, arte
Producto; quanquam nimium cum longa fit hujus
Moles, fit nostro pariter male commoda ad usus,
Denique nec pro re tractanda movendaque nostra,
Tantum at iners ad rara velut spectacula moles.
Quid Newtonus in his, quid mensa illa inclyta, rebus
Ingeniumque sagax, naturaeque artibus aptum,
Extulerit, si vos scitis, vos dicite Musae,
Ad vestrum nova si delata est machina montem,
Certius atque illinc terram, caelumque videtis.
Sin latet et nondum perspecta est, ipse ego vester,
Si libet, antistes, Pindi ipse ad culmina primus
Deferam, et aonii suspendam parjete templi.
Hanc teneris manibus noctu versate diuque
Gaudentes, et ad hanc doctum quoque dicite carmen;
Praecipue laudate Senem, immortalia post tot
Munera, divino qui nos hoc munere ditat.
Lentes hic vitreas, refractam jungere lucem
Quae possunt, mutare cavis, queis jungere lucem
Reflexam liceat, speculis aggressus; ita ipsa
Lux siquidem nequeat diversa in fila resolvi,
Rebus et inspectis exinde inferre tumultus.
Felix docta jamque exitus orsa probavit.
Jam senas, vel quinque tubus porrectus in ulnas
Uberiore sua vi longe vincere possit
Illos, qui varia refringunt lumina lente,
Vel centum moles sit partibus amplior horum.
Quae primum ars olli prolata est, tempore crevit,
Venit et ad summum crescendi tempore culmen.
Quanquam tempus edax rerum est, atque omnia vertit,
Haud minus at primos tempus dat et artibus ortus, 479
Et magna incrementa: Virûm praestantia tempus
Ingenia exacuit, fecundat, alitque, sub auras
Educitque animi foetus, tollitque recentes,
Rebus et affundit sua veris lumina tempus.
Sed quae forma tubis, genus hoc, inductaque primum
Qua ratione fuit? Speculi est inserta cavati
Scilicet in fundo moles; proin altus hiabat
Vertex, perque suum lucem immittebat hiatum
Ad speculum, quae de speculo resilire repulsa
Tentabat subito, et punctum commune petebat
Quoddam, quod parta crassi orbis parte recedit,
Sive globi, cujus speculum de segmine factum est:
Hic prope verûm aliud speculum opposuisse necesse est
Exiguum, sed quod capiat densissima lucis
Spicula, cui facies plana, inclinataque constet
Flexu, quem gradibus metiris quinque, quaterque
Denis, ut radii reflectier in latus unum
Inde tubi possint: vitreis hos lentibus alter
Excipiebant ibi tubulus tribus, atque refractos
Sic etiam spectantum oculis mittebat habendos.
Corpora erant auctu distinctaque, claraque magno.
Ut referunt, fuit illa cavi crystallina primo
Materies speculi, vitrumque triforme secundo
Pro speculo fuit, at facies cui recta vicissim
Est gemina, inclinata sed aeque tertia utrique,
Exciperet radios ut earum scilicet una
Omnes in sese rectos prope, proinde nec ulla
Fractos parte prope ad declivem mitteret intro
Frontis planitiem, resilirent unde repulsi,
Transque duarum aliam recti, illaesique mearent
Frontem agressuri, parvoque immittere possent
Sic sese tubulo, rerumque inferre figuras.
Sed quia crystalli speculo est frons bina cavato,
Bis revomit radios: non omnes ergo, necesse est,
Contendant unum in punctum, et licet utraque flexu
Diverso curvaretur, non talibus ausis
Profectum est, eadem loca adirent ut radiorum
Projectae species: totus vitarier error
Non poterat certe, non tali vincier arte. 480
Aequatas porro triquetri distendere frontes
Usus erat vitri, et consternere, perque polire;
Quod quam difficile est factu, durumque, profecto
Tentantes novere, opera qui scilicet ista
Saepius effusos frustra indoluere labores.
Praeterea per tot trajectus luminis atque
Tentatos aditus, radiorum pars bona abibat
Errabunda, viamque alias torquebat in oras
Huc illuc, vario turbans fulgore figuram,
Ut posset neque clara, neque haec distincta videri.
Quapropter speculumque cavum, planumque nitenti
Conflavere ex aere: ea lecta est massa metalli
Scilicet, ut posset crystalli more poliri.
Omnia sed nec erant domita his incommoda rebus:
Transversa regione sitûs, fundoque minoris
Adsistens oculus tubuli uno prospiciebat
E latere, atque plaga res inquirebat in illa,
Qua non sunt; igitur non molem dirigere illuc,
Non patulum norant convertere molis hiatum
Extemplo; longa ista mora, et fastidia longa
Lassabant oculumque nihil cernentem, animumque.
Propterea haec alio fabricari est machina ritu
Coepta novo, atque aliis praelata est omnibus una.
In fundo speculum quod diximus esse cavatum,
In medio terebratur, ibique foramine parvo
Panditur in gyrum: summo at quod vertice parvum
Huic tunc oppositum est molis regione patentis
In media speculum, non plana, at fronte cavata est,
Et multo magis ipsa cavata est, interioris
Quam speculi frons sit: parvi focus interiore
Praeterea a speculo plus, quam suus ipse, recedit.
Interiori itidem rimae subnectitur alter
At parvus tubus, intus habet qui non nisi binas
Sic positas lentes, minus ut convexa sit illa,
Quae propior speculo, pauloque tumentior altera,
Atque inter sese spatio breviore locantur,
Exquirunt quam quod gemina intervalla focorum.
Jamne vides, quod iter peragant, qui a corpore viso
Mittuntur radii? subeunt illi agmine magno 481
Os molis patulum, atque incurrunt laevis in aequor
Oppositum speculi, redeunt exinde repulsi,
inque minus speculum densati incurrere certant;
Convertuntque viam rursus, rimamque rotundam
Trajiciunt, geminisque illapsi lentibus ultra
Transcurrunt, objectum oculum tum denique pulsant.
Ordine dispositi sed qui sese inter adibunt
Tunc oculum radii? quis erit situs, et plaga cuique?
Corporis egressi de puncto quolibet uno,
In regione foci, speculo qui confit ab amplo,
Junguntur radii, postquam incurrere; repente
Incipiunt ab eo discedere, nempe, minoris
Ante focum speculi quam praeterlabier ipsi
Possint; deinde minus speculum sic excipit, atque
Pellit, uti faciat densari mutua; jungique
Inter se cogat, trans ipsum nempe foramen,
Hauriat ante prior nisi lens: atque ipsa refractos
Inclinat magis, et spatio breviore coërcet,
Atque coire facit citius, quam tangere possint,
Est sua quae medii ora foci, sed tangere possint,
Cum coëunt, est alterius quae lentis ibidem
Ora foci medii; quare lens altera fractos
Mittet distantes spatiis aequalibus omnes
Inter se, atque oculi faciet sic claustra subire;
Unde fit, ut docui, rerum distincta figura.
Utque oculis valeas variis aptare, necesse est,
Possit ut adduci paulum, contraque reduci
Majore e speculo speculum minus, atque reflexi
Proin radii inter se minus, aut plus forte vicissim
Inclinari, ut deinde refracti lentibus intrent
Sic oculum, atque levent aegrum, qua parte laborat.
Quin abducendo speculum minus efficis ista
Hoc ratione etiam, nimium ut vicina queamus
Transpicere; ex ipso vicino corpore namque
Qui veniunt radii speculo majore reflexi,
Junguntur spatio mage longo, conveniuntque.
Corporis a puncto sed jam quocumque remoti
Cum veniant radii per magnas aëris oras,
Inter se spatio debent prope tendere eodem; 482
Proinde sat est, uni quid eorum cuique, secunda
Cum lente egreditur claras eductus in auras,
Accidat anfractus post omnes, prendere, ut inde,
Quae cunctis plaga sit, facile educamus, et inter
Fasces quis constet flexus, quis imaginis auctus.
Inspice proin radios qui corporis egredientes
Punctis e variis regionem incurrere magni
In mediam speculi deberent, si terebratum
Non foret, et si non obstaret euntibus, ante
Quod speculumque aliud fugiunt: exinde remissi
Protinus adversis de partibus advenientes
Occurrent, et se flexu majore secabunt.
Illinc profugiunt in primae corpora lentis,
Frangunturque ab ea, plus et densarier inter
Se, quam cum fugerent ipsi a se mutua nuper,
Coguntur; porro lens praeripit altera, plusque
Inclinat fractos, et adhuc vicinius una
Copulat, et flexu, vel adhuc majore reclinat.
Sic oculo tum nos admoto prendimus omnes.
Jam quoniam se bis per iter secuere vicissim,
Non inversa venit, rerum sed recta figura;
Et quoniam cepit terna augmina flexus eorum,
Ingens, quas tuimur, rerum fit imaginis auctus.
Jam tubus e genere hoc te per caelestia ferre,
Haud secus ac alii, queat, amplum et pandere mundum,
Si geminas inter lentes, ubi jungitur omnis
Cum radio radius, qui puncto advenit eodem,
Et puncti fit imago, loces tu scilicet orbem,
Interius qui sit vacuus; quod cernitur intus,
Ut bene distingui haud confuso limite possit;
Praeterea quoque fila loces subtilia, ut ante
Diximus, ut valeas mensuras prendere certas.
At tubus hic alios superat, longeque relinquit
Omnes post sese, nequeant in multa retexi
Stamina quod radii; nequeunt hi nempe resolvi
Reflexi, atque sui diversos prodere mores.
Proin queat augeri multo magis, et simul ipsa 483
Effigies non confundi, distincta sed esse.
Attamen hic aliquid culpes quoque, nempe nitorem
Non specula ipsa diu purum servare valebunt;
Quandoquidem salibus, quadam et rubigine fusca
Turpantur, clarumque jubar texere metalla,
Impediuntque, aciem species ne clara lacessat.
Praeterea quamvis non jam specula ista retexant
Pulsantes radios, at lens geminata retexit.
Adde quoque errores, speculorum ex orbe cavata
Huc infert quos forma, rotundaque segmina, lentes;
Ut puncto ex uno digressi corporis unum
Non bene conjungi radii, et concurrere possint
In punctum. Certis hinc prendere finibus auctum
Est opus, et speciem quavis grandescere mole
Haud sinere; haud sit enim distinctaque, claraque semper.
Proin nobis praeclusa tubos spes condere tantos
Posse, ut res, quarum cupidi nimis esse videmur,
Ostendant unquam, Lunae super orbe nitenti
Scilicet ut, si sunt, animantes conspiciamus,
Et formam, et varios motus cernamus eorum,
Noscamusque domos, et culta ligonibus arva,
Et valido ventorum agitatas verbere quercus;
Mercuriique itidem, Veneris, Martisque tuamur
Haec super ore eadem, diversa aut multa notemus
Nostris a rebus; nec tu quoque magne latescas
Juppiter, aut Saturne, tuusque ille annulus ingens,
Vestraque, quotquot sunt, famulantia sidera circum;
Atque ita distantum longe sit nuncia rerum
Lux cita, plusque illic, quid fiat, quidve novetur,
Quam trans oceanum, trans alpes, scire queamus.
At magis haec multo est spes irrita propterea, quod
Esse ingens moles speculi deberet, ut ipsum
Tot caperet radios, quot grandem ad imaginis auctum
Sunt opus; hac etenim longe excrescente, necesse est,
Ne sit clara minus, radios ut ahenus orbis
Excipiens speculi pupilla major hiante
Tanto sit, major quanto debebit imago
Esse, oculo quam si rem prospiciamus inermi,
Scilicet, ut supera jam paulo ostendimus ante. 484
Jam nos velle puta quiddam ipso in corpore lunae
Aspicere haud aliter, quam passus mille remotum
Si foret a nobis; fieri tum major imago
Deberet toties, quot millibus edita luna est:
Illa sed a nobis tot milibus edita distat,
In quot pervenies, denos quater, et biscentum
Si numeros repetas numeros per mille; necesse est
Proin speculum toties pupillae prendat id orbem.
Ast in directum pupillas ordine longo
Si statuas centum et denas quater, unius aeques
Vix spatium pedis; hinc speculi, quod quaerimus, augmen
Quingentos et mille pedes exposcere nosces.
Quod qui jam constare queat, qui jungere moli
Vertendae huc illuc, rebusque aptare videndis,
Idem etiam montes possit jactare per auras,
Incessuque gravi tellurem agitare trementem,
Inserere in nubes caput altum, atque aequora late
Uno vasta gradu distento transiluisse.
Hac ratione velis sed si Jovis inspicere astrum,
Qui bis mille locis plerumque remotior extat,
Quam luna a nobis; speculum ad sex millia centum
Expandi id certe deberet, nec minus amplum
Esse, e bisdenis quam terrae partibus una est.
Nostram huc anne putes operam pertingere posse?
Quam tum longa foret moles, quam vasta tuborum,
Conjecta ipse animo longe, quantisque columnis
Fulciri id pondus nubes superantibus altas
Deberet. Jam nunc quantum insanire fatendum est,
Se vidisse ferunt qui lunae fulmina nigris
Nubibus ejaculata, ruentesque imbre procellas?
Miremur porro, si prisca fuisse vetustas
Vulgârit, qui nubiferi de rupe Pachini
Viderit in Libyco candentia carbasa classis
Aequore, sidonias altae ad Carthaginis arces?
Ast non est in eo prorsus spes omnis adempta,
Possit ut in luna res quaedam magna videri,
Urbs velut ampla, velut constratum classibus aequor.
Fors manet haec nostros olim fortuna nepotes,
Ut videant et adhuc magis aucta hac arte tuborum 485
In lunae facie quaedam mutarier annis:
Nempe novas urbes condi, veteresque perire,
Commutare suos, diverso et labier alveo,
Inductasque mari quoque terras, et mare terris.
Quae cum contingerint, uni referenda profecto
Cuncta Repertori fuerint, qui protulit artem,
Cernereque edocuit reflexos per radios res
Certius, inque novos, dixit, conscendite mundos,
Armaque suppeditavit, et instrumenta volandi:
Sic et Daedala procul evolat Icarus arte,
Et quos occidius populos deteximus oris,
Inque dies alios reperimus, sic damus olli,
Qui prior intactum, atque ignotum proscidit aequor.
Inserere ast etiam docuit ratio ipsa, vel usus
Haec specula exiguis tubulis, queis cernimus, infra
Nostros quae sensus rerum tenuissima constant;
Lentium in his, vitrique sed est communior usus.
Hinc longe nobis jucundus et utilis extat
Naturam parte hac alia prospectus in ipsam.
Juverit idcirco, genus hoc, quoque nosse tuborum
Quam variae partes, qui sit modus. Est tubus, una
Cui tantum vel lens, vel vitri parva rotundi
Est inserta pila; est itidem cui vitrea septa
Plura aptantur: ubi est lens unica, ponitur ejus
Propter conspicienda focum res; scilicet illinc
qui puncto radii tunc emittuntur ab uno,
Ipsorum postquam vitro confracta potestas
Est a trajecto, spatio sese inter euntes
Aequali visum feriunt, oculoque recluso
Succedunt densi: distincta ita confit imago.
Praeterea adductam tum nobis esse putandum est
Tam prope rem, quam si nudus consisteret illa,
Qua lens in regione, oculus; proin corporis ipsa,
Parva licet frons sit, magnum grandescit in auctum:
Nec tamen hanc si nos oculo intueamur inermi
Tam prope, tunc aliud quidquam possimus ibidem,
Quam speciem incertae et confusae cernere molis.
At tubuli, plures lentes quos claudimus intra, 486
Quid prope sunt, nisi quos supera jam diximus esse
Pluribus instructo vitris, longeque tuentes,
Inversos tubulos tamen? hic convexior extat
Lens, quae prima, ad rem quaeque est conversa propinquam;
Altera lens propior non tam tumet, ut neque porro
Altera, quae media interdum in regione locatur.
Hic quoque perfacile est cognoscere, quidquid oportet,
Ut distincta simul rerum sit, et aucta figura,
Scilicet ut supera jam dictum est; clara sed esse
Non poterit, limen nisi de flammante lucerna
Excipias lente exterius, nimiumque coactum
Rem super immittas, vel solis lumina densa
Projectes in rem speculo, vel ad aëris auras
Candentes spectes, pulsataque moenia sole
Ipsam convertens rem, si pellucida constet.
Semper et ut species permagno possit adauctu
Crescere, convexam lentem nimis esse necesse est,
Quae prior, exteriorque, focumque adstare propinquum.
Proin speculum si jam pro lente adhibere cavatum
Hic tentes, nimium certe, nimiumque cavare
Tum sit opus, grandi tenuem rem crescere mole
Ut faciat, parvumque ideo struere, atque locare
Rem prope: at offensum radiis redeuntibus ipsa
Res faciat, speculum siquidem tegat, et sinat ullos
Non oculum radios impellere posse reflexos,
Vel longe paucos, nec quos sentire queamus;
Nec facile ipsam rem luci, quam debet habere,
(Obstet idem speculum nam partim) exponere possis.
Saepe tamen speculis nihilo minus utier ipsis
Hic opus est, verum planis, varieque locatis,
Corpora quae multa possint inspergere luce
Tenuia detortâ, vel quae convertere possint
Quo radios vis cumque eruptos lentibus, atque
Projicere, et quovis rerum deferre figuras.
Sic quoque in obscuro thalamo si adjungere rimae
Exili tentes tubulum hunc, extraque fenestrae
Adfixum speculum sic vertere, solis ut ictus
Exceptos intro rimâ transmittat aperta
Scilicet in tubulum, quam dum lux fulgida tranat, 487
Incidat in clausam tenuem rem, protinus umbra
Hujus adaucta fugit, thalamumque irrumpit in ipsum;
Excipitur nivea si jam super illa papyro,
Corporis efficiet simulacrum grande pusilli,
Tanto grandius id, quanto est distantius; istic
Contemplere suas partes, seorsumque figuras
Omnes ignotas prius, et tueare animantis
Parvula membra, suos et motus denique, et usus.
Hoc genus, instrumenta, fuit qua impervia quondam,
Naturam patefecerunt, artesque, dederunt,
Ejus multiplices admissi ut conspiciamus,
Spectemusque novo veluti miranda theatro.
His si Democritus fulsisset lumina quondam,
Se sua visurum corpuscula prima putasset,
Plausissetque sibi, velut esset legifer ipse
Naturae, proprio quam scilicet esse videret
Exhaustam ingenio, nequidquam; nam didicisset
Observans iterum, atque iterum producier usque
Naturam, semperque sui majore latere
Parte, magis atque magis procul esse exordia prima.
Quis memoret, quantum perceptum hinc utilitatis,
Quantis notities hominum est exaucta repertis,
Corpora dum nova sunt detecta, modique recentes
Omnibus in rebus, species, formaeque animantum,
Ignotaeque diu partes in partibus ipsis
Exiguis tenues, iterumque iterumque minutae,
Et motus, et concursus, et dispositurae,
Et ductus varii, varii per singula nexus;
Unde aliis in rebus item ratione coortis
Assimili similes licuit cognoscere mores.
Sanguineum laticem per venas ire recentes
Usque in circuitus, fundique a corde per artus
Undique diversos; recipique ex artubus in cor
Cernimus in ranis, aliisque animantibus istud
Cernimus, exilis quibus, et pellucida pellis,
Prospectumque negat non viscera in intima nobis;
Atque iter id nostri firmamus proinde cruoris
Esse, ut nuper erat sola ratione retectum, 488
Utque erat anteactis fors ignotum omnibus annis.
Corporis exanimi tenues evolvere fibras
Jam licet, et ductus omnes, nexusque vicissim
Jam modo nevorum, et venarum certior extat,
Contortique harum flexus, membranaque multa
Inducta huc illuc; cordos, cerebrique latebras
Excutimus, cujusque et adimus in intima sensus;
Intuimurque itidem corpuscula rubra cruoris,
Qua sint forma, auctu, concursu, concilioque.
In nostris quot multiplices deprendimus usus
Visceribus, quot sunt ad vitam inventa tuendam,
Quot morbos ad pellendos, aegrosque dolores?
At quot adhuc superesse videmus, quo neque vitris,
Increscant quorum mage vires, est adendum,
Quotque infra submersa manent, atque obruta longe,
Atque, ut nunc, longe semper submersa latebunt,
Quae nec adhuc constent primordia, plusque elementis
Distent a primis, quam magno a corpore contra?
Nostrorumne aliquis quae sint discrimina novit
Artuum, ubi varius secernitur humor, et exit
Sanguine de nostro, sudor velut, atque saliva,
Saccatusque liquor, rigat et qui viscera succus;
Quique vapor nervis excurrit, si tamen ullus
Excurrit nobis quem non vidisse potestas,
Nec vigilis ratione ulla deprendere sensus,
Denique quem laticem loca turgida semine multo
Ejiciunt veneris blando irritata furore?
Nuper in hoc vasti magno velut aequore ponti
Innumeram nare, et provolvi turbam animantum
Vitrea spectarunt multi trans septa tuborum
Scilicet undanti serviscunt agmine vermes,
Quorum non populum solis deprendere possis
Ipse oculis, adeo tenues sunt, exiguique,
Seque esse ingentes sunt protinus admirati
Tam parvis mundos animantibus, haud aliter quam
Usque adeo natura locorum est indiga, ut illic
Constituat sobolis viventia corpora multae?
Inde seri genus humanum voluere putantes 489
Plerique, et primos hominem de vermibus ortus
Ducere; verum aliquem tam turpi ab origine nasci
Fors puduit, reperitque novos animantibus usus.
Sed, quid praestet ab his, videat Natura, Animantum
Alma parens, nisi fors caveas hic ipse animantum
Credere de numero sese versantia quaedam,
Turbine ut in magno, et caudam ducentia longam
Corpora, praeterea brevia ipsa, rotundaque prorsus.
Non aliis in rebus item pertingimus in tam
Tenuia? viventum corpuscula nonne reperta
Sunt quoque, queis acies ferri vel summa sit ingens
Atque patens campus, quo possint exspatiari
Effusa, et faciles huc illuc edere saltus?
Jamque quot in foliis, in truncis, inque medullis,
In succis itidem, saxisque rigentibus, atque
Inter arenarum cumulos, glebasque feraces,
Si bene transpicias, animantes vivere noscas,
Solis vix etiam possis ut prendere eorum
Saepe oculis mundos, quos incoluere recepti?
Sed quae finis erit? num in vita hi denique constent
Extremi, ut jam non infra decurrere possit
Natura? illi ipsi parvi sibi sint animantes?
Illi alios tanto post se videre minores
Fortasse, atque alios isti sine fine; quis ausit
Immensae rebus naturae ponere fines?
Quin etiam, quo plus descenditur, est reperire
Illic quaeque magis genera esse feracia multo,
Immensoque magis numero florere minora.
At quibus in parvis parvos animantibus artus
Seorsum etiam aspicere est, oculos, os, pectora, colla,
Atque pedes, gemini saepe et discrimina sexus,
Et varios motus, ut edant, sugantve, quod uni
Cuique est dulce, ineant itidem ut connubia laeti,
Ut sobolem gignant teneram, et sua secla propagent,
Si cupidi instamus scrutari, et tantula scire
Ardemus; jam quae tumefacta abscesserat ante
Lustrato a caelo, spatia et peragraverat orbis,
Impigra mens, amplam dum prospicit in ditionem
Naturae hanc aliam, et vastos sine fine recessus, 490
Protinus ignaram sese fateatur, oportet,
Notitiaeque suae nimis arctos conscia fines
Esse, breves sensus, artem et quamcumque pusillam.
Verum age, res alias trans vitrea septa tuere;
Inspice et in flores varios, in semina frugum,
Arboris in gemmas, in frondes, in lapidesque,
Terrasque, atque sales; quam tum mirabere parva,
Quam pulchris constructa modis, variisque plicata
Omnia! quae stant arte, sed ars procul invia nobis,
Quantumvis tenuis pars quaeque appareat ingens;
Scilicet haud valeas artem illam prendere quam sit
Subtilis; nil tam minimum est, sit ut illius expers,
Quin magis in tenui propriam vim, juraque servat.
Conspice jam porro nostras quaecumque per artes
Condimus, argento veluti signa aspera, et auro,
Aut sculptos caelo latio, grajove lapillos,
Quos gerimus digitis inventos saepe sub altis
Ruderibus, pretium et mirantes addimus ingens,
Gemmasque in faciem distinctas, exque politas
Multiplicem, ferrum rodenti et cote subactum,
Subtilique acie finitum, haec omnia vitris
Transpecta, et multis proin late partibus aucta,
Absona jam videas, informia, scissaque multis
Cuncta viis, neque non huc procurrentia, et illuc,
Denique ni rectum, nil planum, laeve, nec aequum.
Quanto igitur sensus acuas magis, illa profecto
Naturae tanto magis admirere venustis
Compta modis opera, et multam deducta per artem:
Contra quae condunt homines, fateare, necesse est,
Tum magis atque magis primo decedere cultu,
Et speciem, crassis quae sensibus obvia, pulchram
Ponere paulatim, et demum in contemptibus esse,
Haud secus ac umbras longe et vestigia rerum.
Nonne vides igitur, vel ab ista parte tuaris
Naturam, qua nos infra descendit, et amplam
Esse, et magnificam nihilo minus, immensamque,
Quam late aetherios supera dum construit orbes,
Et vastas mundi sese distendit in oras? 491
Nos velut in media rerum regione locati,
(Quanquam hic quid mediu constet, summumque vel imu?)
Quo jam cumque oculos sursum, deorsumque movemus,
Vertimus atque animum, mirandaque, magnaque vulgo
Omnia conspicimus, nostros fugientia longe
Omnia conatus, aciem exsuperantia nostram;
Scilicet attonitam ut series rerum utraque mentem
Hinc illinc distenta pari ratione relinquat,
Et fassam nihil esse suis non altius orsis. 492
Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1755, Rim]: Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica, 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [stay-b-phil-rec.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.