Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quod autem instrumenta eius attinet: si decretum fuerit, ut supremus regni senatus e
repraesentantibus circulorum efformandus ad principem immediate referat; ut id pro crimine
falsi habeatur, si caput senatus nomine huius quid expediverit, quod in 1060 pleno
senatu relatum non sit, aut vero si ad privatam talium pertractationem se immiserit, quae ad
agenda totius senatus referuntur; ut supremi comitis munus ad mentem Fundamentalis
Andreae II Decreti articuli 16. et 30. conferatur, ac alii etiam magistratus non
sanguini, sed capacitati et meritis tribuantur; ne iurisdictio militaris et politica; aut haec
et iudicialis; immo ne politica quidem et cameralis in unum idemque individuum congerantur, et
ne uni soli individuo ulla potestas privative conferatur; denique ut magistratus omnes tanquam
instrumenta potestatis executivae de omni, de quo potestas legislativa rationem habere
voluerit, facto eam reddere teneatur: si, inquam, omnia haec constituta fuerint, nullum certe
constitutioni nostrae a potestatis executivae seu immediatis, seu mediatis instrumentis
periculum imminebit.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|