Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

10.
At genetrix, cui maternus referebat amato
De puero peiora timor, vix voce dolorem
Prodiderat, sed multa gemens altumque Tonantis
Consilium, quo cuncta infans amissus agebat,
Contemplans: matrem quod vellet habere severis
Forsitan absentem fatis, quid triste pavebat.
Iam vel aberrantem per devia iamque volentem
Vivere matre procul, iam vel suscepta salutis
Humanae initia, aut caelum petiisse, paterna
Sede reversurum, postquam praescripta vocaret
Poenarum mortisque dies. Vel forsan iniquus
Inventum Solymae patriis si manibus heres,
Herodes soboles, caesum crudele litasset.
Sollicitum tali feriebat imagine pectus,
Hisque timor formis matrem torquebat amantem.
Certa tamen, quidcumque fuit, sublime fuisse
Consilii caelestis opus, divina valeret
Quod neque virginei falli sapientia nati.
Hoc luctus conata suos componere vero,
Non potuit quae mater erat, cui dulcia prolis
Lumina, totus amor: possetque ea perdita luctum
Tollere, maternum si tollere vellet amorem.
Excitat hunc absens soboles, magis unde gemebant
Viscera maternae pro mole paventia flammae.
Illa ut summus amor, vel prout miranda parentis
Urgebat pietas, vel ne materna vacaret
Cura minus, toto sibi dulce requirere pignus
Proposuit vitae spatio, non simplice donec
Victa dolore cadat; moriensque beatior isto
Funere, divinae sobolis consumet amorem.
Nec iam vana suis Aegyptia sacra triumphent
Commentis, ubi quaesitum non cessat Osirim
Flere Isis; veram siquidem Iudaea dedisset
Historiam amissum Mariae quaerentis Iesum;
Inquiri tanto si suave fuisset eidem
Virgineae matris nutritorisque labore.
O excelsa parens, materni imitabile numquam
Prodigium affectus, cui non imitabile puri
Ventris erat germen! Si tantum absentia nati
Lumina deploras, quid erit cum funeris author
Iuda sui saxo te non absente ligatum,
Innocuum caedet flagris crudelibus Agnum?
Quid cum divinum plusquam centena cruorem
Plaga vomet totidemque videbis hiantia praesens
Vulnera, lassatis rabies cum caeca lacertis,
Ipsa etiam saevis penetrabit ad ossa flagellis?
Quid, sua Romanus scribet cum funera praeses
Iudaeo clamante crucem? Quid stipite pressum
Cum maesta aspicies? Quid ubi nudata cruento,
Te coram, รด genetrix, pendebit victima ligno?
Disce minora pati, te, dum graviora videbis,
Extinguat ne tortor amor! Sed flectere matris
Quis potis est, qualem nec mors avellet amorem?
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.