Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7.
Hortus erat, sed parte orbis qua consitus ille
Hortus erat, nec scire mihi neque dicere versu
Nunc facile est. Te, quem illius vernantibus horti
Pro foribus statuisse Deus ferturque micantem
Vindicibus flammis manibus posuisse machaeram
Advoco Custodem: “Ignaro tu suggere vati
Quas rerum ignotas mortalibus abdita formas
Protulerit tellus. Luctus quod nescia vitae
Innocuae statio, pleno dabat ubere nectar?
Quis fuit hic florum color et quam nobilis auras
Commendabat odor? Vitae quod fronde pependit
Germen et aeterno quae vis fuit indita pomo?
Quas dives regio, quas felicissima terrae
Portio, non visas – heu! – nobis occulat horti
Delicias? Primas quas climate solis Eoi
Excipiat flammas, sed quas aequalibus auris
Temperat, aeterni non errans gratia veris?
Haec ego non vetiti ut subeam penetralia claustri
Vota fero: lata hos ausus sententia damnat
Numinis irati, foribus rotatilis ardens
Accessum romphaea vetat teque improbus aequo
Est procul ut credam Custodem fallere dono.
Quid tamen hoc spectare mihi prodesset, amice
Exponam, Custos. Numen bona tanta sereno
Intuitu si nosse daret, quae perdita primi
Flemus adhuc errore patris, quem coniugis ardor
Immodicus laesit, scirem meliusque notarem 5
Insereremque animo melius quae damna voluptas
Unius sceleris, labisque licentia mortes
Istius quas una dedit, felicibus horti
Pulsos deliciis, mentis caligine pressos,
Caelesti Charitum quae nos privavit amictu.
Hac hausta damni specie, grave foedius omni
Horrerem magis angue scelus noxasque caverem.
Insuper ut scirem, quod nunc cognoscere primum
Est animus, quas Virgineae (quae vestra beati
Aligeri Regina audit) praetexere famae,
Moliri quam certus eo, de stipite laudes
Inspecto possem. Neque enim levis inde puellae
Gloria, conceptum per carmen itura, veniret:
Cernere Palladias vetito cum germine frondes
Augustae quae prima fuit victoria matris,
Humanaeque locum cuperem lustrare ruinae
Materna unde illi nata excellentia, viso
Doctius ut Mariae titulos ordirer ab horto.
Castigata patris sed me quia[ERROR: no reftable :]121 quia : quam sedibus istis
Expulit ingluvies aditumque immota Tonantis
Desperare facit Nemesis, da pectore saltem
Hanc, flammis armate Vigil, comprendere rerum
Ignotam seriem: hoc, Ales venerande, revela.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.