Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nos ipsos quod attinet, cum vera libertas inter arbitrarium imperium et anarchiam media sit, sicut illud impedire, ita hanc omni ratione vitare debemus. Id ut assequamur, plura certe causae publicae sacrificia nos facere oportebit. In arbitrario enim imperio una civium classis ad honores, alia ad lucrosa officia, ad exemptionem a communibus oneribus alia obrepere solet: vera libertas exigit ut tam beneficia quam onera reipublicae communia sint. In arbitrario imperio concentrata in paucis manibus tota vis publica facilem reddit mandatorum principis effectuationem. In temperata monarchia, ut vis publica quam rarissime adhibeatur adeoque ut singulus civium leges non tantum sponte sua, sed et alacriter exsequatur, interest. Hic est lapis ille Lydius qui ostendit an populus aliquis libertate aut servitute dignus sit. Si enim cives abrogata per potestatem legislativam beneficia dimittere renituntur, si imperata per eandem onera sustinere detrectant, si denique perlatas ab eadem leges observare recusant – hic certe populus nec libertate dignus est nec diu eam retinebit; quo enim maior et frequentior est adversus decreta potestatis legislativae renitentia, eo frequentius potestas executiva vim publicam adhibere debet; quo autem frequentius haec id faciendi occasionem habet, eo etiam facilius non tantum legum, sed et propriae voluntatis effectum procurare sicque ad usum leges ferendi, id est ad arbitrarium imperium, pervenire potest. Ut proinde securam ad posteros constitutionem nostram transmittamus, antiquos nos mores resumere oportet; sola enim frugalitate absque avaritia et zelo patriae serviendi absque ambitione libertas et comparari et iam parta tuto retineri potest.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.