Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ex affectu etiam particulari per eundem dominum descendentem exmitto domino fratri strophia duo nigra et ordinaria, quibus hic utimur, pro quibus unico amore et sincero affectu mihi satisfactum est, neque quidquam aliud volo pro iis, quam ut me tamquam suum et dehinc amet constantissime. Rogo veniam, quod pulchrioribus affectum meum contestare non potuerim, et oro te, non respicias munus, sed munerantis affectum, non strophia, sed tuum dilectum, qui majora tibi lubens praestitisset, nego kajti suhi beteg je mi dobila moja mošnja, zato imaj me izpričanoga. I da bi ne bil vnoga druga pokupil za druge, koji me jako jesu prosili, bil bi Ti več kaj to poslal, sed quod aufertur, non differtur. Cechinos, quos mihi dominus frater per reverendissimum dominum novum rectorem mittet, uis litteris involvat et alicui (si non ipsi novo rectori) committat, nam non vellem, ut eos domino reverendissimo avunculo meo Ztipanich daret (sub rosa et arcane Tibi revelo, quare) quia anno superiori, quod aliquibus aliqua miseram et res meas dederim, pessime contentabatur, uti mihi nunciavit per Aloisium Szudinich, et praecipue de rokolor, kojega sem bil tebi 3 moje posudil, zato ne demus hominibus occasionem aliquo alio modo, quam per manus ejus eos mihi promovebit. Et de his hactenus.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.