Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

15.
O, quanta his visis materni causa stuporis
Ista fuit soboles, sua qualis origo fuisset
Prima, satis gnarae! Quae se de matre priusquam
Egressa est, patri nata est sine tempore proles.
Et tamen insanos hominum calcare tumores
Erudiens exemplo humilis, non cognita mundo
Arcana evolvit; veram mortalibus esse
Extolli cupidis, orbi vilescere laudem.
His facibus, divini operis felicibus orsis
Praeluxit iuvenis, donec perflantibus auris
Doctrinae et signorum, avidum immortalè beari
His ipsis totum flammis succenderet orbem.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.