Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

5.
Composito necdum curae titubante prioris
Arbitrio – num rura petat quae Nilus inundat,
Aut animae secura suae iam viscera sponsae
Illa Arabum regione premat – contraire supernis
Difficilis iussis animo pugnabat Ioseph.
Haec meditans nuda corpus componit arena
Et caput innixus dextra compressa quieti
Lumina componit recipitque in membra soporem.
Ut bona pars noctis somno data, cernit eundem
Iosippus caeli genium, divina recentis
Qui tulerat mandata fugae. Cui ille iubentis
Numinis interpres fari sic incipit Ales:
β€œNon ego te, Iosippe, viae committere dixi,
Ut Pharii tantum regni tutumque Canopi
Aggredereris iter; nec, quod satis esse putabas
Ut secura Arabum tellus Petraeque tenerent
Impavidum cives. Te Memphin et Isidis arva,
Te volui spectare Pharon iussique fluentem
Nilon ut amne bibas! Quare his, ubi lutea noctem
Adveniens Aurora premet, te proripe terris
Subditaque Isiacae, iubeo, pete rura iuvencae.”
Caelicus his dictis memorique in corde repostis
Deserit interpres Iosippum delapsus in auras.
Ille ubi proiectos somno collegerat artus,
Mox legit apparens quae nocte locaverat Ales
In memori sibi mente notas veteremque figuram
Aligeri monitusque novos: ipsoque iuberi
Edidicit, celebres sistris crepitantibus oras
Atque ipsas Nili petere arva rigantis arenas.
Necdum Aurora polo formosi arriserat ore
Luciferi, cum divinis meditante marito
Parere imperiis Genetrix vigilaret et altum
More suo, puero super humanaeque salutis
Ordine multa super, tacitis affectibus iret.
Cumque Deo sese per verba precantia servam
Offerret, voluit sponsae mox visa patere
Somnia Iosephus, turbare sed otia mentis
Virgineae divina timet noctisque minores
Expectat tenebras, donec perfusa supernis
Roribus a votis animo flagrante rediret.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.