Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Si omnium, quae post novam sub Carolo VI Hungariae regulationem evenerunt, reminisci velimus, nullo certe negotio deprehendemus postremam tristem Hungariae catastrophen non alia de causa tam brevi tempore, tamque facili negotio perfectam fuisse, quam quod longa placidi Theresiani regni felicitate emolliti nos ex ipso constitutionis nostrae cardine emoveri iam antea passi simus. Quis enim nescit basim systematis nostri in eo versari, quod sola executiva potestas principi propria, legislativa e contra cum statibus regni communis sit? Quis ignorat quod suapte arbitrarium effici debeat imperium, ut primum potestas executiva legislativae coniungitur, id est, ut primum idem leges condere, idem eas pro lubitu interpretari, idem pro volupe transgredi, idem denique etiam exsequi potest. Quem denique latet, quod iam ante Iosephum II potestas executiva non modo de iis, quae stricte ad legislationem adeoque ad comitia pertinent, multa disposuerit, verum etiam partim ea, quae legibus constituta sunt, in effectum non perduxerit, partim quaedam legibus etiam adversa statuerit; urbariorum certe regulationem, studiorum educationisque systema, vectigal tricesimale, pretium salis, monetae evaluationem, sanctiones poenales, ipsam usque adeo militiae, qua parte Hungariam respicit, coordinationem et sescenta eiusmodi alia ad potestatem legislativam pertinere nemo ignorat, et tamen potestas executiva omnia haec iam ante Iosephum II proprio nutu et ordinavit, et peregit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.