Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBER SECUNDUS

Suave peregrinas Gentes atque extera Regna
Trans mare trans montes mutato visere caelo,
Egregiasque Urbes lustrando atque Oppida multa
Et monumenta Virum et Populorum ediscere mores.
Suave etiam, quibus haec visendi externa potestas
Deficit, ex fastis Veterumque annalibus omnes
Transactae aetatis res noscere gestaque Regum
Bella et fortunas et quis datus exitus armis.
Sed nil suavius est, humili quam assurgere terra
Altius in caelum, nullaque a parte tenere
Interclusum Animum, qui libertate sua se
Undique victor agat, totumque feratur in Orbem,
Imaque summaque et in medio quae pôsta revolvat,
Atque alium intra se similem comprendere Mundum
Possit, eumque pari hoc exemplar grande secutus
In partes ratione suas disponere pergat.
Praestat enim longe divinam Numinis artem
Scire tibi, quam quid transacti temporis aevo
Induperatores magni fecisse ferantur
Sive Virûm validis cum millibus atque Elephantis
Fluctibus in mediis belli, seu pace vacantes.
Nam cum suspicimus rutilantia sidere multo
Templa super Solisque vias Lunamque meantem,
Et venit in mentem causarum atque ordinis hujus,
Omnia tum, vulgus plausu quaecumque secundo
Excipit, evictos Populos diffusa per Orbem
Imperia et regum vires titulosque Potentum
Marmoreas etiam moles laqueataque tecta,
Haec, inquam, nihilo tunc sunt miranda magis, quam
Quae Pueri peragunt ludentes, aedificantque. 53
Praesertim cum nos aeternae munere Mentis,
Qua genus omne caret pecudum, ditàrit amicum
Numen, quid facere hic pro tali denique oportet
Natura? num divitiis certare parandis
Noctes atque dies? infestumne ambitionis
Luctari per iter potius, quam exordia rerum
Dispicere et causas, qua quid ratione geratur,
Et lustrare plagas Mundi, et deferrier illuc,
Unde gradus summam ad Naturam pervius extat?


Nunc age, quo pacto Summaï totius Omne
Digestum, et qua hujus possint ratione videri
Connexae partes inter sese atque locatae,
Ut sic astrorum concursus tempora motus
Annorumque vices tempestatumque reduci
Ad proprias valeant causas, atque omnia constent,
Expediam: tamen ante tibi memorare juvabit
Quaedam, quae cunctis praemitti postulat ordo:
Nimirum, quoniam naturam corporis esse
Diximus extensam, quae restant, percipe porro.


Et primo triplicem mensuram poscere corpus;
Nam triplici extensum quodvis ratione necesse est,
Scilicet in longum et latum atque excurrit in altum.
Quare ubicumque triplex fuerit mensura, fatendum est
Corpus id esse, licet minimum; velut haud minus aër
Illud erit, parva possis quod claudere testa,
Quam quod in immenso circum diffunditur orbe.


Nec magis extensum est corpus, cum rarius extat;
Rarius est etenim, laxata foramina cum plus
Aëris accipiunt, et plus disjuncta recedunt:
Densius at contra fit, cum minus intus apertum
Contraxitque vias, aurarumque expulit extra
Naturam: proin corpus idem conservat eandem
In se materiem, semperque intrinsecus aequa
Mensura extendi rarum densumve necesse est, 54
Namque eadem ejusdem mensura est materiaï.
Id tibi ut exemplo confirmem; spongia multa
Plena tumescat aqua; quamvis majoribus illa
Extendi tum forte locis videatur eo, quod
Lympha recepta intus juncta intervalla relaxat;
At praeter spatium, liquido quod corpore lympha
Obtinet, extendi paribus loca, ut ante, videbis,
Spongia quae replet, mensuris: proptereaque
Non tibi majus erit corpus, cum rarius extat,
Nec minus extensum, cum laxa foramina junxit.


Corporis et spatii porro nomina quanquam
Diverso distincta sono, tamen una utriusque
Est natura, utrumque suis quia partibus esse
Extensum pariter sensuque et mente videmus.
Quod magis ut liquidum fiat, facilisque sequatur
Haec mea dicta fides, rem sic ostendere pergam
Exemplo lapidis: fac, ut illi mente rigorem
Demas; corpus erit tum molle, ut mollia multa
Corpora sunt: ullo porro sine finge colore;
Corpus adhuc remanebit, ut undae corpus et aër:
Dehinc sine pondere eum demta gravitate recense;
Corporeamne minus tum, quam levis ignis, habebit
Naturam? frigus quoque tolle, et tolle calorem,
Atque alia e genere hoc, sine queis permulta videmus
Mutata haudquaquam natura corpora dici.
Quid demum lapide ex illo remanere fatendum?
Quid? nisi quod spatium est, metiri quod valeamus.
Et quia adhuc corpus compellimur esse fateri,
Propterea spatii natura et corporis una est.


Proinde videre licet non mixtum rebus inane;
Nam foret extensum, spatio quod convenit atque
Corporeae pariter naturae: ergo omnia plena.
Si porro nihilum est illud, quod inane vocamus,
Nec valet extendi nihilum (nil convenit illi); 55
Quandoquidem nusquam, qui non extenditur aptus
Mensuris, locus est, nusquam reperitur inane.
Neve putes clausum vas omni corpore posse
Intus inaniri spatio tamen intercepto;
Nam si, quidquid id est, inter latera intima tollas,
Nil tum proinde, quod intersit, superare necesse est,
Propterea spatio quoque, quod fuit ante, vacabit.
Quapropter laterum coëuntes undique costae
Jungentur, quoniam medium nihil esse videtur.
Nos tamen arbitrio vulgi persaepe vocamus
Illud inane, quod est sine re, quam debet habere:
Aequor uti vacuum est, cum nullo pisce natatur,
Aut Navis, si merce vacat; non plenior illa
Quanquam est, Eois intus si pressa laboret
Divitiis, quam si levis extet pervia vento:
Nam neque durities neque pondus corpora reddunt
Augmine majori, sed cum majoribus ipsa
Sunt extensa locis, spatiumque capacius extat;
Quod semper sibi par in navi constat eadem:
Semper propterea plena est, neque plenior unquam.


Quod si forte aliquis non omnia plena reatur,
Corpora quandoquidem sine inani posse moveri
Non videt, a vera quantum ratione recedat,
Accipe. Progrediens quae pes loca liquit, in illa
Confluit extemplo atque in eodem tempore pulsus
Aër, qui motum pariter suscepit eundem
Cum pede; et id tali fieri ratione videtur.
Aëra propellit motus pes anteriorem;
Ille alium prae se trudit, pariterque propinquum
Alter hic; et motu per plures continuato
Non recta sed circuitu celerantibus auris,
Fiet, uti moveatur et aër, posteriorem
Qui tangit, sequiturque pedem, sed tempore eodem.
Haud secus ac gyros intra se ferreus orbis 56
Cum peragit, pars una locum quem linquit, eundem
Protinus altera succedens pars obtinet ipso
Tempore. Quapropter sine inani corpora possunt
Ire suos varie in motus, semperque cieri.
Sic mare per vitreum possunt procedere pisces,
Et mutare locum circum refluentibus undis,
Qua liquidas facere vias; sint omnia quamvis
Plena, neque idcirco privandum est corpora motu.


Illud in his rebus mihi ne contendere pergas,
Corporis ullius non sic potuisse coire
Implexas partes inter se, unaque teneri,
Quin sint intermixta foramina multa viaeque
Exiguae quamvis rerum inter texta relictae.
Sponte tibi hoc possum concedere, nec mea proinde
Victa labat ratio, supera neque dicta vacillant:
Intervalla etenim multo subtilior aura
Ingressa est, repletque vias cujusque figurae
Multimodis varians: fieri quod posse patebit,
Si tibi firmaro, quod non videantur habere
Ullum corporibus finem Natura secandis.


Nonne, quod extensum est, (ut corporis esse probavi
Jam tibi naturam) ratio cujusque receptat
Posse suas scindi in partes, quas debet habere?
Tum quoque eas partes, longe tenuissima quamvis
Corpora sint, quis posse secari in bina negabit?
Inde alias aliasque pari ratione videbis
Frangi posse; etenim mediae pars partis habebit
Dimidiam partem, neque mens praefiniet ulla.


Utque Animus sit id ad credendum pronior, audi,
Subjiciat nostris quoque quam subtilia multa
Sensibus, et quo res tenuet, quo dividat usque
Ante oculos Natura, vel illius Ars imitatrix.
Principio flavos Bombycum fila labores
Inspice, contineant quam parvo, si glomerentur, 57
Se contracta loco; cum quae vix unius aequant
Grani pondus (eo metimur parvula), possint
Pene quater centum distendier exque plicari
Longa pedes; totque ipsa habeant, queis nostra minores
Cernere non valeant oculorum lumina, partes,
Ut vicies centum ad millenas perveniatur,
Nequaquam exhaustis numerandum restet et ultra.


Par auri quoque pondus ( erit quod proinde videnti
Mole perexigua) tam longum ducere possunt
In filum Artifices tenuando, ut denique passus
Plus quam centum aequet, stadio et prope congruat uni:
Conspicuaeque in eo quot erunt, tum conjice, partes,
Vel quot erunt, gracili argenti si inducta cylindro
Bractea sit fulvi, quod circum contegat, auri:
Atque ille interea per decrescentia multa
Aera transmissus persaepe foramina magna
Aegre vi tandem (neque enim perrumpitur) usque
Diducatur eo, tenui ut non crassior extet,
Plurimus exornat Juvenum qui colla, capillo.
Non minus ipsum etenim supra distenditur aurum,
Continuoque suo nec vanescente coloris
Cortice candentem tegit involvitque medullam.
Scilicet hoc aurum phrygio deducere ritu
Per varios flexus non cessavere Puellae
Arte in Arachnaea praestantes, dum sibi peplum
Circum oras fulvo decorant pallamque nitore,
Munera sive aris laturae corde prementes
Vota verecundo et tacita orantes prece Divos.
Aureus in tela Leo pellucente refulget,
Per caelum volat extensis Avis aurea pennis,
Plurimus in pratis circum flos aureus exit.
Pingitur interdum quoque furtim languidulum cor,
Nimirum teneri percussum cuspide Amoris,
Quod Juveni mittant blanda inter verba cupito. 58


Tum genus hoc salis est, pauxillum quamlibet ejus
Ut pondus sub aquas, amplo quae vase tenentur,
Immissum solvatur, in omnia disque trahatur
Paulatim huc illuc intus loca, quaslibet undae
Particulas certo contingens undique fuco;
Quandoquidem nulla est tenuissima guttula, possit,
Si bene pervideas, quae non fucata videri;
Quae non proinde salis corpuscula multa receptet.


Praeterea piper humectum si vitrea serves
Septa per, ut faciunt, nostros qui cernere gaudent
Quae sunt infra oculos, animantum effervere saecla
Aspicias, minimum genus horum ut crassius extet
Si se mille etiam vicibus, vix aequet arenae
Exiguae molem: stabulari millia multa
Cuspide actus tenuis valeant super, et dare saltus
Huc illuc varios lati velut aequore campi.
Horum jam quid erunt venae, quid sanguinis et ossa,
Quid nervi fibraeque, quid intima claustra cerebri?


Deinde et particulas his adde prope innumerales,
In quos (nec mora non aliqua est) abit unda, vaporum,
Unda licet perparva cavo conclusa metallo,
Quod calefactum igni gracili vomit ore strepentem
Alituum vim, quae loca per diffunditur ampla
Aëris, et tenuis consit nubecula circum.


Adjice et immensas nocturna a lampade partes
Quae saliunt cum luce, leves abeuntque per auras
Perpetuo fluctu, parvo ut vix tempore possit
Cera liquens flamma abrasa et tenuata videri,
Et tota lucis vim nocte per atria jactet.
Nonne vides etiam, cum thura adolemus ad aras,
Late per templi laquearia perque columnas
Perque tholum fundi fumos, et odora revolvi
Nubila per populum, cujus se millia in aede
Stipant, et portis prodire patentibus extra? 59


Denique perpetuum quod odorem e corpore fundit,
Succus uti florum et multarum expressus ad ignem
Herbarum, molles et quae servantur ad usus
Unguenta, et patulas infesta ac tristia nares
Quae tetro nidore gravique offendere possunt;
Saepe ut solvantur languentia membra, suisque
Mens etiam sopita labascat sedibus intus,
Illo et praecipue Mulier percussa recumbat
Pallida, et e manibus teneris opus effluat olli;
Perpetuos, inquam, quod odorum emittere fluctus
Sentimus, spatiisque ingentibus omnia circum
Replere, et multos quoque non cessare per annos,
Ponderis amittit minimam vix denique partem,
Ut vel inexhausti scateat fons sargus odoris.


His aliiaque tuum permultis de genere horum
Exemplis animum valeam disponere, ab ipso
Ne finem attingi in rebus non posse repugnes.
Non tamen hinc ausim de partibus infinitis
Corpora vel parvo vel magno quaelibet auctu
Constare, atque in eas quoque solvi posse docere.
Quis temere hoc, Superi, non audeat? Icariisque
Confisus pennis non alte corruat impar?
Quandoquidem Mentis longe finita potestas,
Infinitorum quae sit natura, quibusque
Conveniat, si scire audax et quaerere tentet;
Haud minus insano vexabitur acta furore,
Quam qui sublata caelum contingere dextra,
Aut totum se posse putet simul omnibus undis,
Quantus is est, late Oceanum exhaurire bibendo.
Non ideo tamen est frangendae ut reddere finem
Possis materiae, minimas neque fingere partes
In rebus solida constantes simplicitate,
Unde sibi avelli quidquam Natura reclamet.
Proinde nec est credas immixtum ut rebus inane, 60
Omnia ne variis plena undique motibus obstent.


Namque in Natura motum quis perneget esse?
Qui si non esset, starent mare flumina venti,
Ipsaque iners Natura quiescet, et genitali
Haudquidquam coetu rerum foecunda crearet
Principio; quidquam neque porro augere creatum
Posset: quae fieri manifestum est; plurima quando
In summa rerum nascuntur, et edita crescunt.
Vere novo Tellus herbarum vivida mater
Profert res teneras, gremioque educit in auras,
Aptaque, uti crescant, paulatim alimenta ministrat.
Quare nonne vides Naturae multa moveri
Esse opus omnino? sine motu ingloria staret.


At porro motus fit, ubi vicina relinquens,
Quaeque quieta manent, fingive quieta valerent,
Corpus finitimas transmittitur in regiones
Corporis alterius. Non uno saepius una
Res est in motu: veluit cum Natura cavatam
Impiger hac illac puppim superambulat, atque haec
Interea vada salsa ruit, spumasque relinquens
Praecipitanter aquis volat alite percita vento;
Tum motu licet ille suo per transtra feratur,
Puppis fertur item motu, perque aequora currit.
Verior ille temen motus, quo Natura per altam
Progreditur puppim; nam, si considat acerna
Projectus tabulata super, somnumque capessat,
Dum tamen et caelum permutat et aequora navis,
Expertem motu dicemus; puppis easdem
Quod partes respectat, et aeque distat ab illis.


Nec motum per se, quod primo in carmine vera
Ostendi ratione, potest tibi corpus habere.
Et quem jam Deus, hoc mundi cum conderet Omne,
Materiae impressit motum, conservat eadem
Mensura in rebus; quidquam non deperit ejus 61
Scilicet e summa, non ullo crescit adauctu.
Corpore pro vario quanquam variare videtur;
Ocyor in parvo fit enim, fit tardior idem,
Cum dispertitur per magnum corporis augmen.
Omnis poscit enim ratio, ut divina Potestas,
Quam supera ostensum est esse immutabile Summum,
Quem motum primo tum rerum effecit in ortu,
Legibus haudquaquam mutatis fervet eundem.


Has mihi nunc leges, quae sint, par dicere versu,
Non alio, quam quem simplex Natura reposcit.
Est suus in rebus decor omnibus et sua virtus;
Nec, si parva nequit magnis contendere Cycnis
Voce sua Philomela, minor tamen inde voluptas,
Dum canit, incussas silvarum commovet umbras:
Nec mihi Parrhasium Latii nemus, Arcadicoque
Tum de colle minus Pastorum docta Corona
Concinet, et plausu vires animumque fovebit.
Legibus his certe constat Natura; nec illa
Est aliud, quaedam legum quam visque vigorque,
Quas primo in rebus sanxit Deus, edita ut ortus
Visere quaeque suos possint, servarier aucta,
Possit et in Summa certus consistere ut ordo.


Prima tibi ante alias esto lex; semper eadem
Corpoream naturam omnem ratione necesse est,
Qua semel extiterit, perstare; nec excidere illa
Per se unquam externis nisi causis victa valebit.
Proinde, quod immotum est, corpus fervabit eundem,
Sic poscit Natura, statum, immotumque manebit.
Ut nunquam per se queat incipere ire repente
Externa sine vi: contra si forte moveri
Incipiat semel, amissa mutare quiete
Haud poterit, donec sistat vis externa, motum.
Quare seu corpus moveatur, sive quiescat,
Ejus semper iners per se natura videtur. 62
Sed quia nos coeco circumstat corpore, in omne
Porrectus caelum, qui motibus officit, aether,
Et facit, ut deorsum se corpora quaeque volutent,
Quae sistunt, ubi in terram venere ruendo;
Propterea fit, uti videantur quaeque moveri
Ingenitum sese sistendi propter amorem;
Natura rebus quem dicunt insinuatum,
Quo placidam inveniant motu cessante quietem:
Nec causa fluere ex alia de montibus altis
Eruptos amnes, quos largis imbribus augent
Nubila rupta, nivesque tepenti vere solutae,
Dum late infestant campos, stragemque propagant
Impete silvifrago; magnis ita viribus acti
In placidam properare videntur sponte quietem.
Quod procul a vera quam sit ratione repulsum,
Percipe. Tranquillae res est oppôsta quieti
Motus, proinde nequit fieri ejus propter amorem,
Nec res ulla sui valet in contraria ferri.
Praeterea cur missa arcu stridente sagitta
Evolat, et longe nervoque manuque relicta
Aëra scindit adhuc pennis, oculosque fatigat?
Nimirum quia missa semel servaret eandem
Motus vim, et nunquam, si nil obstaret eunti,
Desineret ferri, quo tum manus impete jecit.
Non minus ad motum quapropter, nec magis apta
Corpora ad ignavam finxit Natura quietem.


Altera Naturae lex est, ne materiaï
Pars quaevis, cum mota cietur, debeat unquam
A recto per se deflectere tramite cursus;
Quandoquidem simlex longe via recta brevisque est:
Gaudet enim brevibus simplex Natura, geritque
Per compendia res, ubi est pluribus usus.
Obliquo porro cum tramite mota feruntur
Corpora, continuis extrinsecus in diversa 63
A rerum debent deflecti offensibus, atque
A latere impelli, ut cursu decedere semper
A recto possint, et iter signare recurvum.
Quod si nulla foris res esset, causaque motum
Obliquans, quo coepit, eo procurreret usque
Materies; quae cur partem se vertat in hanc , quam
Adversam potius, nil intus habere videtur:
Quare opus est, teneat medium, rectaque feratur,
Si nihil obsit, et in diversum cogat abire.
Neve meis quidquam possis diffidere dictis,
Tutemet acceptam circum aures tempora circum
Fundam volve manu; lapis ipse feretur in orbem,
Obliquumque sequetur iter, tamen usque repugnans,
Vimque reluctantis sentit manus; ocyus illa
Et quo circumagit fundam, vim fortior auget.
Laxata sac deinde patescat liber habena
Exitus; e funda tum protinus effluet ima
Erumpens, quo vis illum impulit ultima dextrae;
Nec post in gyrum sed recta concitus ibit.
Quapropter, quantum est in se, Natura meatum
Rebus largita est recta regione viaï;
Corpora nec per se possunt obliqua meare.


Denique postremam Naturae percipe legem.
Corpus in alterius si corporis incidat augmen,
Tantum illi subito motus impertiet ictu,
Quantum hujus sibi perdet: in aes lignumve rotundum
Ut globus incurrit cum ferreus, ilicet aeri
Aut ligno partem motus largitur eandem,
Ipso quam motus partem sibi decutit ictu;
Semper enim motus summam cum servet eandem
Numen, uti docui: corpus non posse necesse est
Partem aliquam ipsius deperdere, totam alienum
Quam non in corpus transmittat; diminui nam
Esset opus quid de summa, quae condita primo est. 64
Nec contra incipient tibi protinus ulla moveri
Corpora, tantundem quin perdant altera motus;
Nam secus illius manifestum est crescere summam.
Attamen haec semper, quamvis sit, vera videri
Non erit ut possit ratio: sunt multa profecto
Naturae hic nobis speciem quae saepe videndae
Praeclundunt, gravitas velut aetheriaeque potestas
Materiae, qua cuncta vigent, obstacula densi
Aëris, et quae ictum resilire repente
Corpora vis cogit, capere et diversa viarum:
Scilicet efficiunt non hac ut lege soluta
Corpora sint, verum ne nos possimus eandem
Interdum in vario rerum deprendere motu.


His bene firmatis jam rebus, scire necesse est
Te memorem quas ante alias, ut postulat ordo;
Namque aliis, quae mox dicendae cumque supersunt,
Rebus iter sternunt, et vim rationibus addunt;
Nunc locus est late per caelum et sidera ferri,
Multorum ut ratio, peragi quaecumque videmus
Astra per et terras et mundi concava, constet.
Dum tamen in magni partes discurrimus orbis,
Naturam ante oculos, quae condidit omnia, summam
Semper habe interea, et nunquam obliviscere primam
Hanc Causam summeque bonam summeque potentem:
Ne quam mox fraudem metuas, dum magna videbis
Magna et pulchra nimis, quae illius condita rerum
Sunt opera; quoniam et magnis majora videri
Hac poterunt ratione; quia illa condita constant
A Causa. Longe quam debes posse fateri
Quid majus, quam nos pertingere mente queamus.


Quapropter ne te in promissis plura moremur,
Principio Solem et Terram Lunamque tuere:
Quae nobis quanquam tria corpora magna videntur,
Attamen haud aliis, quae ferri cumque tuemur 65
Per caelum, debes ideo majora fateri
Sideribus, quamvis haec longe tenuia nobis
Parvaque demonstrent oculi: namque impare possunt
Mensura a terris distantia parva videri,
Quae majora aliis multo sunt, magnaque contra,
Corpore quae minimo constant; ut monte super quem
Conspicias si forte Virum procul ipse remotus,
Non illum Pueris te coram adstantibus ausis
Conferre et tenui constantem dicere mole;
Quanquam oculi et Pueris tibi mostrant esse minorem.
Quare vestiganda tibi est distantia primum,
Quae sit ea a nobis ad sidera; quae quia valde
Ad Lunam brevis est, neque caetera mole videtur
Luna sua tantum superare, exceditur ipsa
Quantum in mensuris spationarum; nonne necesse est
Exiguam esse inter caelestia corpora Lunam?
Terraïque globum superantis corpora Lunae.
Comperies ratione pari multo esse minorem
Sole, minorem aliis, verum non omnibus astris.


Protinus inter se quo distent ordine nosce.
Et primo Maja Geniti quod dicitur astrum
Nomine, Phoebeos vicinius aspicit ignes,
Quam Venus; illa minus te, Mars, a Sole recedit;
Juppiter at spatio distat majore; sed ipso
Longe Saturni est a Sole remotius astrum.
Quam colimus, Tellus Veneris Martisque locata est
Inter circuitus: at quae sunt plurima toto
Praeterea caelo, quae sidera fixa vocamus,
Quam distent, ullis non est comprendere cuiquam
Mensuris: quoniam, quam distent corpora, pacto
Noscimus haud alio, quam si regionibus illa
Terrae e diversis pariter spectata videri
Diversa ratione queant; ut tempore eodem
Cum tuimur sed non ab eodem littore puppim 66
Per mare labentem, mihi fors respondet ad Austrum,
Fors eadem Eoas tibi visa refertur ad oras:
Proin notum spatium, quod nos interjacet, illi,
Quo ratis a nobis distat, conferre licebit.
Verum e disjunctis sed eodem tempore terris
Sidera conspicimus si fixa, haud illa videre
Possumus aspectus varia ratione; neque ullis
Propterea potis es notis conserre locorum
Mensuris spatium, quo scilicet illa recedunt.
Ipsum quapropter Terraï corpus ab ortu
Littus ad occiduum quam longe extenditur, omne
Si tibi sideris procul aspiceretur ab oris,
Aut nihil aut tenui puncto par esse videres.
Non igitur poteris tam parvo a corpore Terrae
Metiri spatium, quo astrorum scena recessit.
Et quis proinde vetet, falsique redarguat, illa
Pene infinitis spatiis disjuncta recêsse?


Proin quoque quis dubitet Solem, si desuper altis
Longe a Sideribus spectetur, luce videndum
Obtusa, neque majori fore lumine forsan,
Sidera quam a nobis ea quo rutilare videntur.
Et quia nunc Solem propria quis fulgere luce
Haud neget (unde etenim tam largi luminis illum
Acciperet fontem, quo terras aëra pontum
Irrigat, ut nunquam fulgoris deficiat vis ?)
Sic etiam immenso quae sidera plurima distant
A nobis spatio, tenui majora videri
Cum nequeant puncto, propria si luce carerent,
Languida reflexae transmittere lumina lucis
Non possent tam longa per intevalla viarum:
At quoniam vivis tremere ignibus aspiciuntur,
Scintillantque, suae credamus origine lucis
Gaudere, et propriae fulgorem emittere flammae;
A nobis ut si, quantum Sol, omnia abessent, 67
Per caelum totidem Soles, quot nocte videmus
Sidera, perpetua rutilarent undique luce.


Propterea vero scintillant alta tremuntque
Sidera (praesertim venti si magna serenam
Vis agitet noctem), quod concita multa per auras
Corpora, quae tellus exhalat nostra, vaporum,
Objecta tenui quantumvis mole, nitentes
Paulum intercipiant, interceptosque repente
Restituant radios et purae fulgura lucis:
Atque ita nos inter, caelumque fluentia fluctu
Perpetuo tremuli, faciunt, videantur ut ignes,
Qui late toto dispergunt lumina caelo.
Scilicet hinc clara constat ratione probatum
Sidera non tenui puncto majora videri.


At quia tantum illa Lunam fulgere tuemur,
Qua Solem de parte videt, fateare, necesse est,
Esse Nothon; propriam neque enim de corpore lucem
Jactat, at objecto susceptam a Sole remittit.
Praeterea multae Lunaï in corpore quid sunt
Nigrantes maculae? nisi magnae corpus in ejus
Projectae hinc illinc umbrae: nam collibus illam
Extantem multis et montibus esse putandum est:
Proinde illam adversa Solis de parte necesse est
Projicere in valles magnis de montibus umbras.
His accedit, uti vario quoque corpore constet,
Scilicet et terra et lapidum gravitate vel undis;
Quae partes vario pro textu dissimilique
Non una ratione valent non viribus aequis
Ad nos Phoebeae radios reflectere lucis:
Quare hi languidius contingere, fortius illi
Irruere in terram visumque lacessere nostrum:
Hinc intermixtas tuimur fulgoribus umbras.


Assimili ratione licet pulcherrima toto
Se caelo ostendat Venus, et profundat amica 68
Lumina, non propria sed Solis luce superbit:
Quandoquidem ipsa etiam per caelum, ut Cynthia , flexis
Cornibus incedit persaepe, et candida tantum
Illa parte nitet, Solis qua conspicit Orbem.
Hesperus est, sequitur cum Solem nocte ruente,
Vertit in occiduas et lucem fulgida metas:
Phosphorus at contra pariter Solemque diemque
Luce sua praecurrit, eamque obvertit Eoas,
Ex illa quia Sol parti convestit, ad oras.
Hac ratione etiam Mars Mercuriusque videntur
Fulgere phoebeo, quod cernunt, lumine tantum.
Saturnique Jovisque quoque versit eodem
Lumine, quo Lunam, radiisque micantibus ornat
Sol medium; neque enim opposita de parte coruscant.
Corpora quandoquidem, quae circa vertier illos
Post referam, opposita Soli cum parte feruntur,
Amissa penitus conduntur luce; quod ulla
Non fieret ratione, nisi Astrum umbraret opaca
Mole sui, quare propria non luce coruscat.


Denique consimili cur non ratione putemus,
Quandoquidem solida est radiisque impervia Tellus,
Ipsa quod et lucem revomat, semperque micantem
Clara sit ad Solem, suaque illi dona remittat?
Idque tibi ex ipsa caeli ratione valebo
Confirmare: prope est Soli cum Luna, suique
Plus quam dimidia cum caeca est parte, videbis
Illa parte quidem conspersam lumine tenui;
Quod certe a Terra super insiluisse fatendum est:
Namque ea paulatim lux deficere incipit, ut se
Qua clara est, removet tellus: quapropter opinor,
Desuper a Lunae si Terram corpore spectes,
Tum fore, in Astrorum numerum referenda repente
Ut videatur, uti Lunam quoque dicimus Astrum.


Porro scire licet, quod sidera fixa vocamus 69
Propterea, quia caeli haerentia semper eadem
In regione simul volvi cernuntur in orbem
Inter se nunquam variantibus intervallis.
At contra vaga sunt, caeloque errare feruntur,
Sese inter quae nempe situm mutare videntur,
Et nunquam spatiis aeque distare locisque.
Nunc ea quae constent, et quo correpta cieri
Per caelum motu possint, age texere pergam.
Et veluti placidum cum stat mare, multaque circum
Navigia apparent, si puppi Navita ab una
Mutatis alias spatiis innare locisque
Prospiciens advertat, erit, cur haereat anceps,
Scilicet hocne ratum motus concinnet earum,
Quas longa avectas pelago videt? an sua puppis
Illabens tacito tranquilla per aequora cursu
Efficiat, videatur ut haec variantia longe
Inter eas, spatiis quae fors retinentur in isdem?
Sic cum suspicimus vaga magno sidera caelo
Inter se mutare vias confusaque ferri,
Haerere ambiguo rationum pondere mentem
Est opus, haec quonam fiat variantia motu?


Propterea, caelo fieri qua singula constet,
Usus erat rationem aliquam reperire: neque illa
Credendum tamen est nobis quod condita rerum
Summa sit haec: quis enim temere id non crederet audax,
Ex infinitis rationibus et mage pulchris
Et mage naturam ad rerum facientibus harum,
Quas Deus aeterna conceptas Mente gerebat
Omnipotens, quod in hanc tandem concesserit unam
Prae reliquis longe melioribus et magis aptis?
Mî sat erit, quod et hac arcana resolvere possim,
Quae supera in caelo mirantes saepe videmus:
Illam propterea recipi evolvique necesse est,
Donec quae melior labenti prodeat aevo. 70
Multa tulere anni, quae prima aetate latebant;
Multa ferent secum venientes: nec fuit ante,
Quae regat errantes ventosa per aequora puppes,
Ferrea Cuspis, ut est longo post tempore tandem
Inventa ingenti mortalibus emolumento.
At neque praeterita neque nostra aetate repertum est,
Herculeas ultra metas sine littore magnum
Audax Oceanum qui navigat, ut queat undis
In mediis certa ratione agnoscere, quantum
Littore ab hesperio processerit, instabilisque
Qua sit parte viae defunctus, quaeque supersit.
Forsan et haec ventura aliis mox deteget aetas.


Quare age, et intenta jam percipe mente, quod instat.
Principio Solem propria qui luce coruscat,
Ut supera ostensum est, nostrae fac ut esse rearis
Assimilem flammae, quae vi motuque agitatur
Usque adeo vehementer, ut omni fortior extet
Corpore mobiliorque; ita magna percita motus
Vi, quaecumque furens contingit, concremat atque
Dissuit, aut secum volento turbine raptat,
Quamvis condenso restantia conciliatu.
Sic quoque Sol fluido atque agitato corpore constet,
Ut, quae circumstat se cumque, ardore furenti
Transferat, atque illo caeli rotet impete partes;
Sed tamen ipse manens una in statione quiescat,
Nec loca permutet variis regionibus errans;
Signa velut caelum rutilant quae fixa per altum.


Debet materies proporro fluvida caeli
Esse; etenim solida si constent omnia mole,
Quae supera tuimur caeli in regione patere,
Qua ratione queant palantia sidera ferri?
Num cuneis debent et acuta cuspide praese
Rumpere iter? semperque via luctarier arcta?
Ne tamen hanc ob rem penitus per inania ferri 71
Astra putes, liquidis permixtum aut rebus inane:
Nam, praeter spatio quod ab omni exclusimus omnem
Naturam vacui, et pugnare ostendimus ante,
Si sit inane super, queis posset viribus astra,
Quae vaga sunt, circa Solem obluctantia ferre?
Quare etiam atque etiam fluidum est caelum omne liquensque,
Et penitus pleno quoque corpore constet, oportet;
Ut , quia commotum est, et Solis circuit Astrum,
Vi transferre sua solidissima corpora possit
Secum in circuitum, raptareque turbine eodem.


Propterea Tellus (quia non est funibus ullis
Suspensa aut subter solidis innixa columnis,
Debeat ut constans una in statione per aevum
Omne manere; sed aurarum tenuissima circum
Vis omni pariter cingit de parte, suisque
Perfluidum hoc caelum conjunctam amplexibus ambit)
Debet ab illius circumferri impete, et una
Immotam lustrare moventis lampada Solis.
Non tamen hic agitare loco scelus esse rearis
Tellurem, Vestamque sua e statione movere,
Propterea, quod in hoc quid mundo fiat eorum,
Non doceo, at fieri quid possit, ut omnia constent.
Deinde quod immotam nihilo minus esse fateri
Possumus, immotam quam sit fateare necessum
Esse ratem nullo religatam ad littora morsu,
Quam neque propellant venti, neque palmula ponto
Trudat in aequoreis haerentem partibus isdem;
Unda licet tacito secum illam deferat aestu.


Astra quoque errando sese quae multa volutant
Per caelum varie, liquidissimus aëris aestus
Vortice corripiat rapido, circumque revolvat,
Orbibus ut medium repetitis versa coronent
Solem; qui rapide quoniam movet omnia circum,
Nonne vides opus esse, ut quae pars aetheris illi 72
Est vicina magis, properantior exagitetur,
Contra tarda meet, longumque absumat eundo
Tempus, quae caeli pars est a Sole remota?
Quod genus interdum est in aquis deprendere; nam cum
In sese contorta furentes vorticis aestus
Flumina concinnant, ramorum pondera parva
Festucae paleaeque leves rapiuntur in orbem,
Quae magis accedunt, citius, quae vortice contra
Longius a medio distant, sinuare videbis
Se magnum in gyrum, sed longe segnius ibunt:
Evanescere enim paulatim turbinis hujus,
Et spatio imminui vires fateamur, oportet.
Proptereaque gravem finxere senilibus annis
Saturnum, quia cum Solem procul usque remotus
Aspiciat, magno sese semel orbe volutat
Segniter expletis triginta scilicet annis.
Bis senas hiemes peragit sed Juppiter uno
Circuitu, geminas citior Mars: nostra propinquat
Terra magis, solemque uno circumspicit anno:
At multo propior quod sit, quam terra, peragrat
Mensibus octonis cursus sed turbine multo
Flaccidiore Venus, quam quo Cyllenius errat
In gyrum; tribus hujus iter nam mensibus aeques.
Omnia ab occasu per magnos aetheris orbes,
Sed per inaequales haec astra feruntur in ortum.


Praeterea sit, ut hoc in magno vortice Solis
Saturni minor atque Jovis Terraeque feratur
Vortex: in magno veluti nam turbine aquarum
Conspicias ferri circum persaepe minores;
Sic licet immoti volvatur ab impete Solis
Saturnus, tamen ille pari ratione volutat
Circa se quinos astrorum concitus orbes:
Juppiter at quatuor circumvehit, ocyus illos,
Quos se propter habet; tarde, qui longius absunt. 73


Haec quoque sunt solida constantia sodera mole;
Nec propriam jactant lucem, sed Sole receptam.
Hanc opus est valde tenuem jactarier ad nos;
Nam nudis oculis illa usurpare nequimus:
Prisca proinde Viros omnes aetate latebant:
Donec per vitreos tandem conspecta tuborum
Anfractus: vidit primum Vir gentis Hetruscae:
Inclitus ille novis finxit nomina stellis.
Haud ullo tantum se Tuscia tollit Alumno:
Namque hic multa bene et divinitus inveniendo
Rerum notitias praegrandibus incrementis
Auxit, quae aeternis monumentis insita florent.


Praeterea ipsius speciem variare notatum est
Saturni; visus modo namque rotundus, et idem
Se modo in oblongum flectebat lucidus orbem;
Nunc veluti geminis excurrens auribus ibat
Hinc ansatus et hinc: quod quare appareat, audi.
Illum ingens medium quidam circum annulus ambit
Sat latus crassusque parum: qua propter, ut astrum
Nobis se varia de parte obvertit, oportet
Multiplici variare suam ratione figuram:
Nam subtile latus si verterit annulus ad nos,
Quod nostri nequeant oculi usurpare, rotundum
Apparebit, ut est, Saturni corpus: ubi idem
Nobis post faciem paulatim ostendre latam
Coeperit; auritum primo, tum deinde videri
Oblongum debebit, eo sed latius ipsum,
Quo minus obliqua ratione tuebimur, Astrum.
Scilicet hic etiam levibus suspensus in auris
Annulus abripitur Saturni a vortice eodem,
Quo ferri quinos Astrorum diximus orbes.


Tertius est Terrae vortex, quo Luna sui se
Circuitus per iter convertit concita Terrae
Turbine terdenis prope circum rapta diebus, 74
Scilicet assequitur queis Solem abrepta manentem.
Multaque praeterea, quae nos ignota latescunt,
Fors correpta suo circumfert vortice Tellus
Corpora: Saturnum pariter fors plura Jovemque
Circumeunt, quam quae vix demum prodita constant:
Forsitan et Martem quoque Mercuriumque coronant
Et Venerem quaedam, quae nondum detegit ulla
Arte valens oculus; quoniam vel tenue reflectunt
Lumen, vel parva nequeunt pro mole videri.
Utque rapit circum medius fervore suo Sol
Astra movens, et fors notis quoque plura; quid obstat,
Sidera quin pariter, quae fixa vocavimus alte
[Quandoquidem propria fulgentia luce videri
Tot possunt Soles] astrorum corpore multo
Ambiri in medio licet ipsa immota putemus?


Praeterea Terrae corpus, quod Luna peragrans
Semper habet medium, circa se turbinis hujus
Praecipitanter agit vis major, ut acta rotatu
Orbem Terra suum senis quater expleat horis.
Nonne vides, cum planitiem super asseris aequam
Forte globis Socios inter colludis eburnis,
Projecti geminis ut agantur motibus illi?
Partim tramite eunt recto, partimque voluti
Se circa multos peragunt super aequore gyros.
Haud aliter gemina tellus ratione duos se
Volvit per motus, dum Solis circuit ignes
Alterius vi rapta, suoque in vorticis aestu
Dum fertur sese versata volutaque circum.
Inde tibi, advertas paulum, constare videbis
Sic nos Annorum sic tempora posse Dierum
Metiri: sit namque Dies, dum se pila Terrae
Toto se circa molis glomeramine volvit;
Atque ita ab occasu dum se convertit ad ortum
In Solem, illius jam lumine tincta, necesse est, 75
Dimidia sit parte sui, pars obruta nocte
Altera, quae radios subtracta reliquit: at Annus
Uno in circuitu sit Terrae, quo vaga Solem
Omni ex parte videt bis senis mensibus actis.


Hic age, cur Solis radiis modo plena nitere,
Nunc minui, penitus tunc lumine cassa videri
Luna queat, dicam. Fieri haec rere omnia tantum
In speciem; quoniam cursu cum caeca silenti
Progreditur, fratrique suo conjuncta videtur,
Illam Solem inter Terramque meare necesse est
Tempore eo: minuit prorsus quapropter et aufert
Luciferam nobis partem,quae candida Phoebum
Aspicit; ast ejus quantum decedit ab orbe,
In speciem tanto majori lumine crescit:
Namque minutatim partem, quam possumus ipsi
Aspicere, ad Solis convertit lampada, lucem
Unde haurit; donec pleno bene lumine fulsit;
Ut facit, igniferum cum Solem adversa tuetur
Exoriensque cadentem, et nocte argentea tota
Fertur agens currus lucentes aemula Solis.


Cur tamen interdum vultum improvisa micantem
Umbra tegat Lunae, cur fontem luminis ipsum
Deficere innubi cernamus in aethere Solem,
Reddere quam possim rationem, pauca necesse est
Jam firmare prius, quae tu praenoscere possis.
Propterea attentas aures animumque reposco.


Si Solis media situs in regione manentis
Te circum Terrae spectares corpus oberrans,
Hoc bissena viam signare per astra notares,
Ad speciem per quae nobis Sol ire videtur.
Et, quae sint ea Signa, canam, quae terra peragrat.
Primus inauratis Aries se cornibus effert
Sidere conspersus multo, quo vellus et altum
Collucet caput. Hoc Athamantis Filia ponto 76
Non bene vecta dedit nomen, queis concidit, undis.
Fecerat ipse suo celebrem tum Colchidis oram
Vellere, quod sacris Divûm pendebat ab aris;
Ut tali excierit pretio tot robora pubis
Argoae, quot prima per aequor vexerat Argo:
Scilicet ut veteres Grajûm cecinere Poëtae.
Insequitur Tauri, quod dicunt nomine, Signum;
Ignes per nares et frontem et tempora fulgent.
Excipitis Taurum Ledae pulcherrima quondam
Pignora, vexatis at nunc gratissima Nautis
Sidera, vos inter pedibus manibusque revinctis.
Post haec Octipedis collucent brachia Cancri
In supera caeli statione. Micantia porro
Exerit ora Leo, caudamque retorquet: at illum
Virgineae vestes et Virginis ora sequuntur
Erigones, patriam quae caedem propter, ut ajunt,
Alte glandifera suspenderat arbore sese:
Sed pietas Divûm justum miserata dolorem
Transtulit in caelum nomenque habitumque Puellae.
Pendula Libra subit: chelisque sequentibus ardens
Scorpius attollit caudam: tergoque refulget
Semivir Haemonii Dux quondam fidus Achillis.
Herculis hic dum tela Senex squallentia tractat
Excidit incauto, et laevo est pede fixa sagitta.
Ingemuit Chiron; non lectae collibus herbae
Proficiunt; superat Lernaeae virus Echidnae;
Exanimem excepit caelum. Mox Aegocerotis
Aurea, mox geminis resplendent sidera rivis:
Deinde loci subeunt Pisces, extremaque claudunt.


Quare per caelum, qua late extenditur ingens
Signiferi via circuitus, a turbine Solis
Rapta suum sibi iter poterit fecisse videri
Terra (quia hac medio properantem e Sole videres
Perpetuo): neque enim parti declinat ab ulla; 77
Annua sed caelo contundens tempora circum
Unquam Signiferi planum non deferit orbis.
Caetera, quae vaga sunt, deflectunt sidera paulum
Hinc atque hinc. Cursus simili ratione videmus
Lunam agere obliquos; modo ab Austro truditur errans
Brumales longe ad flexus, vicibusque recurrit
Aestiferam in partem gelidis Aquilonis ab oris.
Dum tamen interea citraque ultraque per orbem
It, redit, in geminis magnum oppositisque necesse est
Luna locis Terrae secet orbem, quo via flectit
Signiferi se circum, et iter bis transeat illud.
Haec loca bina vocant nodos hi, qui loca caeli
Omnia nominibus certis signisque notârunt.


Haec bene cognita si teneas, per te ipse valebis
Defectus Lunae et Solis cognoscere causam.
Nam si tempore eo, Soli quo Luna propinquo
Juncta meat, nobisque illam , quae luce refulget,
Eripuit partem, vultuque aversa decoro est;
Si procul a nodis, inquam, illo tempore flectat
Cynthia iter, claro Terram secludere fratris
Lumine non poterit, nec amicam avertere lucem.
Quod si per nodum tum transeat aut prope, Solis
Occurret radiis ardentibus officietque,
Ne transire queant in Terram, corpore opaco.
Propterea tibi Sol dimittere languidus ignes
Parte aliqua ardoris lucisque orbisque minutus,
Seu plane extincto moerere videbitur orbe;
Protinus ut nigram cum multo sidere noctem
Interdum referat; nocturnae erumpere visae
Tum latebris volucres, in nidos ire diurnae,
Vel subita jam perculsae caligine noctis
Decidere in terram; Pastores, territa turba,
Tum neque pasta domum neque pota armenta referre.


Annulus interdum lucis pro Sole videtur, 78
Si minimum a nobis distet Sol, atque ita major
Illius species ad sensus accidat orbis,
Cynthia si contra, quantum pote, dimoveatur
A Terra caelum bigis invecta per altum;
Nam nequeat totum breviori corpore Solem
Obtegere in nodis, quin circum luceat ora.


Cum vero penitus se Luna a Sole removit,
Jamque parat totam nobis convertere lucem,
Longe a Signifero si qua de meatu
Declinet, nunquam radiis spoliata latebit.
Sed contingat eo si nodum tempore, eundem
Vel prope versetur, tellus quam projicit, umbram
Indicit in longam, quae totam obnubit, ab una
Vel parti faciem delibat praetereuntis.
Nam tibi tum Solemque inter Lunamque, necesse est,
Terra sit; hujus item, quia opaco corpore constat,
Parte ex adversa Solis protensa per illam
Umbra cadat caeli regionem, qua meat Orbis
Lunae tempore eo; quare perlabitur umbras.
Et quoniam ipsa suo non fulgit Luna nitore,
Sed radiis Solis, quos aspicit, interrumpi
Tunc opus est Solis radios lumenque profusum;
Ora ibit moestis ideo suffusa tenebris.


Scilicet hinc nivei tractam Endymionis amore
(Turpe!) Deam dicunt post Latmia saxa latere:
Scilicet et phrygios Curetas semivirosque
Dictaeis memorant Corybantes montibus (orbem
Cum plenum inciperet ferrugine condere nigra
Deficiens) magnum miseratos esse laborem:
Propter enim magici vim carminis esse putabant
Contectam subito tenebris aegreque ferentem
Deduci in terram et rhombum parere moventi.
Concava propterea certatim tympana palmis
Pulsabant omnes, atque aeribus aera ciebant 79
Terrifico sonitu, possit qui vincere cantus,
Ne moveant Lunam auditi, caeloque refigant.
Has tamen errorum nubes jam cognita rerum
Causa resolvit, et ex animi ratione repellit.
Quod si eadem nostra quoque nos aetate lateret,
Forsitan insanam [quis contra spondeat Auctor?]
Nos quoque stultitiam victi sequeremur eorum,
Illud idem, vel, quod moveat magis, esse putantes:
Saltem propterea trepido terrore repletis
Triste aliquod monstris portendi talibus omen
Contingens metus ipse fidem sibi conciliaret.
Cecropius morbo Siculisque exercitus armis
Vexatus tandem hostili decedere terra
Per magnum Jonium collecta classe parabant,
Et patria mutare solum Pandionis urbe
Trinacrium: Nox jamque aderat, jam vellere signa,
Jam properare fugam; cum caelo Luna sereno
Protinus obducta eas tenebris, lucemque negavit.
Relligionem animis nova res gelidumque timorem
Incussit; compressa fuga est; clademque piandam,
Ista sibi quam ferre Duces portenta putabant,
In Triquetra exclamant terra: sacrisque vacarunt,
Donec posse datum sese subducere caedi, et
Arma referre domum: nam demum barbarus hostis
Ingruit, et forti cinctos indagine vicit,
Aeternumque solo patrio [pro! dedecus ingens
Cecropidum] caesos ingenti clade diremit.
Usque adeo nocuisse potest, ubi pectore fixa est
Ignorantia causarum: formidine terret,
Insanaque animos conscindit relligione.
Inde tibi fortes inde omina diraque menti
Auguria; et Lemures apparent Capripedesque
Per noctem formaeque Animarum luce carentum.


Quod superest, cum Sole minor sit Terra, necesse est, 80
Umbram, qua lata est, decresere progrediendo
Illius; idcirco quo plus extenditur, usque
In speciem metae tenuabitur, atque ita tandem
Desinet in parvum quamvis longissima punctum.
Non potis idcirco est tenebras inducere Marti,
Nec; Martem supera quae sunt, fulgentibus astris
Saturnique Jovisque; quia huc non pervenit umbra
Terrae: quin etiam totum non mergere posset
Lunae orbem, tegeretque minus caligine lata,
Si non tantundem minor esset corpore Terrae
Luna, vel ipsa magis Terra, quam distat, abesset.


Praeterea cum Sol objecto corpore Lunae
Deficere apparet nobis, non omnibus una
Deficiens aeque Populis videatur, oportet.
Nam cum Lunaï major sit corpore tellus,
Major item multo pila Solis constet utraque,
Non poterit Solem Terrae subducere toti
Luna, licet multis lucem regionibus ejus
Interdum eripiat, verum non omnibus aequam.
At cum Luna suis condit se caeca latebris,
[Olli nam lucem Terrae rapit umbra] fetendum est
Omnibus a Populis aeque debere videri
Obscuram, nullumque illo dare tempore lumen.


His tibi claratis, quae restant percipe porro.
Et quoniam Terrae circa se diximus orbem
Volvi, illoque sui noctemque diemque rotatu
Efficere, oppositis geminos in partibus ejus
Concipe mente polos: [loca sic voluere vocari,
Turbine quae in tanto possunt immota videri;
Circa ea quandoquidem moles evolvitur omnis]
Porro finge, suum veluti rota versa per axem est,
Axem per mediae corpus versatile Terrae
A geminis transire polis, et concava caeli
Productum recta regione utrinque per auras 81
Tangere: fac pariter loca partibus esse rearis
In caeli oppositis, quae (ut fert natura polorum)
Aequis hinc illinc spatiis disjuncta recedant
Orbe a signifero, medioque ea nectier axe,
Illum propterea magnum qui rectus ad orbem est.
Totius hunc axem Mundi, Terraeque minorem
Finibus a geminis ad sidera continutum
Imparibus semper spatiis distare putato
Inter se; quoniam, Tellus quo veritur, axis
Paulum signorum magnum inclinatus ad orbem est;
Mensuraque pari vergit, quocumque feratur
Terra loci gradiens; verum directus eodem,
Inque plagas mundi pariter conversus easdem
Omnibus usque locis constat; quapropter oberrans
Dum loca commutat Terrae pila magna , polorum
Nunc unum obvertit Soli, nunc parte viaï
Alternum in opposita, mediis media ipsa necesse est
Collustrata locis medio quoque Sole calescat.
Ut, Puer ardentem si ludens circumit ignem
Eoas vultu semper conversus in oras,
Nunc opus est dextrum caleat latus illius igne,
Opposita nunc parte loci manus altera flammae
Sentiat ardores: ast inter utrumque locorum
Cum tergum flamma aut pectus peragrantis et ora
Collustrat, dextrumque aeque laevumque necesse est
Collucere latus. Fac idem in Tellure rearis,
Tempore obit medium dum rapta per annua Solem.


Hinc tempestatum, quas uno cernimus anno.
Tam varia ratione subire, ut frigida Bruma est
Post mitem Autumnum, percoctaque solibus Aestas
Veris post Zephyros, ratio tibi certa patebit.
Nam cum Sol metas per Cancri solstitiales
Visus erit ferri, tum vere concita Tellus
Per signum adversi versabitur Aegocerotis. 82
Et quoniam sese Mundi totuis ad orbem
Inclinat paulum, quo Tellus vertitur, axis
Est opus hunc nostrum magis illo tempore tingi
Solis luce Polum, quia ab parte magis se
Ad Solis radios inclinat Terra, Boreas
Obvertitque plagis: quare tum servida nostris
Saevet a Sole illabens regionibus aestas.
Tum nudi arentem proscindent vomere terram
Agricolae, campisque metent frumenta perustis;
Cornigerique boves deducti vespere rivum
Ad tenuem vix fonte sitim lenire valebunt
Collectam nimiis servoribus atque labore
Mirantes, quo tantus aquarum abscesserit humor.
Illo tempore item tardis mora longa diebus
His aderit terris, quae quo magis ad Boreales
Accedunt metas, sumunt magis augmina luces.
At Polus alter erit proin nocte et frigore denso
Obsitus, a solis quia se procul igne removit.


At porro medium cum Terra peregerit orbem,
Curvaque jam subter tibi brachia Canceris ibit,
Solemque adverso Capricorni stare sub astro
Aspiciet (quia semper easdem dirigit axem
In Mundi partes sibi constans ), condat, oportet,
Tunc a Sole Polum, radiis qui exarserat ante,
Atque alia de parte alium convertat ad ignes.
Proin tibi per nostras late dominabitur oras
Tristis hiems: longas cessare per illa videbis,
Tabescente die paulatim, tempore noctes.
Tum glacies constringet aquas, et flumina sternet,
Canescent nivibus juga montium, et horrida nudas
Concutient late ventorum flamina silvas.
Nos exuret hiems: alia sed parte, prope Austri
Extensa est qua Terra polum, desaeviet aestas
Phoebei radiis superimpendentibus ignis. 83


Postremo mediis cum magnum invecta per orbem
Fertur Terra locis Capricorni et Canceris inter
Lucida signa, Aries vel per sua cornua volvit
Suspectam, Librae vel per momenta vagatur;
Tum mediam radiis Sol recta percutit urens,
Aequatoque Polum spatio collustrat utrumque.
Idcirco aequatae procedunt lucibus umbrae
Omnes per Terrae regiones. Illa vocamus
Tempora Ver, cum post brumam venere rigentem:
At, qui ferventes aestatis temperat ignes,
Dicimus Autumnum: non illo ditior ulla est
Tempestas: matura suos tune Uva racemos
Undique vitigenos per colles multa colorat;
Pomaque curvatis suspendit mitia ramis
Daedala Natura, et turgentes Palladis almae
Fert baccas:quin et passim nemora avia complet
Omnigenûm saeclis volucrum, quas possit ab alto
Dejicere occisat Venantum rustica turba.
At non Vere novo pars est formosior anni:
Tum florent arbusta, nova tum fronde comantes
Luxuriant silvae, crescuntque in montibus umbrae:
Tum decor et campis redit omnis, quos viridantes
Herbarum soboles nova vestit, et ubere rident
Ex utero terrae rumpentes undique flores;
Pacatumque nitet caelum, lenique susurro
Aspirant animae Zephyrorum; per Veneris res
Quadrupedum Volucrumque genus sua saecla propagant.
Tempore non alio veteres Philomela querelas
Suavius in solis vulgavit concita lucis,
Scilicet incussum est blando cui pectus amore:
Tempore non alio furiis majoribus acti
Cornibus incursant Tauri, pugnasque lacessunt,
Pascuaque aversantur eam vim propter amoris.
Denique Vere novus senium post triste fit Annus. 84


Nunc age, cur celeri videantur sidera cursu
Omnia in Occasum Caeli per templa cieri;
Cur videatur item Sol pulsa surgere nocte
Ex Oriente, per aetherias dein labier oras,
Mox et in occiduas defessus concidere undas,
Percipe: quin primo poteris cognoscere causam
Tutemet intuitu, supera si dicta revolvis.
Terra etenim Solique et caelo stantibus astris
Occurrit motu, quo circumlata per orbem
Semper ab occasu sese convertit in ortum.
Idcirco, quoniam celerem non possumus ipsi,
Qui simul abripimur cum Terrae corpore magno,
Percipere ipsius motum, videatur, oportet,
Turbine praecipiti caelum in contraria volvi
Cum signis cum Sole suo: velut alta petentes
Mirantur collesque procul montesque citatos
Turritasque Urbes portusque recedere Nautae.


Illud neve puta temere hic me rebus in istis
Arripuisse, quod hunc Terrae non posse rotatum
Nos sentire uno correptos turbine dixi:
Id sit enim, quoniam, qua circumfundimur, aura
Nobiscum pariter cursu versatur eodem:
Non ulla idcirco vis progredientibus obstat
Aurarum nobis, quae nostros officiendo
Significet celeri Terrae cum turbine motus.


Praeterea aspicies (oculos cum mente sagaces
Saepius in purum si tentes pollere caelum)
Sole quod interdum Mars sit vicinior ipso;
Inter utrumque sita est cum Tellus scilicet Astrum.
At cum Sol Terram medius Martemque sit inter,
Tum magis a Terra distat Mars Sole. Videtur
Ultra saepe Venus Solem quoque Mercuriusque;
Nimirum ex alia cum Solis parte feruntur,
Ex alia Tellus; quapropter Sole necesse est 85
Tempore eo a nobis sit utrumque remotius Astrum.


Aspicies etiam, fors et miraberis, isdem
Nunc immota locis palantia sidera caeli
Stare, modo effusis ferri properanter habenis
Signiferum per iter, modo contra signa reverti,
Confectaeque remetiri retrograda partem
Saepe viae. Non est ut possit credere vera,
Quae genus hoc caelo tuimur; neque videres
Talia de medio, non sic variante peragrant
Sidera quem motu constanti vortice rapta.
Terra tibi, quoniam transfertur Terra, necesse est
Efficiat, videantur ut haec, quae visa profecto
Non fiunt; etenim, cum sit vicinius Astrum
Mercurii Venerisque, opus est brevioribus usque
Solem obeat spatiis, atque ocyus orbe feratur,
Terraï quam corpus; item properantior ipsa est
Marte rubente, Jovis quoque sidere salciferique
Saturni; quoniam plus Solis ab impete distant.
Quapropter sit, uti mage cursu concita Tellus
Inter Solem interque ea transeat ocyus Astra
Praeteriens; pariter Solem Terramque sit inter
Mercuriusque Venusque citato ut uterque volatu
Transmeet: hanc ob rem cursus mutare videntur
Tam varia ratione suos ea sidera; fitque,
Ocyus ista meant quia terra, segnius illa,
In speciem tantum nostri variantia visus;
Proptereaque opus est, nunc in statione tuamur,
Nunc celerare viam, nunc retro sidera ferri.


Attamen ut possit tibimet manifesta patere
Horum, quae dico, ratio, neque versibus anceps
Haereat in nostris animus, potes omnia fidis
Subjicere haec oculis in cana picta papyro,
Et signare vias, et circumducere cursus
Astrorum calamo, motus et tempore certo 86
Ordineque et numeris disponere: namque videbis
Tum facili prorsus ratione, quod omnia fiant,
Quae mihi difficile est sine signis ante notatis
Effari, et solis rationem exponere verbis.


Quod superest, quosdam pergam dissolvere nodos.
Terra suos, inquis, si se ipsa cieret in orbes,
Corpora non deorsum recta cecidisse valerent;
Subtraherentur enim tunc illa ruentibus, in quae
Missa cadunt, terra loca concita: sed neque Terrae
Pars ea subtrahitur, neque labi obliqua notatum est
Corpora , quae supera cadere e regione tuemur:
Quapropter debet Tellus immota videri.


Nonne vides contra cum pervolat aequore puppis,
Si gravis a malo deorsum lapis excidat alto,
Subduci non proinde locum, quo concideret, si
Tranquillo ratis in portu religata maneret?
Proin queat ut Nautis recta cecidisse videri;
Et tamen obliquo cadit ille per aëra motu;
Et vere obliquum cernunt in littore stantes.
Sic grave pondus, ubi celsae de vertice turris
Aspicis in terram recta ruere, atque ferire
Subjectam vi molis humum; tu tramite rere
Decidere inflexo; quoniam cum mollibus auris
Cum Terraque simul cursu transfertur eodem.
Non igitur debet Tellus immota videri.


Dicere porro avium causa debere videri
Immotam, quoniam nidos reperire volantes
Non possent; etenim, dum caelo aurisque morantur
Suspensae pennis, seseque per aëra librant,
Subtraheretur humus, correptaque turbine Terrae
Cum nidis nemora effugerent, praeterque volarent,
Nonne hoc delirum est? Nihil est tibi namque, quod obstet
Concipere, ejusdem vi turbinis aëra raptum,
Cumque auris volucres, nec proinde amittere nidos. 87


Addunt praeterea, quibus haec nova perculit aures
Res animumque, quod in Terrae sit corpore motus,
Qua ratione queat, cum Solis obambulet ignes
Terra per ingentes spatiorum versa meatus,
Non variare situm fixis collata videri
Sideribus? caeli sed iisdem denique semper
Respondere locis, si signa manentia spectes?
Et ratio, dicunt, reclamat vera, quod orbis
Annuus, immani ductu quem Terra peragrat,
Collatus spatiis, quibus Astra immota recedunt,
Debeat exiguo puncto par esse videri.
Hi tandem ut vincant, certa cognoscre debent
Id ratione, quod objectant, verumque fateri
Ast id quis certa verum ratione notavit?
Contra quin caelo servatum est sidera ferri
Non una ratione hieme atque aestate, nec una
Veris et Autumni per tempora: namque videntur
In medio caeli spatio non semper eundem
Illa tenere locum, nec eodem tramite ferri:
Nempe ut Mensorum Caeli Terraeque sagaces
Perspiciunt oculi; non virtus omnibus haec est:
Proinde situm queat ut Tellus variasse videri.


Adde, quod interdum diviso lumine quaedam
Apparere solent Stellae; velut Arjetis una
Phryxei visa in geminos partirier ignes;
Visa etiam alterutro quae vertice fulgurat alta
Tyndaridum: quaedam quin et rutilante Sororum
Pleiadum e numero, medioque in Orionis ense
Quae nitet, et triplicem quandoque emittere flammam
Conspiciuntur, itemque quaterna effulgere luce.
Nonne hoc Terraï cum motu convenit apte?
Nam sit , uti stellam plures cogantur in unam,
Cum mage distentum vicinior obstruit ignes;
Deinde situ Terrae mutato, ubi scilicet altis 88
Ignibus alterius non altera corpore possit
Officere objecto, compareat utraque nobis
Est opus, et geminae videantur multiplicesve.
Quo minus est mirum, quod motus inesse videri
Possit, uti dico, tam magno in corpore Terrae.
Verum, quidquid id est, fieri num posse negabunt
Ipsi, quae metuunt, quoniam sunt magna, fateri?
Debent ante quidem, quae non comprendere possunt,
Non facere haec eadem quoque posse ostendere Numen.
Tenuibus, o nimium rebus longeque minutis
Assuetos animos! utinam, quid summa Potestes
Infinitaque sit, mens cogitet, atque revolvat;
Unde ea mira quidem possit, sed vera fateri.
Nullum erit errandi metuendum hic, crede, periclum,
Scilicet egregie de rebus magnificeque
Sentire, omnipotens quas res Natura creavit.


Et jam quae puro videantur sidera caelo
Nominibus distincta suis spatiisque, canamus.
Principio Boreae qua se Polus extulit Axis,
Alta micat Cynosura, ducem quam Nauta marinis
Fluctibus ante aliud servat serquiturque per undas
Sidus: at huic Helice plaustro majore propinqua est;
Septem praecipuis Helice nitidissima stellis
Conspicienda micat, Septem dixere Triones.
Hujus ego saepe extremam de nocte serena
Aspicio inscripti per parva foramina buxi;
Unde licet tenui pendente agnoscere filo,
Nocturni quae sit numeranda ea temporis hora.
Fulgidus Arturo cunctantia plaustra Bootes
Segniter insequitur: quondam hic Puer Arcas, ut ajunt,
Maenaliam jaculo stravisset cominus Ursam
(Mater erat, sormam Saturnia verterat; ille
De Jove nam fuerat furto conceptus ); in altum
Ni pariter rapti micuissent sidera caelum 89
Arctophylax Puer et Calisto haud cognita Mater.
Proximus Hesperidum custos fulgentia profert
Ora Draco, spirisque introrquet lucida terga,
Quem super incumbens vi comprimit Herculeus pes.
Hic Bereniceo videas de vertice Crinem;
Cnossidaque aspicias multa jam luce Coronam
Fulgentem: radios non hinc procul Anguitenentis
Cernere erit: propter Lyra lucida Vulturis adstat;
Quique tulit quondam delphinus Ariona ponto.
Commendat factum memorabile prisca Vetustas.
Hic Populos cantu quondam capiebat et Urbes;
Cumque peragrata jam fama plenus et auro
Italia bimarem conducta puppe Corinthum
Trajiceret, Nautae Vati nil tale putanti
Jam struere insidias, jam lethum triste parare:
In scelus hoc aurum, pro! vilia pectora movit,
Quod secum extulerat Latiis vir Lesbius oris.
Sensit ut ille mortem impendere paratam,
Effera nec lacrymis molliri pectora posse,
Impetrat, extremum ut moritura carmina voce
(Dulces exequas) extremo in tempore fundat;
Jamque data cythara puppim superinsilit altam,
Et canit, aequor aquis placidis silet omne canenti.
Nec mora, se placidas Vates conjecit in undas:
In mare praecipitem dorso Delphinus amico
Excepit, supraque undas ad littora vexit.
Ac tum pro meritis Caelum Delphina recepit.
Hac quoque parte nitens Aquila, Antinousque refulget:
Proximus est et Olor: tuque o memorande relictis
Huc tandem terris sublatus es alite penna
Pegase: sidereos tecum fert Hinnulus ignes.
Aethiopum quondam Cepheus Rex, Cassiopeque
Uxor regnantes inter pulcherrima Nuptas
Illo signa micant caelo; religataque rupi 90
Filia sidereis ostendit vincula palmis
Andromeda; ast ultor conspersus sidere multo,
Gorgonei Perseus jam profert verticis iras:
Astra Meduseo praefulgent aurea vultu.
Hic Triquetrum quoque sidus habes, tergoque superbus
Fulget Erichthonius; nam tergo lucida Mater
Haedorum ternique coruscant ignibus Haedi.


Tum duodena, tibi quae diximus ante, per orbem
Sidera signiferum numerabis. Caetera ad Austrum
A scythicis flectunt Aquilonibus. Occupat amplam
Immani hic caeli regionem corpore Cete:
Inde loci Orion clypeo depugnat et ense
Fulgidus; haud illum credunt impune corusco
Cernere surgentem Nautae ex oriente; furentes
Namque movet nimbos, et tempestatibus atris
Exoriens caelum terras pontumque fatigat;
Ut memorant, quibus haec tentata pericula ponti.
Bellatrix humero fax emicat, altera planta,
Illa rubens, haec caeruleo contincta colore;
Balteus aurato stellarum promicat igne.
Eridanusque Pater fluviorum haud deficit illa
Caeli parte fluens: Leporique propinqua minantis
A tergo Canis ira impendet; Sirius ille
Dicitur: at Procyon vicino sidere fulget.
Continuata micant tria signa et Corvus et Angius
Et medius Crater; prope Semivirum Centaurum,
Atque Lupum, atque Aram, Piscemque, aliamque Coronam
Aspicies. Hac est in caeli parte locata
Argo; per malos per vela tumentia perque
Costas et prorae tabulata aplustraque fulgent
Conspersi stellarum ignes, longeque coruscant.


Adjice, quae veteri latuere incognita saeclo
Signa, per intactum tandem mare donec in Austrum
Perventum est: illum nam Terrae desuper axem 91
Sidera collustrant nostris contraria Signis.
Unicus hoc caelo Phoenix collucet, in ignem
Jamque abit, et veterem renovat per damna senectam.
Hunc prope Grus longo succendit gutture stellas:
Sidereisque micat jaculis Puer Indus et arcu:
Astraque fulgentem Volucris Junonia profert
Per caudam conspersa: et proxima Pica coruscat:
Propterque in spiras se evolvit lucifer Hydrus.
Quodque vocant parvi de nomine Chamaleontis
Sidus, et australi Triquetrum quoque fulgere caelo
Subjectae aspiciunt Gentes; Apis indica tandem
Haud similis nostrae stellarum fulgurat igne.


Haec tibi nomina sunt, queis caeli sidera dicunt,
Non quia consimili natura consimilique
Cum rebus specie constent, ea nomina quarum
Sunt sortita: etenim quod nos cratera vocamus
Centaurumque Lupumque, pari ratione queamus
Dicere Ovem Cervum seu Tigrim sive Elephantem
Sive alia, inciderint quaecumque ea denique menti;
Sed quia collibitum est, ita caeli signa vocârunt.
Scilicet haec artem ratio labesactat eorum,
Qui varia caeli regione micantibus astris
Fortunam referunt temere et discrimina morum;
Editus ut si quis Librae sub sidere in auras
Prodeat, aut urens nascentem stella Leonis
Aspiciat; numeris tibi protinus ars ea miris
Proferet, hunc iracundum fore more Leonum,
Ast illum Librae sub amico sidere justum.
Hinc vitam nobis praedicunt divitiasque
Fortunaeque vices stolidi in ludibria vulgi,
Quod capiunt eventa eventis accumulando:
Cum, quod seu temere hi sive astu conjicientes
Evenisse ferunt, millesima non sit eorum
Pars, quae mentito referebant ore futura. 92


Caesaris hi genero quondam et cum Caesare Crasso,
Scilicet ut fama est, morituros denique longum
Post senium fessos fama partisque triumphis
Urbis in amplexu spondebant; nec minus omnes
Fortuna a magna magnam fecere ruinam.
Adde, quod exitio Marathon quibus Emathiique
Una prostratis in caede fuere Philippi,
Sunt eadem quoniam sortiti fata, videri
Deberent pariter sub eodem sidere nati.
Fratres praeterea gemini, quos edidit uno
Partu enixa parens sub eodem sidere (si qua est
Astrorum tandem in terras hominesque potestas)
Omnibus unanimes in rebus consimilesque
Moribus atque habitu fortuna et viribus esse
Debent, atque isdem studiisque locisque teneri,
Aegroti pariter fieri pariterque valentes,
Et pariter debent eadem ire in funera tandem.
Cum persaepe quidem contra contingere nosmet
Intueamur, ut, aetatis qui tempore Fratres
Non distant, vitae ratione ferantur in omni
Diversum, semperque animis discordibus obstent
Impare fortuna et cultu fatisque supremis.
Illis quapropter latitandi copia nulla est,
Quos doctrina tenet Babylonica, quin fateantur
Inventam temere in stolidi ludibria vulgi.


Quod superest. Praeter, supera quae diximus, astra
Sunt alia innumero dispersa per ingens
Aetherium spatium, quae tantum nocte serena
Aspicere est oculis; penitusque abducta recedunt
Quaedam , ut, ni tenus per vitrea septa tuborum
Immittant radios, nulla ratione videri
Possint, prorsus uti veteres latuere per annos.
Haec igitur, cum se contingere plurima, et uno
Esse in concilio veluti congressa videntur, 93
Quandoquidem speciem nebularum immittere sensus
Desuper ad nostros pergunt. Nebulosa vocantur.
Lactea de genere hoc Via caelo extenditur, illac
Ire ad concilium Divos cecinere Tonantis,
Queis etiam Superûm de Gente et sedibus horum
Falsa fuit veri in speciem cecinisse voluptas.
Esse hunc candorem nil constitit, innumerarum
Ni congesta simul stellarum lumina perquam
Tenuia, quae faciunt oculis albescere caelum.
Idque tibi manifesta palam res indicat , ex quo
Per vitreos caelum omne tubos lustrare repertum est.
Cum tamen hac in re, quae nunc ita constat aperta,
Ante Viri incertis varie rationibus omnes
Errassent: ni Democriti sententia solers
Esse, quod est, dubia tantum conjecerit in re.


Impare praeterea fulgentia mole videntur
Sidera; quandoquidem non aequis omnia distant
A nobis spatiis; cum fors aequalia constent
Mole pari inter se et magni cum lampade Solis.
Et totidem prope sunt numero, quae maxima dicunt,
Tangere Phoebei quot circum vorticis aestum
Possunt; et nobis ideo propiora coruscant.
Altera, quae moli referuntur deinde secundae,
Quandoquidem spatiis ultra majoribus haerent
Per caelum, sunt plura quidem sed mole minori.
Tertia sic porro, quaeque his super edita constant,
Perpetuoque alia atque alia ordine lucis ut ipsa
Decrescunt auctu, numero sic crescere debent.,
Ut prope jam possint esse infinita videri.


Hic me sorte velis superis descendere ab astris,
Atque peragrato Tellurem invisere Caelo,
Quam colimus, quae digna magis, quam sidera quaevis,
Esse videntur, ut in nostro sit carmine princeps;
Quandoquidem merito maternum nomen adepta est; 94
Sustinet ut quae nos, et opimo munere nutrit.
Dicendum est igitur qua sit constata figura,
Quique habitent circum, numeret quot denique partes.


Principio in speciem glomeraminis esse rotundam
Est opus; haud simplex ratio quod monstrat apertum.
Atque mihi vel cum primis illa esse videtur,
Deficiente quod in Luna compareat Orbis
Caecus propter eam, quam tellus projicit, umbram.
Quod si terra foret triquetra aut quadrata, videri
Deberet pariter Lunaï in corpore caeco,
Ut primum inciperet jam deficere, angulus umbrae:
Scilicet haud foret in conum porrecta per auras,
Pyramidi sed par in Lunam excurreret illa;
Rectum proinde latus simul aspiceretur et umbrae
Angulus in Lunae facie, cum deficit, atra.
Quod quoniam non fit, Terram par dicere non est
Quadratam aut triquetram aut cujusvis esse figurae,
Hoc genus, alterius, tantum sed proinde globosam
Consimilemque pilae magnae sateare, necesse est.


Praeterea Tellus si plana pateret ab ortu
Littus ad occiduum, Sol omnibus exoriretur
Tempore eodem oris, occumberet omnibus una.
Contra sed fieri tuimur; namque ante propinquas
Collustrat radiis Gentes Sol, deinde remotas,
Post alias, quarum regio mage distat ab ortu;
Quoque aliis lucem profert, in nocte relinquit
Tempore eodem alios: quare non plana videri
Debet in Occasum Nabathaeo a littore tellus.


Consimili ratione nequit tibi plana videri,
Qua sese in Boreae regionem extendit ab Austro:
Namque sub Arctoo positas qui sidere terras
Classe petit. Tolli videt Ursae signa minoris
Paulatim in caelum, contraque oppôsta tuetur
Sidera, dum mutat regiones progrediendo, 95
In pelagus sensim ruere, et depressa videntis
Effugere ex oculis tandem, pontumque subire.
Quae fieri non posse putem, si plana sit illa
Tellus parte tibi; quare omni a parte rotunda est.


Huc accedit, uti, qui terras puppe relinquunt
In mare progressi, primo navalia portus
Littoraque auferri cernentibus experiantur;
Cum tamen et turres possint montesque videri;
Donec summa etiam vanescant culmina demum.
Contra, ubi jam terris accedunt, vertice primos
Aspiciunt montes, eductaque culmina rarae
Turris; dehinc multum progressis ima videri¸
Incipiunt, humilesque apparent denique portus.


Denique ab Occasu qui rediuntur in Ortum,
Ocyus aspiciunt Solemque et sidera oriri,
Ocyus occidere, atque magis noctesque diesque
Idcirco constare breves; mora longior horum
Contra est, occasum properant qui invisere ab ortu;
Sidera quandoquidem his oriuntur serius, atque
Serius occumbunt: tum demum, ubi utrique reversi
Hac ratione viae Tellurem denique, quantum est
Longa, peragrarint, illos vidisse dierum
Plus unam, pariterque hos una luce minores
Esse fatereris: fieri quod posse negares,
Haec si plana foret Tellus, fierique necesse est
Si convexa sit, et circumflectatur in orbem.


Nec mihi inaequales per terras objice montes;
Quandoquidem et montes et montibus addita summis
Oppida, quae apparent sese inter condere nubes,
Collata ingenti cum Terrae totius auctu,
Exiguus pulvis convexa per aera rotarum
Esse videbuntur, vel si quid tenuius extat.


Ne tamen idcirco Terram aeque a parte rotundam
Esse putes omni; media nam forsitan illa 96
Excrevit paulo convexior in regione,
A geminis compressa polis; fors planior illic
Est, et longa polo contra procurrit utroque.
Multis quod multi suadent rationibus: ipsi
Partem, dum ambiguo certatur marte. feramur
In neutram, donec ventura id detegat aetas.
Nec fore jam longum speramus, denique nobis
Ut quamvis magno haec prolata labore patescant.
Imperio Regis, quo sese Gallia tollit,
Vel fuerit priscis dominata Heroibus , ut Dis,
Excit petiere Viri, pars frigora terrae
Arctoae, nimio pars oras sole calentes;
Ut spatiis ita distantes ingentibus inter
Se conferre queant Terrae loca mensa,suisque
Evincant certis demum rationibus, illa
Num qua parte sui protuberet, excurratque.
Quondam erat in votis, Sapiens regnaret ut ipse,
Vel saperent reges; tali fore namque beatos
Imperio Populos atque aurea saecla putabant.
Ante quod optatum est, hoc nostro cernimus aevo.
Nempe hic munifico Doctrinam amplexus amore
Dat fluere usque suis felicita tempora regnis.
Jamque sub hoc doctae quo Principe progredientur
Artes? nunc quis honos , quae nunc data praemia Musis?
Plus hoc Regis opus, quam classibus aequora magnis
Sternere, quam validas Urbes et Regna potenti
Hostibus evictis quatere atque evertere Marte.
Quanquam ille et sumtis cui non metuendus in armis
Bellipotens? vult pace tamen sibi quaerere laudem,
Illa concussas medius componere Gentes
Gaudet, et arte sua pacatum cernere Mundum.


Quod superest, Zonis praecinctam quinque rearis
Tellurem. Prior est, quam dicunt Torridam ab igne;
Solis enim reliquis multo magis igne calescit. 97
Haec paribus distat spatiis ab utroque Polorum.
Quaeque habitant intra Gentes, utrinque per annum
Projiciunt umbras: nam cum Sol flexit ad Austrum,
In Boream umbra cadit; cum contra Aquilonia Regna
Illustrat, cadit umbra eadem contraria in Austrum.
Bisque illa certum est terrae regione quotannis
Nullam e corporibus cadere ullis partibus umbram:
Desuper excurrens nam Sol bis lumine recto
Impendet, supraque caput bis praeterit urens;
Corpora propterea parti collustrat ab omni.


Hanc mediam excipiunt ardenti a Sole perustam
Zonarum geminae, quae Divûm munere nobis
Concessae nimio non exuruntur ab aestu,
Frigore nec nimio; tantum his regionibus una
Corpora projiciunt umbras de parte; propinquum
Harum quae ad Boream est, jacit illas sub gelidam Arcton;
Quaeque Austro accedit regio, projectat in Austrum.


Postremo extremis hinc illinc partibus extant
In geminos extensa polos spatia ultima terrae
Frigore perpetuo ventisque nivalibus usta.
Hanc ubi Sol terrae regionem lumine lustrat
Obliquo surgens, quoniam sex mensibus illam
Circumiens ambit radiis, convertitur umbra
Circum corpora perpetuo; circumque vocamus
Umbrosos, habitant hujus qui frigora terrae.


Percipe praeterea. Terraï quae loca distant
Cardine ab alterutro geminorum utrinque polorum
Aequa mensurae pariter ratione, necesse est
Illa loca aestatemque simul brumamque rigentem
Perferre, et pariles noctes agitare diesque.
Non simul at possunt ortumque obitumque videre
Solis: et oppositis qui distant partibus, uno
Hi mediam lucem, noctem illi tempore semper
Aspicient: gelidae tantum spatia ultima Zonae 98
Excipe, quae noctem pariter lucemque tuentur.


At quibus est mediam semper noctemque diemque
Tempore eodem agere in diversis partibus illic
Austri, ast hic Boreae, Antoecos vocitamus: eorum
Noxque diesque quidem mensura deficit aequa;
Nam, dum aliis brevis est, aliis longissima constat
Alterutra; aestates alterno tempore ducunt
Atque hiemes. Tandem loca qui contraria Terrae
Incoluere vocati idcirco nomine Grajo
Antipodes, prorsus non ulla his convenit in re;
Non simul augeri simul et tabescere noctes,
Crescere non luces simul imminuique tuentur,
Non Solem simul aspiciunt nec sidera noctis;
Alternisque ferunt aestatem ac tempora brumae.


Quae quoniam docui, quod restat percipe porro.
Principio globus hic, Tellurem quem vocitamus,
Et Maria et Terras ingenti amplectitur orbe.
Qua tamen in Terras spatiis extenditur amplis,
In partes multi scissum voluere quaternas;
Nos unam incolimus, quae nunc vetus Orbis habetur;
Quandoquidem priscis fuit haud incognita saeclis.
Altera Terraï pars est America, suumque
Nomen ab Etrusco retulit modo cognita Tiphy.
Laudamus veterem Grajo sub Iasone Pubem,
Quam freta tentantem prius usque impervia puppis
Transtulit Argolica de terra ad Colchidos oras,
Deinde viae pretium referentem velleris aurum:
Majus opus nuper tentatum audivimus ipsi,
Tanto majus opus, quantum nostra aequora vincit
Oceani pelagus, tanto praeclarius, ingens
Quantum America suis cum regnis omnibus atque
Omni auro pretium hoc excedit velleris aureum.


Tertia pergelidae pars terrae subjacet Ursae:
Ultimaque Arctoae contraria nomen ab Austro 99
Sortita est: nobis sed vix nota utraque propter
Aeternas hiemes ventorumque invia regna.
Qua late excurrit gelidas America sub Ursas,
Apparet Canadum tellus, et Virginiaï,
Florida, Mexicaque ora, novumque Hispania nomen,
Atque aliae atque aliae cultu ut nomine Gentes
Regna tenent: dives stat Caliphornia ponto
Insula; non est et reliquas ut dicere post hanc
Jam morer; illa tibi par regnis grandibus extat.
Parte alia oppositum Boreae qua vergit in Austrum,
Aurea Castellae regio est, Guianaque late
Porrigitur; non ulla ferax magis altera Tellus
Auro atque argento; fert omnigenos animantes;
Oppida habet, magnisque extructas molibus urbes.
Adde his Brasiliam, Chilos quoque, Peruviumque.
Ingentes multique lacus, et ditibus undis
Flumina opima rigant horum spatia ampla locorum.


Dehinc oculos et ad hanc nostrae, quae dicitur Orbis
Esse vetus, Terrae partem circumfer, et Afros
Europaeque Asiaeque immania regna recense.
Prima Hominum sedes atque altrix prima fuisse
Fertur Terra ferax Asiae: his praegrandibus oris
His Populis Reges magni rerumque Potentes
Imperitant. Vastis regionibus Othmanidarum
Imperium angusto spatiatur ab Hellesponto.
Quot gentes quot regna tenet! tum Persidis ingens
Excipit hoc ditio: hinc Indi , Seresque, Scythaeque,
Extremique Asiae Sinae Gens invia montes
Propter inaccessos murique crepidine junctos.


Africa deinde subit nigro contincta colore,
Vasta quidem Tellus, sed non ita culta, videtur
Quae regione sui media deserta prope esse.
Namque ibi arenosi montes campique feruntur
Instabiles, et saecla tenent invisa ferarum. 100
Nilus eam pluvia et caelesti humore carentem
Abluit exundans, et largo flumine ditat.
Hic est fertilis Aegyptus, Nomadesque vagantes,
Et Mauri, et Numidae, sunt hic Garamantes, et ora
Exusti Aethiopes, Nubiaeque calentia regna:
Multaque praeterea Populorum nomina, multae
Regnatum late ditiones. Ultima restat
Europa, a Tyria tenuit quae Virgine nomen.
Hanc Jove cornigero, dum littore luderet inter
Aequales aetate simul florente Puellas,
Deceptam memorant Vates vestamque per aequor
In Cretam : trepidans ex aequore respiciebat,
Aequore dum Tauri tergo veheretur amantis,
Littus respiciebat, eoque in littore Pubem
Tendentemque manus iterumque vocantem;
Pulchraque plus lacrymis quam fluctibus ora rigabat
A magno nuptam se ferri ignara Tonante.
Virginis hujus habet nomen, quae dicitur Orbis
Tertia pars veteris, longe minima inter utramque
Et Libyae atque Asiae partem, sed enim magis illis
Nobilitata , superque alias florentior omnes.


Atque ea Parrhasiae qua late subjacet Ursae,
Moschorum Imperium complectitur, hisque propinquos
Suecosque, Danosque, et quorum nomina versu
Claudere Musa vetat, Boreaeque et frigoris ejus
Indigenas; nec non illa tellure Britannos
Avulsos paulum et munitos aequore circum.
Pars alia Europae, qua se convertit ad Austrum,
Cum Regnis te vasta tuis Hispania pulchramque
Italiae pariter tellurem, Pannoniamque,
Et Misûm, et Thracum, et Grajorum continet arva.
At medium tenuere locum Germania Lechi
Cum regnis late campestribus , et ditiones
Gallorum, quos a Pyrenes montibus illinc, 101
Alpibus hinc clausos tellus alit alma feraxque.


Demum quod superest, magnum Mare, circuit omnem
Quod Terram, Oceani vocitamus nomine; at illud
Pro regione loci varia, quem perluit undis,
Nomina sortitum est pariter variantia; quippe
Aequor Atlanteum tibi Mauri a vertice montis
Nomen habet, quoniam radices montis ad ejus
Franguntur fluctus: Americae ad littora Iberis
Longe a littoribus pelagi hic extenditur aestus.
Aequor Hyperboreum contraque Australe vocamus,
Terrarum quod eas perfundit fluctibus oras.
At mare Pacificum jacet inter littus Eoum,
Occidusque plagas Americae: aestumque vocamus
Praeterea Medium, Libycas qui volvit arenas,
Europaeque Asiaeque allabens exedit oras.
Deinde quid Hyrcani, Rubrique tibi aequora ponti,
Euxinum, Adriacumque, minoraque nomina dicam?
Quid freta Bosphorias fauces syrtesque sinusque
Commemorem? Doctis haec tutemet omnia quibis
Discere de Tabulis. Sine me nunc otia fessum
Captare, atque istas paulum dimittere Musas,
Mox iterum ad Causas rediturum et munera coepta.
102
Vade retro

Vade porro


Stay, Benedikt (1714-1801) [1747]: Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica, 11229 versus, verborum 82047, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epica; poesis - didactica] [numerus verborum] [stay-b-philos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.