Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

35.
Nec sola haec maestae, nati sub morte potestas
Accessit matri: est alius qui hoc funere crevit
Matris honor; tacita moriens quem voce parenti
Exposuit soboles, patris memorabile donum.
“Tu siquidem”, extremis proles huic vocibus infit,
“Fida meae mortis comes atque invicta mearum
Poenarum aspectu martyr fortisque fuisti;
Te penes humanae arbitrium finale salutis
Esse pater voluit, fati mortisque potentem
Te Dominam elegit. Tua cui materna, supremum
Luctanti dederis suffragia, deseret illum
Nec genitor nec ego, sed labe solutus, Abrami
In gremium, grates tibi ferre paratus, abibit.”
Laeta tulit donum genetrix, cui pectoris ingens
Terrigenas servare aestus pietasque calebat.
Utque fuit maerens altique in tabe doloris,
Ostendit pressis animi solacia palmis.
Respiciens post tergum oculis videt arbore fixum
Vicinum lateri fatis concedere Dismam.
Latro fuit Dismas: illum miserata, quod ante
Pendentem adversa trabe correxisse sodalem,
Illotas soboli voces foedo ore vomentem
Audisset, subito natum hic Virgo precata est:
“Hunc dona mihi, nate, reum mortisque soluta
Sentiat esse tuae tibi cuncta piacula poena.
Congruit et meritum: non te subsannat ut alter
Teque illudentem socium multo increpat ore;
Seque reum fassus, vacuum te criminis infit.
Iste meae fructus virtusque sit ista receptae
Prima potestatis!” Cui mox “Servabitur ille!”
Filius arcana respondit voce. Loquentem
Ut Virgo recepit, veluti maerore subacto,
Tristia Virgineae correxit nubila frontis.
Nec mora mutatur Dismas patrataque plangit[ERROR: no reftable :]1124 plangit : plangis
Crimina, concutitur scelerum maerore doletque
Et veniam petit et fixum trabe Numen adorat
Seque animi memori poscit post fata teneri.
Talibus hunc subito verbis affatur Iesus:
“Non prius obscurae sese caligine noctis
Involvet tellus, quam tu mea regna beatus
Possideas.” Tanta est hoc fati in limine mater.
Illa meos oro talis consumet agones.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.