Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

6.
Sed prius antiquas Stygioque vapore iugales
Afflatas dabo nosse faces, constante vetusti
Connubii fumo gravidam referente doloris
Aeterni nubem, octavum dum saecula lustrum
Conficerent: quibus et vetiti fallacia pomi
Torsit Adameos cineres oculisque petita
Fatalis species os inconcessa fefellit.
Hinc manibus vindex populata nocentibus arbor
Felici de sede ream procul egit orexim.
Sed spectasset Adam vetitum sine crimine germen
Cavissetque scelus, nisi quae temeraria suasit
Delictum coniux, ne quid deberet Adamo,
Pomum pro accepta properâsset reddere costa.
Durum principium, mulier, tibi contigit, unde
Imperium nec molle tuum est: tibi cedere victus
Debuit atque tuam primus deflevit Adamus
Duritiem pomo tot perdere dona iubentem.
O fallax! O triste, dedit quod femina pomum!
Quaeque soporato vigilans minus aequa marito
Exitium pro dote tulit, prius illa cubantem
Munificum sortita virum, cum cordis apertum 4
Formandae sineret latus exossare puellae.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.