Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

30.
Hanc Carmeleae surgentis ab aequore nubis
Monstrabat species, quae surrectura malignis
Labis Adameae, sed nescia labis, ab undis
Fecundos caeli Charitum praesagiit imbres.
Haec fuit illa, caput Stygii obtritura draconis
Femina, qui plantae ferus insidiator in ista,
Quae timeat, propria semper cervice probabit,
Principe formidanda pedum vestigia Nympha.
Hanc Solymaea Domus portâ signabat Eoa:
Porta tamen clausis semper non pervia valvis
Admissura Deum. Nullis mortalibus umquam
Delubri patuit limen: sacra ostia soli
Templum ingressuro fuerant servata Tonanti.
Virgineo Matris praeluserat ista pudori
Ianua, nullius quae permissura virilis
Affectûs aditum, aethereis accessibus imos
Pectoris innocui postes, intacta nitoris
Limina Materni, venturae ex aethere proli
Divinae aptavit: quo sic indemnia templi
Virginei aeternum caperent sacraria Mystam.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.