Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Examen, unde rusticorum tumultus enatus.)

Quaeres 1mo: quae praemissi tumultus rusticani causa? Quandoquidem ex conscriptione eam promanasse non appareat, cum nec occasione conscriptionis aut ante eandem acciderit, neque illico post eandem, sed neque conscriptio absoluta fuerit, neque in omnibus examinibus talem tumultus hujus causam quispiam edixerit. Respondeo lmo: neturam illam praetensam stuparum, quas domina Raffajana distribuerat, tametsi pro causa tumultus habitam, veram tamen causam dici non posse, sed ad summum praetextum, qui a causa movente distingvi debet. Ratio mea est. 1. Quia jam et antea nebant. 2. Quia, si prudenter et sana ratione praedescriptae factiones considerentur, quis neturam pro causa movente adstruet? Domina illa rusticis Podravanis sive 4tae factionis, sed neque 2dae aut 3tiae factionis stupas dedit nendas, quin neque dare potuit. Ergo stupae illae ratio et motivum tumultus esse nequiverunt, et quidem, ut eodem tempore et ferme die rustici in tot et remotis partibus, ut praecipue Podravani sunt, tumultuent, eodem ubique modo procedant, videlicet incinerando, spoliando, occidendo. Ista a me perpensa evincunt, neturam illam causam tumultus non fuisse sed ad summum praetextuatam occasionem, consequenter aliam esse debuisse, ob quam ad tumultuandum eodem tempore et praemeditata et condicta ab omnibus modalitate eadem, comburendi nempe spoliandique, iverunt. - Respondeo 2do. Aeque mihi non videri, tumultum illum in saevitiem dominorum terrestrium trahi potuisse. lmo. Quia dominus comes Ludovicus Patachich prouti neque dominus Antonius Jankovich vel per ipsam commissionem in saevitie convicti sunt, immo nec convinci potuere, tanquam suorum colonorum ad aliorum lamenta in merito satisfactionis

-- 186 --

sive impensionis conservatores. 2do. Quia singularum factionum spatii sive dominales officiales capita et ductores fuere, hos autem tanquam immunes et liberos vi officialatus ab omnibus praestationibus domini eorundem nec angariant nec angariare solent, immo per hos vel maxime decipiuntur, uti occasione conscriptionis in Kellek, illo 3tiae factionis capite, expertus sum, cujus in Preszeka facultates potiores suo terrestri domino, quoad bona ejus Preszeka, erant. Hinc si angariantur coloni, cum per spanos quoad robotas et alia angariari soleant, ob rationem excessuum si rusticorum fuisset tumultus, spani occidi, horum spoliari comburique domus a tumultuantibus debuissent. Et cum hoc factum non sit, immo hi capita semet effecerint, consequens est, saevitiem causam tumultui praebere non potuisse, quia neque spani et officiales vi rapti sunt, sed illico praeiverunt. Ut cum comes Joannes Patachich ad primae factionis exstingvendum ignem suos convocans accedere voluisset, ab officialibus suis (quia nempe cum reliquis confoederatis et tumultus autoribus) renitentiam et primam resistentiam expertus est. Qui dein sequenti die factionis fuere capita. 3tio. Quia, respective ad alias regni partes et districtus, rustici illi, qui tumultuarunt, tam in contributione quam et robotis minimum praestabant, uti egomet occasione conscriptionis vidi et didici. 4to. Quia de saevitie et oppressione antea nunquam sed nec occasione conscriptionis (praeter solos homines Montis Claudii), quamvis, uti supra, de hoc interrogati, lamentati sunt. 5to. Quia locorum, qui tumultuarunt, |278 domini terrestres nec residentiam (excepto Kaszner) in bonis illis habuerunt, ut in eos saevire ipsosque opprimere valuerint. 6to. Quia rustici per totum regnum non tumultuarunt. 7mo. Quia ejusmodi causa ex praedis post tumultum factis, item examine illo generali rusticorum nobilitati attributa est. Subsequentia autem antecedentibus quomodo causam dare possent, non invenio. Hinc praedae illae vicebani, tanquam tumultum consequentes, qua ratione causa tumultus antecedentis fuisse valuissent, judicet aequa posteritas. Sed

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.