Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

3.
Assidua istius servabat lumina tecti
Virgo, redux Pharias postquam calcavit arenas.
Sedulus hic lateri materno adstare solebat
Divinus puer et matris quo iussa vocabant
Praesto esse atque suus qualem nutritor agebat,
Observare artem fabroque vibrante securim,
Vilia caesarum trabium segmenta legebat
Aptabatque loco, de quo poscente camino
Ad parca exceptus rutilaret edulia stipes
Hibernisque daret tenuem pro noctibus ignem.
Nec tamen haec Solymis interpellante vetusta
Religione, sacris accedere templa diebus
Abstinuit divina Domus, legalibus acta
Imperiis; solitusque puer matrisque virique,
Dulcis utrique, tener, latus observare viator.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.