Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

34.
Viderat haec mater, neque enim sua lumina flexit,
Quam nati studiosa sui effecitque tuendo,
Ut trabe suspensae sobolis nova vulnera, cordi
Virgineo nova plaga foret, cui pectora sensu
Paenè pari fuerant laceratae prolis imago.
Arbore poenali nato confixa pependit
Pressa animi maerore parens. Quae ferrea ligno
Progeniem cuspis, matrem quae fixit amoris
Cuspis erat; quamvis eadem fixisset utrumque
Placabat pendens offensum victima patrem
Filius, illa suo stabat comes hostia nato.
Fixa trabi[ERROR: no reftable :]1076 trabi : trahi moritur soboles; consumitur imis
Illa nec immoritur poenis, restaret ut unum
Titane occaso, Phoebes mortalibus astrum.
Quantumvis fidei Titan occumberet author,
Lux fuit haec fidei, duri caligine lethi
Quae lacrymarum ipso in pelago tranquilla micabat.
Inde maris sidus dictam modo iure putabo,
Quae Solymas inter salvo splendore procellas
Enituit tantique inter discrimina fati,
Mortis inaudita cum tempestate solutus
Occubuit Phaëton, stellis fugientibus unum
Hoc sidus clara fidei tunc luce refulsit.
Hinc sibi promeritis Neptunia flectit habenis
Regna potens Virgo pelagoque immite furenti
Imperat, audacem frenis torquentibus aestum.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.