Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Novin nimam nikakve i one koje jesu budete mogli čuti a ipso D. Varovics. Haec tamen quia tu vis tibi subjungam. sed sunt sarta tecta, Steph. Raffay propter plurimos gravidissimosque defectus et u maximum propter litteras et communicationes cum quibusdam nefariis foeminis, et clandestinam ex collegio ad easdem visitationem, multum obsecratus ut famae et honori consuleret, nihil curans neque preces nostras neque superiorum monita neque sanguine iunctorum minas, primo deeit, sed supplex ad Capitolum accessit descensum flagitando. Hunc obtinuit, et 19 Iunii ex collegio discessit, cum maiori gaudio, quasi totius orbis monarcha nominatus fuisset. Ferra eiens sub generali Grisoni millitare institutum assumpsit, rejecta clerica, et Mantuam profectus praefecti vigiliarum dignitate iis pecuniis quas collegium illi dedit si aravit, inde Cremonam hybernaturus ad regimin descenderat, ubi modo sit superi duint. Sed utinam malum hoc ultro non proserperet, credo quod eundem brevi sequetur alter Szudinics, qui id omnino firmissime statuit ac concepit, viisque iis progreditur, quibus prior. Meque iam et reverendissimum patronum nostrum describere non dubitavit. Sed patientia! et juveni agnosco et ut illuminetur exoro. Haec ego tibi sub rosa aperio, quia omnibus adhuc in Croatia sunt ignota. Caveasque proferre aliquid etiam coram reverendissimum Varovics unde posset in suspicione venire me haec tibi scripsisse. Si tamen alicubi solus eum visitaveris, siscitari poteris causam ab eo, qui tibi soli credo et plura dicet et etiam litteras quas profecto mira et divina

-- 61 --

dispositione aquisivit e uberius omnia colliges. Ego tibi non cessab scribere, sed quaeso et tu me saepius consolare suis gratiosis calcographis. Modo quia raptissime has ad te dedi, mihi parcas, meque ultro in aeternum ames, me sque in aeternum vivas. Ego vero et vivo tuus et amo te et maneo

Perpetuo tuus Balthas. Kercselics m. pa. Bononiae die 2. octobris 1736.
Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.