Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(De monetis et cursu harum his annis introducto.)
Ad resarciendum aulae damnum, hac moneta introductum, quam plurima excogitata ad usum fuere posita, uti primo: aureorum luidor vocatorum cusio, quod liga fl. rh. 12, crucigeris publica in subditis amorem aulae plane exstinxerant, et quemvis avarum esse oportuit, vel ditissimum simulare paupertatem. Incredibile est, quibus viis et artibus quaerebantur pecuniae. Officia et honores vendebantur, neque fuit quaestio meritorum, sed pecuniae; immo adauctis ubique taxis ad alteram tantum, uti priores fuere, vel invitis dabantur honores et tituli fine tantum eo, ut exsolvantur taxae. Per Stiriam Carnioliamque amplius bismille juniores foeminae collectae et ex rumore permisso, ducendas in Hispaniam ibidemque maritandas, cum reipsa barbaris precio sint venditae. Quis describat omnia? Justicia nulla, vincebat numerans, unumque meritum numerare, licita liberaque omnia numerantibus, ut mirum non sit, belli hujus effectum alium non fuisse, quam ruinam subditorum, pessimorumque morum fundamentum; mirum non sit, Borussiae regem de Austria, Gallia, Svecia, Moscovia triumphasse, a quibus in limine deprimendus videbatur. Omnes enim singulique captivi, apud eum longius dimorati, Fridericum a justicia, subditorum suorum cura hisque providendi studio laudare non cessant, cum alibi pecuniarum unice esset ratio. Haec sincere posteris annotare visum est. Interim Coatiae molestum accidit, non solum quod 40 fl. millia, quae | 549 bona moneta commissario ex contributionibus rusticorum dare debuit, fuisse Viennam missa et hac non exsolvi officiales nisi supramemoratis cartis, gregarios autem fatalibus crucigeris, sed et fuit gravius, dum commissarius ipse semet exsolvi cartis in medietate non difficultabat, episcopus Zagrabiensis cum clero eatenus sit protestatus, quin officiales etiam comitatuum ex publicarum rerum ignorantia contrariebantur. Qua ratione modico, illo lucro etiam, quod redundasset ex non factis schedarum bancalium commutationibus, patria privata est. Sed rem hanc patriae cives non intellexerunt, demptis fors in regno octo viris.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.