Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

35.
Quanta futura Parens fuit haec, constanter ab ipsis
Rerum principiis quam tot cecinêre videntes
A longe vatum cytharae verique tenaces
Virgineae sonuêre lyrae, suffragia tanto
Prodigio factura fidem? Quod funere lucis
Internae caecus licet inficiatur Apella,
Sol tamen augusto non desinit ore micantes
Eructare faces, quantumvis luminis expers
Perneget has aliquis, rexit quem filia, flammas.
Tot vatum effatis Mariam celebrantibus obstet
Qui velit adversa claras extinguere Phoebi
Credulitate faces: prius axe nigrescere solem
Asserat, augustae rutilos quae Virginis ignes
Fecundaeque Deo solii decus improba Nymphae
Lingua negat vanosque huius mentitur honores.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.