Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

4.
Ex quo Niliacum post terga reliquit Anubim
Sacra Domus propriosque adiit revocata tribules
Occurrit primus Solymaeis ritibus ingens
Festorum paschalis apex; ubi menstrua lampas
Quatuor atque decem lumen solare diebus
Integra collegit tangens superansque priorem
Aequidiem, verno Hebraeis quae sole ferebat
Initium noti fastis popularibus anni.
Paschae autem festos, hilari complebat Idume
Hebdomas una dies, faciens memorare solutos
Aegypto et profugos divisa per aequora patres.
Tunc ea divinam, servandis legibus aequam
Religio monuit matrem Solymaea Tonantis
Limina et augustas venerari protinus aras.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.