Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7.
Illa magisterio quamvis imbuta Tonantis,
Mystica sacrorum nosset praeconia vatum,
Doctrinam tamen ore premit supplexque doceri
Postulat, auditae patiens humilisque magistrae.
Illud Amosidis persaepe reponere docta
Effatum: “pariet Virgo”, sibi proprius ille
Gnara quod esset honor, numquam demissior ullum
Audivit Vatem: quo tunc comprenderat Anna
Indicio, sua iam praenoscere fata puellam.
Non aliter matura viri quam regia virgo
Caesareo iungenda thoro, cum publica tanti
Necdum fama volat thalami, sed pectore clausus
Stat sponsi securis amor, cum Caesaris audit
Forte Palatinas sociali murmure nymphas
Divinare faces, quamvis prudentius illa
Subticeat sponsi nomen, tamen illius ignes
Non nescire, silens oculos demissa fatetur.
Ergo quod arcano iam flaminis Anna sciebat
Afflatu, Mariam proprii quoque ventris honorem
Non dubitat didicisse prius, Dominamque negabat
Ignorare decens, famulae quae nota fuissent.
Hic simul obstupuit, qualis prudentia parvam
Ornaret Nympham, tacito quae pectore tantas
Asservabat opes: tantae cui copia lucis
Fluxit et aethereus Charitum quam reddidit imber
Prodigium et summae specimen mirabile dextrae;
Quam demissa suas premeret mens conscia dotes.
Sed quam venturi implevit lux praescia fati,
Lux eadem quoque nosse dedit, constanter ubique
Compositae servare decus moresque puellae.
Arcanique tenax Virgo caelestia numquam
Lumina secreto cordis prodire recessu
Passa, suos animi pressit prudenter amores.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.