Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(De augendis politicorum salariis.)

Dominus Nicolaus Skerlecz, cassae regni perceptor, zelantissimusque publici, serio de augendo politicorumm, officiorum salario adeoque communi bono cogitans actaque universa investigans, reperit, adversus praxim provinciarum omnium atque 1754. ordinatam a principe conscriptionem exmitti multos, ut opifices omnes, molitores talesque ac similes ab omni onere. Tum observatum fuit, anni unius deperditam exstitisse contributionem, equidem anno sequente pro evoluto exsolvebatur (de quo errore alibi), considerata autem tam anni fertilitate quam statu populi intrinseco et veteribus dicae impositionibus, signanter circa annos 1696., 1697., eosque plus imponi posse judicatum, ex his itaque fundis, taxandorum videlicet de lege taxari debentium, item reductionis contributionalis oneris ad annos singulos successiva modica auctione adveniente, auctionem fieri posse judicabat. Comitatenses tamdiu adversabantur, quoadusque informati non exstiterunt, auctionem non quaeri pro solis tabularistis, at pro omnibus. Re comiti bano patefacta, is probavit, metuens unice cancellariae contrarietates, a quo metu solutus rationibusque convictus tam ex jussu aulae quaerendi fundus augendorum salariorum quam et ipsius auctionis, donec cassae cura regno subjecta habetur, tandem consensit, unice rem difficiliorem reddens, quod de augendis salariis quibusdam dixisset, ut vulgata haberetur antea quam firmata. Favit, negotio, quod fundus nec a bano adverteretur nec ab aliis. Itaque sic fuit constitutum, ut ad mensem Martium sequentis anni contributio quatuor florenis aucta pro 1761. et 1762. exsolveretur, pro anno autem 1763. ad finem

-- 425 --

ejus anni solvenda veniret. Busanium res latebat, quia, is metuebatur, tum, quod resolutionem accepisset trahendi ex camera salarii illius, quod Naisichio 1756. fuit attributum, cum quia damnari videretur, quod eo perceptore nil obtentum sit, ac denique, quia ex privata sua interessentia publici boni rationem veteri more metiri fuit asvetus.Quare ad terrendum hominem bene cogitatum exstitit, ut a bano argueretur, quod publicae utilitati soleat adversari; quo praestito demum res fuit, sed quasi vacillans, proposita, admissaque thesis, ut de augendis salariis valeat cogitari.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.