Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

12.
Inde procelloso spumans Aquilone per aequor,
Ipso Aquilone magis velocior, evolat ales
Spiritus, Adriacumque Thetin lateque frementem
Par subito superare salem, subsistit in ipsis,
Navigiis statione favens quibus obvia arenis
Surgit Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon,
Picenis etiam dignum caput urbibus Ancon.
Picentes populi, nomen gentile quod illis
Picus habere dedit, qui Martia signa secutis
Castrensi fuerat visus considere pilo.
Hic Bromio dites Cererisque novalia colles,
Arvaque Palladio versant praepinguia succo;
Aetheris hos adiit genius laurique feracem
Fecit humum: foliisque solo per gramina sparsis,
Invaluit Picena sacrâ Peneide tellus.
Pluribus haec arvis foliorum credita virtus,
Utpote debuerat quae sistere pluribus arvis
Huc olim ventura domus. Sed maior in uno
Colle fuit, quod mox Lauretum copia lauri
Fecit Aventinae dici par nomine silvae.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.