Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Systema regulandi regni imponitur elaborandum Althamio. Solicitus de systemate Althamius.)
Ergo per baronem Kooh respondetur Althamio, idipsum Majestati Suae videri, sibique imponi, ut systema ex opere. Ego deprecatus laborem sum, tanquam opus considerationis majoris, et praecipue, quod ad reginae manus venire debeat, utpote in intimo consilio perscrutandum. Insistunt saepius, tribus diebus sponte semet ad prandia venturos nunciarunt, ut me disponerent. Tandem Althamius ipse die uno ad se accersit, oblataque secum chicolatta, rogat per omnia insinuatque, sibi relatum haberi, praepositum majorem in Gorre aegrotare atque vix evasurum. Se per amicos suos facturum, ut pro tali labore remunerer, immo Suae Majestati scripturum, quod cum is ob labores perficere nequiverit, a me accepisse adjutorium. Fateor, consideratione beneficii hujus motus sum, ut de methodo, qua cuperet, eundem interrogarem. Is se mihi totum credere reposuit persvasumque sibi esse, me bene facturum. Tradidit mihi Jursichii scripta illa, dein quae aliorum sibi extradata erant, mere lamentatoria, per Jursichium | 269 aut Bisztriczajum submissurum vesperi, quia prae manibus partim Bohemi consiliarii partim Jursichii essent. Fidem ei spondere debui, et spopondi, me illos talesque nunquam revelaturum. Submisit ille scripta illa per Jazvicz, Bisztriczaji amanuensem, obsignata sigillo, scribente Bisztriczajo: parcerem, quia ob labores neuter venire posset.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.