Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
29.
Hinc ego Virgineas, metro licet impare palmas Invito quoque Dite canam: nihil horret Averni Imbelles cuneos, resonat quae Musa Mariam. Hanc Deus aeternâ complexus amoris abysso Unigenae prolis fieri voluisse parentem Et vatum ostendit monitis rerumque figuris, Venturam obscuris lucem prodentibus umbris. Hunc concepturae partum signasse puellae, Fertur Amosidis praesago carmine codex: Hac ubi venturus Princeps de Virgine nomen Emmanuelis habet, terrena in membra supremum Descensurum ista designans voce Tonantem. Invictus madidâ Gedeon hanc pelle figurat, Quae sola aethereae compluta humore pruinae Emisit liquidum laeso nil vellere rorem. Talis erat Virgo, quae flaminis una beati Rore potens, ideo grandem quoque postea facta In pluviam, tacito Iessea in gramina lapsu, Laetitiae fontem salvo candore profudit.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.