Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Raffay stante commissione suam jactat cum effectu potentiam.)

Innotuerat quoque Althamio, dixisse Raffajum, commissionem non semper futuram Zagrabiae, se autem cum reliquis permansurum. Rem hanc tulit aegerrime et inquisitionem desuper collectam misit principi cum opinione non sperandae pacis, si hi in officiis permaneant; cum enim se praesente talia jactare praesumant, quid se absente futurum? Et magno sui infortunio Matlekovichios stante commissione persequi inceperat. Qua in re capitaneus Nicolaus Matlekovich questus est, et comes Althamius reginae subito significavit, viri hujus insolentiam se jam praesente incoari, et quidem cum fraude. Nam coram se plenipotentiarium Erdoedianum se non esse negavit pernegavitque, | 268 immo ad speciem Orlekium plenipotentiarium esse dixit et plenipotentias ejusdem exhibuit, cum nihilominus comes ipse Georgius Erdoedy in recentibus ad Matlekovichium suis litteris Josephum Raffay suum plenipotentiarium scribat, suisque sic adhaereri debere ordinationibus, tanquam si propriae ipsiusmet comitis essent. Has easdem Erdoedii litteras reginae in originali mittendo, et quoadusque de regimine isthic alio provisum non fuerit, impossibilem esse et videri tranquillitatis ineundae rationem, perscribendo.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.