Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Modo quidem finire deberem, sed quia reverendissimus dominus rector in litteris suis scribit, quod ex meis novalia accepturus sis, ideo ex multis haec ut veriora et certa referre volui. Militia haec, quae hoc hiberno hic permanserat ad Florentias se recipiet, ibidem ulteriorem dispositionem praestolatura. Romae transtiberinus populus rebellavit tumultusque maximos cum Hyspanis excitavit. Causa jurgiorum ignoratur, sed ideo creditur, quia plurimos homines Hyspani clam abduxerunt, hinc ad cardinalis Aquaviva palatium suposuerunt unum plenam cistam lapidibus cum inscriptione aliqua, quae incendium illi minatur. Idem fecerunt nepoti pontificis cardinali Corsini. Ad palatium autem principis Farnessi irruerunt illudque conxerunt (nam in eo Hyspani accolunt), sclopis etiam ex officinis aliquot vi acceptis se ad pratum unum collocarunt continuo clamantes Che viva l'Imperadore. Tumultus hos ut sedaret mature sua sanctitas Barberini cardinalis accessit, sed a flente et suspirante discessit iterum. Rei eventus et exitus ignoratur. Galli etiam insequendo suos profugos in Tuschana in monasterio aliquo patrum Minoritarum plurimas insolentias fecerunt, nam rejectis omnibus religiosis quidquid in conventu fuit acceperunt, eosque in uno cubiculo occluserunt. Hoc autem factum ideo, quod in eodem conventu inventi sint duo eorum profugae. Intelleximus etiam a patre Treffner Societatis Jesu presbytero hic capellano militiae Lotharingi, quod Lutherani in Imperio seditiones et bellum clandestinum excitent, et hoc fine, ut regis Prussiae filius acatolicus Imperium Romanum consequi possit. Atque haec sunt, quae melioris notae sunt, alia enim, licet plurima sint, haud credi possunt propter genia benenota Italorum, qui plurima fingere consueverunt. Tempora habemus bona, speratur fertilis futurus annus.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.