Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Sotvitur objectio.)

Dices: qualiter ergo causa ista nobilitati attributa et quidem cum tanta injuria? Respondeo 1. Ex praevia vicecolonelli Mihaljevich informatione, per commissionem Kanisiensem, comitem nempe Neuperg (qui ut olim aulae praefectus regnantis imperatoris, gratiisque apud caesarem et reginam pollens, conservante tales gratias sua filia, nupta Auersperghiana) confirmata, accedente etiam Veröcensis tumultus causa (de qua inferius), dominorum videlicet terrestrium excessu, uti Veröcensis scribebat commissio, igitur causa illa et huc tracta, commissionis Zagrabiensis praeside et Bohemo illo caeterisque coassessoribus eo minus falsificare denunciationes praemissorum volentibus, quod opinionem hanc in aula jam canonizatam viderent, et quod ipsi hic in patria, uti superius descripsi, de quorundam sibi illatis injuriis lamentarentur et quosdam crudelitatis accusarent, taliterque et seipsos et caeteros reos effecissent. Demum commissio Zagrabiensis in confirmanda hac opinione studium omne posuit, dum de his indagavit, neque, ut in tanto negotio communi nobilium respondeatur nomine, vel proposuit, minus vero nobilitas, ut audiretur, fuit solicita, quia tanti momenti rem nemo ut communem et publicam considerabat injuriam, sed quivis ut particularem. Hinc per ipsum nobilitatis silentium confirmari in sua opinione aula videbatur. Regni nomine commendabantur vicebanus, Raffay, Jellachich, non autem nobilitas, cui nihilominus

-- 187 --

toti tam per singulorum rusticorum examen quam et praeconceptam ab aula opinionem, tumultum videlicet rusticanum ex saevitia et oppressione nobilium et dominorum terrestrium processisse, injuria inferebatur et illata est. Sane Ladislaus Lukauszki ad deducendam quorundam e regno praepotentiam anno sequente hoc ipso argumento usus est. Praemissos videlicet nomine publico commendatos defensosque fuisse, nobilitatem autem totam, ut status est, neglectam prouti et caeteros nobilium, qui excessisse per commissionem adinventi sunt. Hocve ideo, quia quidam seipsos statum publicum autumarent. Mihi sane persuasum est, si magnates et nobilitas vel a me superius deductas reflexiones ad enervandam opinativam tumultus causam adduxissent et quidem publico nomine, considerationes alias in aula suae repraesentationes habuissent. Si enim auditi sunt rustici, non concipio, quin et status auditi non fuissent. Semperque fuisset gravior nomine statuum ob talem injuriam repraesentatio, quam privatorum rusticis faventium et nobilitati nocentium.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.