Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
30.
Auditis nati poenis, quas cominus ipse Vidit Ioannes rediensque in tecta dolenti Nuntius exposuit matri. Pressisset opacas Lux ubi prima umbras, moriturae prolis amato Discipulo stipata, gemens lacrymasque profundens, Aede migrat Virgo, fidus cui iunxerat ardor Cognatas etiam vacua ad solacia matres. Festinat tectoque tenus progressa Latini Praesidis, ad populi fremitum strepitumque sonantum Flagrorum et male compositae convicia plebis Acurrit gemebunda, sui praesaga doloris. Et quae poenarum sensu, quibus impigra natum Urgebat feritas, poterat moritura videri, Cernere sub manibus natum crudelibus optat. Spectavit, stetit: o virtus heroa, virile Robur, stare isto MARIAM potuisse sub ictu. Qualis hic afflictae penetrans praecordia matris Ensis erat? Tamen exanimem non reddidit, Orci Fila potens resecare mucro; sed saevior inde Horridiorque fuit, quod citra funus, acerbas, Viscera non citra plagas materna feriret. Illa doloris erat cuspis, non funeris ensis.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.