Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9.
Iamque soporiferis faciem velaverat umbris
Vesper et ablato poterat iam lumine nemo
Eminus agnosci. Luctu turbata parentis
Viscera cognatos, variis quos copia fecit
Dispergi hospitiis, visa de prole requirunt.
Accepit quod patrum aliqui docuere: propinquis
Urbe migrare suis iunctum vidisse, parentum
Verba auscultantem iuvenem et pia multa ferentem;
Qui tamen ignaro comitatu avulsus et ultra
Non visus; quo versa solo vestigia pressit,
Nil erat, unde parens poterat turbata doceri.
Sic ignari omnes respondent omnia votis
Dissona maternis: quo se converteret illa
Non habuit, torquens animum sed saevus amaror
Obruit et quovis ferri crudelior ictu
Anxietas tristisque repertum ingressa mapale
Consedit depressa animo maestosque volutat
Pectore, divinus fatum quod pertulit infans.
Et prope par animi, casu conflatus acerbo
Iosippum tenuit dolor, importuna vocantem
Sidera, nocturnis solem remorantia flammis.
Quaerendi studio iuvenis, lentum ille putabat
Plus solito, Arctorum currus agitare Bootem.
“Exorere ô citius, nove sol” aiebat, “et ortu
Fac alium reperire tuo, materna secantem
Amissumque mihi lacerantem pectora solem.
Fortunati ignes, felicia lumina, stellae,
Quae numquam rutilum qui vestra est vita, doletis
Occubitu Titana premi. Sublime vagantes
Non maerent hac sorte faces; amissa reliquit
Nos tamen augusti facies clarissima Phoebi.
Ah tanti, vacuam stellae quae pingitis aethram,
Vos moveat iactura boni. Monstrate latentem
Insigni radio iuvenem, nova flamma coruscet
Maiores solito tectis felicibus ignes,
Degit ubi nostri lampas divina sereni.
Servo memor vestrum, quale exhibuistis Eois
Regibus obsequium; nec erat descendere caelo
Difficile aut durum terraeque propinqua secare
Climata, Memnonidas donec famulare sequentes
Lumen, Ephrataeum deduxissetis in antrum,
Natus ubi noster, qui nos modo separat, infans
Gentibus indulsit primos praesepis amores.
Sic nobis signate viam certoque docete
Lumine, queis habitat noster regionibus ardor.
Ibimus has omni posito terrore per umbras,
Vestra secuturi radiorum praevia, stellae.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.