Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

12.
Inter Idumaeas, Latia quas cuspide miles
Collegit Romanus opes, fuit arca micantis
Illustris splendore auri, fuit aurea panum
Mensa, fuit lampas septem fecunda lucernis
Aurea craterumque argenti immanis et auri,
Oppressam numquam numerus visurus Idumen.
Sic Salomoniacos lusit fortuna labores,
Cuius in externos transivit gaza triumphos.
Pacificus tamen hoc a maiestate Latina
Obtinuit princeps: quod Pax conflaverat olim
Libertasque aurum, levius quo ferret ademptas
Libertatis opes, Pacis gaudebat in aede,
In gremio molis, libertatisque Latinae,
Captivae spolium Solymae regale reponi.
Vel fati vis ista fuit, migraret in Arcem
Ut sobolis defuncta parens, ubi egena potentem
Regnorum synagoga fidem populosque legentem
Aspiceret natam: moriensque vetusta Sionis
Umbra, suo clarum signaret funere solem,
Ut Carmeleus decor ubertasque Saronis
Et Libani in Latios transiret gloria colles.
Grande decus defuncta tuis Iudaea paratur
Exequiis; dignam tantus cinis occupat urnam:
Caesaris Assyrio raperis tumulata triumpho.
Funeris hanc pompam regum stipante senatu,
Clauderis Ausonio, mater Synagoga, sepulchro:
Cui Pacis templo illatae, quod fama ferebat
Aeternum, bene lege novâ Romana precari
Visa est maiestas: aeterna in pace quiescat.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.