Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

36.
Tot vero Charitum donis, tot plena bonorum
Affluxu Virgo et tantis vincentibus ipsa
Sidera divitiis locuples, Iosippe, paratur
Sponsa tibi. Felix nimium, cui gratia tanta,
Tantus honor decorumque ingens cum Virgine sponsa
Accedit cumulus; cui viva Tonantis imago
Fundit, uti Libanus multo cum profluit imbre,
Caelestis gazae plenos pro dote canales.
Securumque dabit pretii, Iosippe, iugalis
Certa fides tabulaeque quibus subscribit Olympus
Non dubium reddunt: Paphia signante volucre
Cum Sponsae tibi pactus hymen, ac stipite flores
Emittente, tuae constarent foedera taedae.
Praeclari vero promisso postea quamvis
Connubii dono pravam accessisse putares,
Maeste marite, fidem, tibi quod suadebat apertus
Dotalis membranae error, cum crimine sponsae
Rasa videbatur taedae pro munere pacta
Virginitas; fuit apparens utcumque, nec anceps
Prodigii ignaro vitium, tamen ista modeste
Libranti, sua pacta novo communiit aether
Signo, cum retulit: noli, Iosippe, timere.
Haec dotis secura fides, hoc tuta sigillo,
Quae fallax visa est, scripti membrana pudoris.
Integer est Mariae sanguis, divina nitori
Promisso accedit Soboles. Periisse putabas
Candorem nuptae, cum te maioribus astra
Augerent titulis; siquidem tibi criminis expers
Virgineus mansit fecundus germine venter.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.