Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Solacii huius magnitudinem sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac providentia non absolvi, sed eo nobis omni studio conitendum esse ut primum quidem, quidquid illegalitatis in aliquam publicae administrationis partem quandocunque irrepsit, id omne in imminente iam nobis diaeta ita deleatur ut eius nec vestigium quidem severus actionum nostrarum iudex, posteritas, agnoscere possit; dein vero ut constitutione nostra in iisdem comitiis ad omnigenum securitatis statum collocata solidioribus, atque ipsi illam accepimus, fundamentis nixam ad posteros transmittere possimus libertatem. Ut idonea hanc in rem consilia conferre possimus, iuvat nos attentius reputare qui factum sit ut ingenua et secus libertatis admodum tenax natio tam prope ad exitium perduci potuerit? Sicut enim cognito morbi statu medicus idonea facile medicamenta ordinare potest, ita detecta genuina, quae rem publicam afflixerunt, malorum causa necessaria ad eius sublationem haud difficile est procurare.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.