Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

14.
Ut sua defluxit doctis congressibus hora,
Excessu legis procerum, promiscua plebis
Inter, adest Mariae natus; cui obvia mater,
Sed procul a turba, maesta sic voce profatur:
“Quale opus est hoc, nate, tuum non suave parenti?
Nate, meo et patris tanto quaesite dolori!”
Cui soboles divina infit: “Quae causa laboris
Est vestri? Quis quaerendi vos possidet ardor?
Forsitan ignaros pietas vos esse volebat
Me placito numquam obniti, nec deesse paterno?”
Tunc faber agnovit, vere ac sublime locutum
Cum Solymae haesisset, iuvenem, dum “Colligat unum
Vespere nos tectum” admonuit; se patria dixit
Iussa secuturum semper: divina parentis,
Non sua, tunc fuerat quod vota implere voluntas.
Paruit is Iosippo etiam maestaeque parenti,
Aetherei dum iussa puer genitoris obivit,
Conscius his semper placitum caeleste probari.
O divine puer, cuius cum patre voluntas
Est eadem, nostra hoc animi nutantia facto
Arbitria informas, dum sic contraria matrum
Lamenta aethereis monstras postponere iussis!
Hic tamen alta patris postquam mandata secutus,
Terreni dictata uteri non degener audit
Imperia et iussos aequa capit ore labores.
Ille etenim donec spargendis apta veniret
Seminibus veri et monitis caelestibus aetas,
Virgineae constans humilisque haerere parentis
Vocibus et iuncti materno foedere fabri,
Non fuit istorum – mirum! – tam vile iubentum
Obsequium, cui non subito se tanta pararet
Maiestas nutusque velut sequeretur heriles
Astrorum princeps hominumque aeterna potestas
Serviles curas praecepta iubentia servat.
Ille leves patris, lignis fabrile dolatis
Augebat census: duram tractare securim
Et terram versare potens mercede refusa,
Aut iuga simplicibus terrae opportuna colonis,
Aut sola scissuris aptabat aratra iuvencis.
Quodque crucem referebat opus, iucundus agebat,
Unde trabes tectis et postibus altaque botris
Fulcra, suae mortis iam laetus imagine panxit.
At reliquum cunctis ignavus et omnibus optans
Apparere rudis, decor et sapientia mentis
Aeternae, sexti complevit tempora lustri.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.