Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7.
Agnovit sobolem genetrix (nil gloria vultum
Mutavit, sed perfecit: nam quae abdita mente,
In corpus mortale prius prodire negata
Lux fuit; expletis concessa emergere fatis,
Transiit in luteos artus), fuit utque precante
Flexa genu, talis mansit, sic ore locuta:
“Venisti tandem tuaque expectata parenti
Exolvit promissa fides: datur ora tueri
Nate tua, Stygis impavidos et cernere vultus.
Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,
Tempora dinumerans, nec te mea cura fefellit.
Tertia iam properat terras lustrare diei
Nate tuo nimium felix a funere lampas,
Te modo cum Stygiis reducem venisse cavernis,
Eversorem Erebi, simul et spolia ampla ferentem,
Atque tuis lucem fatis debentia cerno.
Praeda triumphalis, spolium immortale, vetusta
Rapta Stygi probitas! Te vaticinate dolores
Mysta meos video Simeon, Iosippe mearum
Curarum te fide comes spectoque parentem
Laeta Ioachimum: vobis nova vita seniles
Difflavit rugas; mutati vertice cani.
Caeterà ut aspexi mortales, forma beato
Est eadem vultu; nisi quod compluribus aucta
Dotibus aspiciam quae quondam corpora vidi.
Vosque mei nati reliqui salvete sodales
Exciti tumulo patres et gloria Iudae!”
Dixerat haec Virgo, prono quam vertice cuncti
Reginam summo Charitum splendore micantem,
Propitiique sibi matrem Victoris adorant.
Tum natus: “Tua me, genetrix, tua tristis imago
Saepius occurrens, Erebi certamine victo,
Vultum immortalem materno offerre dolori
Praesentem voluit: primam te cernere nostras,
Inferni decuit populati insignia, palmas.
Calcavi Stygios postes; concessit Olympum
Iam genitor, quantumque meis satis expedit isto
Orbe relinquendis fideique ad bella parandis
Discipulis, suscepta quater mihi dena dierum
Est mora. Flammiferis demum mea redditus astris
Adducam patri spolia et caeli ostia pandam.
Et quia me duri pressi victoria fati,
Nunc pavido nomenque meum non ferre potenti
Terribilem dici effecit, commune laboris
Munus habe, perpessa mei commune doloris
Supplicium genetrix: domitus tibi serviat Orcus,
Teque Erebi paveat rabies inimica, tuique
Nominis aeternos reverentia torqueat hostes.
Haec tua vis primumque tui regalis honoris
Auspicium; donec caeli terraeque potestas
Adveniat supparque meae lux aurea fronti.
Nunc vero domiti quo se mea latius Orci
Gloria diffundat vitaeque necisque statera
Quod mea sit, certis et mundum testibus istam
Docturis fundabo fidem: tamen ante serena
Quam Caeli convexa petam, te plura docebo.
Nunc tibi quod notum est, opus est aliisque patere,
Me tumuli vacuo immortalem vivere saxo.”
Plura tulit natus, nato quoque plura fuere
Quae retulit mater: fari aut comprendere tentet
Quis MARIAE tamen, aut victoris verba Tonantis?
Hic immortalis vultus splendore parenti
Exhibito fatique omni maerore soluta,
Fronte pari reliquos abiens solatur amicos.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.