Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
11.
Hinc vicina petens Ales fastigia, duro Tersactum ascensu, cum se librâsset in altam Clivi planitiem, subito praevidit eundem Esse locum, Galilaea domus ventura per auras, Parte ubi quinquennis spatii maiore moretur. Hic subito auratâ iactat folia abdita telâ, Insita venturum laurus quo limen obumbret. Inde venit, tali quod crescat origine nata Laurus adhuc; licet amissos mons ille beatos Deploret postes, alios compage penates Fert similes, eadem sacri quibus area tecti, Quos semper viridis caelo data laurus opacat.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.