Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8.
Mens proprium sciens puro demissa colore
Apparere nihil, fuerat fidissima tantae
Servatrix gazae: paris est nec luminis Argus,
Mens humilis quantum vigilat sibi. Vana latentes
Lux perdit dum prodit opes: caelestis avarum
Et timidum spoliari animum decet esse favoris.
Regia quod novit Virgo, quae mentis et ipsum
Naturam superans penetrabat acumine verum.
Maturante magis, sapiens aetate puellam
Mirabatur anus, quod nullus in actibus error,
Nulla animi levitas, puris nil labis inesset
Moribus, aeternum natura imitante nitorem.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.